A26815:2031
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hunc in morem vir sanctissimus diem supremum clausit in aedibus nobilissimae Petriburgensis Comitissae, quae Rigatiae in agro Surriensi conspiciuntur, postquam praesentia sua annos jam amplius septuaginta quinque bearat orbem, Evangelium Christi per annos quinquaginta quinque praedicaverat, ac unum supra triginta annos Armachanam sedem exornaverat, justa vero ex•quiarum splendid satis in sacello Henrici septimi Westmonasterii peracta sunt; ubi mortales ejus exuviae non procul à cineribus Jacobi Fullertoni, Praeceproris sui, repositae sunt. Fuit ergo Hiberniae decus, fuit Episcoporum gloria, fuit pietas, fuit Usserius. De quo pari jure meritoque dici possunt quae Erasmus sparsim de Augustino.
Hunc in morem vir sanctissimus diem supremum clausit in aedibus nobilissimae Petriburgensis Comitissae, quae Rigatiae in agro Surriensi conspiciuntur, postquam praesentia sua annos jam amplius septuaginta quinque bearat orbem, Evangelium Christi per annos quinquaginta quinque praedicaverat, ac unum supra triginta annos Armachanam sedem exornaverat, justa vero ex•quiarum splendide satis in sacello Henrici septimi Westmonasterii peracta sunt; ubi mortales ejus exuviae non procul à cineribus Jacobi Fullertoni, Praeceproris sui, repositae sunt. Fuit ergo Hiberniae decus, fuit Episcoporum gloria, fuit pietas, fuit Usserius. De quo pari jure meritoque dici possunt quae Erasmus sparsim de Augustino.
Insignis erat Sanctissimi Praesulis mansuetudo, miranda quaedam animi lenitas. Linguam habebat ab omni petulantia & convitiis puram. Ingenii felicitas prorsus erat incomparabilis, sive • tes […], vel • ssima facile penet•ans, sive capacis memoriae fidem, sive v•m quandam mentis indefatigabilem. Difficultatibus quaestionum alebatur. Amabat perfectam pietatem; ad docendum semper erat paratus, non aliter quam avidus negotiator ⟨p. 747⟩