A26815:2022
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In hisce tantis rei familiaris angustiis, & rebus suis tam alienis constitutus, concionatoris munus obeundo vitam aliquandiu tolerabat. Accidit autem circa id tempus ut Wentworthius Straffordiae comes, tanquam Majestatis reus, in judicium capitis vocaretur, in quem sententiam far Rex serenissimus magnis de causis cum dubitaret. Reverendissimum hunc Primatem ac alios Episcopos nonnullos in consilium adhibuit. Exinde nonnullorum hominum s•u temeritas sive malitia ansam arripuit Primatem calumniandi, a•si suasor Regi fuisset illius sententiae ferendo cujus cum postea poenitebat latae, verum hujus calumniae falsitas abunde satis arguitur ex Usserii narratione à Bernardo publicata, qua rem totam prout gesta est ex • it; tum vero praecipue ex omni exceptione major ipsius Regis testimonio, qui cum Oxoniis falsum de Usserii morte rumorem accepisset, doloremque suum de tanto tum Ecclesiae tum suo damno conceptum testaretur, cuidam pravum illud consilium memoriae viri objectanti, falsitate ac indignitate […] commotus Primatis in eo negotio innocentiam, addito juramento, vindicavit, uti retulerunt viri summae & no • & ••d•i, qui tun• intererant auriti te•tes.
In hisce tantis rei familiaris angustiis, & rebus suis tam alienis constitutus, concionatoris munus obeundo vitam aliquandiu tolerabat. Accidit autem circa id tempus ut Wentworthius Straffordiae comes, tanquam Majestatis reus, in judicium capitis vocaretur, in quem sententiam ferre Rex serenissimus magnis de causis cum dubitaret. Reverendissimum hunc Primatem ac alios Episcopos nonnullos in consilium adhibuit. Exinde nonnullorum hominum s•u temeritas sive malitia ansam arripuit Primatem calumniandi, a•si suasor Regi fuisset illius sententiae ferendo cujus cum postea poenitebat latae, verum hujus calumniae falsitas abunde satis arguitur ex Usserii narratione à Bernardo publicata, qua rem totam prout gesta est ex • it; tum vero praecipue ex omni exceptione majore ipsius Regis testimonio, qui cum Oxoniis falsum de Usserii morte rumorem accepisset, doloremque suum de tanto tum Ecclesiae tum suo damno conceptum testaretur, cuidam pravum illud consilium memoriae viri objectanti, falsitate ac indignitate commotus Primatis in eo negotio innocentiam, addito juramento, vindicavit, uti retulerunt viri summae & no & di, qui tun intererant auriti tetes.