A26815:210
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › Quae Hieronymo puero studia, quale ingenium, qui mores.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae Hieronymo puero studia, quale ingenium, qui mores.
AVUS Michal ut arte Grammatica institueretur Hieronymus quoad vixit operam dedit, quo vita functo, tradidit artibus erudiendum: eo quidem consilio ut imitatus avi vestigia, & opibus & gloria familiam pergeret exornare. Addiderat ipse literis & religionis cultum, cui à teneris (ut ajunt) unguiculis adeò se dediderat, ut si quando cum ejusdem aetatis pueris ludere congressus esset, paulò post inde digrederetur ad altariola construenda, quamquam pietas ubi aliquatenus adolevit occulebatur quodam quasi velamento literarum, quas sic excoluit, ut spem de se amplam illarum in gymnasio concitaret. Erat Hieronymo intellectus perspicax, erat solertia perrara, judiciumque quod in veritatem ipsam suaptè natura ferebatur. Accedebat huc & jugis lectio, & delectus authorum in versandis Philosophorum Theologorumque monumentis, quibus se totum crediderat, nihil sibi ad ea non legenda modò, sed ediscenda reliqui faciens, nihil ferè temporis ab eis vendicans sibi, nisi dum parcius linguae vernaculae & Etruscis rithmis (quibus per id aetatis plurimum oblectabatur) operam daret. Philosophiae Peripateticae, (quae ferè sola eo tempore excolebatur) pro viribus incubuit. Et cùm in eo multae sectae haberentur, Aquinatis Thomae Commentariis addicebatur, quem assidua contemplation see perdidicisse referebat, & Latinorum Philosophorum Theologorumque, qui antea scripserant, extare principem. In ipso autem philosophandi munere ducebatur minimè eo impetu, quo feruntur innumeri, qui quem sequi malint Doctorem, non lectione ipsa, sed vulgi opinione deligunt; qui error omnium habetur perniciosissimus in discendo, quandoquidem non juxta voluntatis affectum, sed ex ipsa rerum notitia, non de vaga, quam circumferat vulgus, opinione, sed de percepta perpensaque cognitione veritatis rerum sectandarum & opinionum pendere delectum oporteat. Unde illud ab eo saepius repetitum, vitiari ob id plurimum studia literarum, quod ordine praepostero in auctoribus deligendis voluntatem intellectus sequeretur. Mirus erat veritatis amator, eo usque provectus ejus gratia, & in his quos coleret Doctoribus, ut si quid non placeret ingenuè fateretur, quod aetate procedente, sumpto jam Religionis habitu, & claritate nominis ejus sese diffundente multò ostendit apertiùs: