A26815:229
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › Quàm admirabilis Hieronymo gratia sacris in concionibus effulserit.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quàm admirabilis Hieronymo gratia sacris in concionibus effulserit.
EA autem dicendi gratià, quâ scilicet antea distituebatur, ubi ad praedicandas orbis clades, & Ecclesiae spiritualem instaurationem divinis monitis accinctus est, adeò copisè abundavit, ut à quibus olim auditus fuerat, pro miraculo haberetur: quippe cum ipsa linguae celeritas, rerum allatarum sublimitas, magnitudoque, & verborum sententiarumque elegantia prodigio par essent. Pronunciabat voce libera & acuta; non fervido solùm sed ardenti vultu, gestuque venustissimo. Ita verò illabebatur in auditorum aures, immò verò in praecordia, ut attentos eos extra see pene raperet. Et cùm vox ipsa nec legentis prorsus esset, nec clamantis, nisi cùm effulminaret in crimina, in ea tamen sentiebatur utrumque, neutrum discernebatur. Super eo verba faciente, signa caelitus multa apparuere suo loco referenda: quae ubi aliquantulum vulgari cepta sunt, tantus in dies singulos per compita plateasque, fiebat populorum concursus, videre hominem affectantium, dum ab Ecclesia quae Sanctae Reparatae dicitur, in qua sermones habuerat, caenobium S. Marci repeteret, ut peregrinis proposita sibi itinera peragentibus, viarum aditus per confertam multitudinem non pateret. Armatis etiam custodiebatur, dum iter faceret, qui se sponte, ipsoque recusante, saepius offerebant, & ipsum adversus invidos & hosts propriorum laterum & corporum opposition tueri pollicebantur. Res autem stupore digna existimata est, per complures illum totque continuos annos sic in eodem Praedicationis officio, eadem in urbe functum fuisse.
EA autem dicendi gratià, quâ scilicet antea distituebatur, ubi ad praedicandas orbis clades, & Ecclesiae spiritualem instaurationem divinis monitis accinctus est, adeò copisè abundavit, ut à quibus olim auditus fuerat, pro miraculo haberetur: quippe cum ipsa linguae celeritas, rerum allatarum sublimitas, magnitudoque, & verborum sententiarumque elegantia prodigio par essent. Pronunciabat voce libera & acuta; non fervido solùm sed ardenti vultu, gestuque venustissimo. Ita verò illabebatur in auditorum aures, immò verò in praecordia, ut attentos eos extra se pene raperet. Et cùm vox ipsa nec legentis prorsus esset, nec clamantis, nisi cùm effulminaret in crimina, in ea tamen sentiebatur utrumque, neutrum discernebatur. Super eo verba faciente, signa caelitus multa apparuere suo loco referenda: quae ubi aliquantulum vulgari cepta sunt, tantus in dies singulos per compita plateasque, fiebat populorum concursus, videre hominem affectantium, dum ab Ecclesia quae Sanctae Reparatae dicitur, in qua sermones habuerat, caenobium S. Marci repeteret, ut peregrinis proposita sibi itinera peragentibus, viarum aditus per confertam multitudinem non pateret. Armatis etiam custodiebatur, dum iter faceret, qui se sponte, ipsoque recusante, saepius offerebant, & ipsum adversus invidos & hostes propriorum laterum & corporum oppositione tueri pollicebantur. Res autem stupore digna existimata est, per complures illum totque continuos annos sic in eodem Praedicationis officio, eadem in urbe functum fuisse.