A26815:2035
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ingenium habuit ad omnia studia idoneum, sed non desultorium, judicium serenum ac stabile; memoriam usque adeo fidam promtamque ut omnia fere quae legerat retineret, & saepe quae Anglice vel Latine publice dicenda habuit, tantum aberat ut è scriptis recitaret, ut ne in scripta quidem conjiceret, contentus rerum tantum capita leviter calamo perstrinxisse.
Hoc ille gazophylacium omnigena erudition locupletavit. Cujus ope tot libros scripsit, quot praeter illum pauci, & quidem cum omni accuratione ac judicio, deque rebus fere arduis ac utilissimis. Hujus armarii ope toties ille cum hoste conflixit, toties idem de hoste triumphavit.
Hoc ille gazophylacium omnigena eruditione locupletavit. Cujus ope tot libros scripsit, quot praeter illum pauci, & quidem cum omni accuratione ac judicio, deque rebus fere arduis ac utilissimis. Hujus armarii ope toties ille cum hoste conflixit, toties idem de hoste triumphavit.
At diligentiam ejus & industriam quis non mirabitur? ego certe quoties eam cogito non possum quin exclamem (quod de Caesare Cicero) ô horribilem diligentiam!