A26815:2020
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Anno vero 1640. ex Hibernia in Angliam, principum quorundam virorum hortatu, evocatus est, ut consiliis suis pacificis, si fieri potuisset, illorum t•mp•rum dissidia consopiret, ac animos hominum conciliaret; obtulit quidem ill• tun• temporis su•m de Episcopali regimine retinendo ac ad primitivum st•••m reduce, do consilium: at—quem tum vates Cassandra movebat! ⟨p. 743⟩verum ita certe providentia divina effectum est, ut ille interim è patriae suae conflagration ac saevissima laniena eriperetur, hanc ille cladem ante quadraginta annos circa hoc tempus eventuram denunciaverat, ac saepius exinde labentibus annis praemonuerat (ut superius dictum est) & probe memini (inquit Bernardus) cum in Angliam proficiscer ti valedicerem, quam solenniter monuerit de imminentibus jam tum aerumnis, & tristissima illa calamitate, quarum me dixit testem futurum esse priusquam denuo ad illius conspectum devenirem; brevi post tempore ille malorum Ilias miserae illius Gentis viscera invasit, enimvero Jesuitarum & Sacrificulorum rabies in Protestants consque exarserat, ut plebem pontificiam in immanem saevitiam ac feritatem inflammarent, qualem haud scio an ulla unquam aetas post homines natos experta sit. Siquidem ad dictum diem Protestantium jugulis sicas suas intenderunt ac intra paucos menses ducenta hominum millia infanda strage, nulla vel sexus vel aetatis ratione habita, nihil quicquam tale vel somniantes interf•ce•unt, nec alia de causa quam quod religionem reformatam profiterentur.
Anno vero 1640. ex Hibernia in Angliam, principum quorundam virorum hortatu, evocatus est, ut consiliis suis pacificis, si fieri potuisset, illorum t•mp•rum dissidia consopiret, ac animos hominum conciliaret; obtulit quidem ill• tun• temporis su•m de Episcopali regimine retinendo ac ad primitivum stm reduce, do consilium: at—quem tum vates Cassandra movebat!