A26815:2018
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quin & Reverendissimus Primas eandem proximo die Dominico coram eisdem inter concionandum comprobavit; una innuens quam gravis ira Dei •b talem animorum propensionem ei genti impenderet. Unde tandem effectum est ut ad alia consilia deflecterent, nec ita multo post Falklandius in Angliam rediturus, dimissis primum caeteris, qui illum honoris causa fuissent ad littus comitati, tandem in genua procidens ac Reverendissimi Primatis complexus genua benedictionem ejus humillime petiit & accepit.
Paulo antequam conveniret Hiberniae Parlamentum Anno 1634. transmissae sunt ex Anglia à Regia Majestate ad Dominum ejus vices gerentem & concilium literae, ut sententiam ferrent judicialem, utrum sedi Archiepiscopali Dubliniensi, an vero Armachanae, prioritas & praecedentia de jure deberetur; qua de re nuper exorta fuerat controversia. Armachanus pro summa sua modestia ac humilitate aegre tandem induci potuit ut in eam arenam descenderet, verum jussus causam dicere, id tanta cum eruditione fecit, tamque luculenta adduxit ex ultima antiquitate testimonia, ut secundum illum à judicibus causa data sit. Non absimiles postea literae (clam Usserio) allatae sunt, quae Primatem priore ante Dominum Cancellarium loco habendum esse, decernebant. Qui ••ne honores ita ejus animum minime efferebant, ut oneris potius apud ipsum, & gravaminis loco haberentur. Postquam autem jam coierant senators, Usserius concionem doctam & piam apud eos habuit: quin & simile conci• […] quinquennium inde all ud Parlamentum auspicatus est.
Paulo antequam conveniret Hiberniae Parlamentum Anno 1634. transmissae sunt ex Anglia à Regia Majestate ad Dominum ejus vices gerentem & concilium literae, ut sententiam ferrent judicialem, utrum sedi Archiepiscopali Dubliniensi, an vero Armachanae, prioritas & praecedentia de jure deberetur; qua de re nuper exorta fuerat controversia. Armachanus pro summa sua modestia ac humilitate aegre tandem induci potuit ut in eam arenam descenderet, verum jussus causam dicere, id tanta cum eruditione fecit, tamque luculenta adduxit ex ultima antiquitate testimonia, ut secundum illum à judicibus causa data sit. Non absimiles postea literae (clam Usserio) allatae sunt, quae Primatem priore ante Dominum Cancellarium loco habendum esse, decernebant. Qui ne honores ita ejus animum minime efferebant, ut oneris potius apud ipsum, & gravaminis loco haberentur. Postquam autem jam coierant senatores, Usserius concionem doctam & piam apud eos habuit: quin & simili conci quinquennium inde al ud Parlamentum auspicatus est.