A26815:217
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De simplicitate Christianae vitae quam delegit, & de militibus ad ejus verba conversis.
UT autem eorum quibuscum vivebat fratrum mores & acta diligenter observavit, ea cum antiquis illis vel primitivae Ecclesiae viris, vel sanctissimis Aegypti Monachis conferens, non eam esse ipsorum vitam collegit, quam nomen praetenderet, quando nec in eis, praeterquam in paucis qui strictissimae se addixissent, Christianum decus fulgeret. Alios namque ditandis coenobiis intentos advertit, alios innumeris vanitatibus implicitos, alios vanis acquirendis literis & Aristoteli magis quam Christo deditos expertus est, & eò quidem molestius hoc illi fuit, quò se ad obeunda eadem munia compellendum timeret. Naturali namque Philosophiae & Metaphysicae perdocendae (quarum peritiam plus ipse nactus fuerat) ipsum addixere. Quod munus ubi per multos annos excoluit, & discipulos complures erudiit, posthabitis disceptationibus vanis & ambitiosa quaestionum subtilitate seposita, Christianae simplicitati see penitus dedit, eos libros sibi familiares deligens, quorum lectione ad pietatem identidem provocaretur, & divinarum rerum, quarum avidissimus erat, quandam quasi animi saturaret ingluviem. Sed ad id officii quanquam à Cassiano editae collations, perscriptae à D. Hieronymo SS. Patrum vitae, Augustini Meditations conduceret, horum tamen contemplatio ad nutriendum animum & ad replendum non satisfaciebat, nisi potiorem sibi ⟨p. 112⟩alimoniam quaessisset. Ea propter spirata divinitus eloquia Veteris & Novi Testamenti, quibus homines vivere (Christo referente) didicerat, comparavit sibi; & nocturna diurnaque manu ita versavit, ut totum fere sacrorum librorum canonem & memoria teneret, & profundè exactèque (quantum homini licet) intelligeret. Per id tempus & peccatis hominum audiendis, & iis de suggestu profligandis addictus est; quae delegata sibi munera viribus omnibus implere satagebat, quanquam illud, ut hoc commodius exequeretur, postremis vitae annis deposuit, totis scilicet viribus sacris Concionibus vacans. Quibus perorandis, tametsi & vocis & gestus gratia, & selectu etiam dicendarum rerum in ipsis initiis destitueretur, divino tamen munere proficiebat, & non parum multos de summis vitiis ad virtutes summas avocabat. Nec solum quae de pulpito ad plebem faciebat verba, verùm etiam quae privatim etiam extrà suggestum & populi conventum disserebat, vim secum Evangelici illius probati seminis asferebant.