A26815:25
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Angli enim licet Urbano VI, & deinceps iis qui Romae creabantur, tam religiose hucusque obtemperaverant, ut Thomas Arundell Cantuariensis Archiepiscopus in juramento quod in eo munere suscipiendo Bonifacio IX pro more praestabat, illud etiam nuncupatim polliceretur, see Rupertum Cardinalem Genuensem qui Clemens VI dictus est pro adulterino Pontifice habiturum: hoc tamen anno in Synodo Londini habitâ rege authore interdicebatur, Ne pecuniae ex Episcopatibus aut Sacerdotijs debitae fisco Romano persolverentur, Cardinalibus illud per literas (quae in acta publica relatae hodiè conspiciuntur) rogantibus, qui asserebant immensam pecuniarum vim quae ex hoc regno Romam quotannis deserebatur, Pontifices impellere ad eam sedem ambiendam, & cohibere postea ne eam desererent: quod tamen à nemine nostrorum scriptorum proditum est. Galli vero licet Pontifices Avinionenses sequerentur, Carolus tamen Benedicti pervicaciam animadvertens noluit ei amplius parere, quod etiam oBaldus tradidit, illamque obedientiae subtractionem justam fuisse demonstrat: & postea Curiae Parisiensis Senatusconsulto Cardinals, & Camerae Romanae servi jussi sunt ab annatarum proventibus manus abstinere, duoque Pontificis emissarij qui diplomata Pontificia attulerant, in quibus Rex & Principes anathemate percussi sunt, mitris chartaceis redimiti, & plaustro stercorario impositi per civitatem ignominiosè traducti sunt, sicuti pCarolus Molinaeus acutissimus Jurisconsultus desiderata historicorum ejus gentis fide, ex illius Curiae actis comprobavit. Merito igitur Imperatorum Romanorum ignaviam accusat qTheodericus Niemensis, nam Carolus III in cujus tempora hujus schismatis initia incidebant, non solum Ecclesiae calamitates negligebat, verum etiam imperium abdicato regno Arelatensi in Gallia, & multis imperij civitatibus alienatis, turpiter labefactabat, posteaque ab Electoribus per fordes obtinuit, ut Wenceslaum filium suum hominem ignavum in Regem Romanorum electum sibi subrogaret, qui etiam dum imperaret, nihil omnino Principe dignum gessit. Robertus etiam Bavarus, qui post Wenceslaum à Germanis electoribus imperio exutum hoc tempore imperabat, de imperio simul & Ecclesia securus agebat, nam Italiam, Avinionem, aliasque imperij partes ab injustis possessoribus detineri patiebatur, & Gregorij partibus favens, Ecclesiae discordiarum praecipuus author habebatur.