A26815:38
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Enimverò à plerisque illius gentis xscriptoribus traditum est, Pharamundum fuisse ducem solius Franconiae in Germania, & Rhenum nunquam transivisse, neque Galliae fines attigisse: post quadringentos autem annos ab ejus excessu cùm Carolus Magnus Saxones debellatos ad fidens Christianam adegisset, quosdam ex illius militibus ad slumen Salam ultra R • num sedes fixisse in ea parte Germaniae, quam hodiè Misniam dicimus, eòsque Salios Francos fuisse appellatos, qui ab impudicis foeminarum Germanicarum moribus abhorrentes, lege latâ interdicebant, Ne foeminae in aliquam terrae Salicae partem jure haereditario succederent. Ita ineptè illa sanctio ascribitur Pharamundo, quae populum post quadringentos à Pharamundo annos ortum authorem habuit, neque Gallis magis quàm Belgis, qui tum Galliae finibus continebantur, aut alii populo finitimo convenire potest. Vel si pro Gallis lata fuerit, yad privatas haereditates, non ad publicum imperii jus, aut regni successionem pertinet. Proinde Gallorum reges ipsi cum de regnandi jure inter ipsos ageretur, nullam unquam hujus legis rationem habuerunt, nisi quando cum principibus externis contenderent, ut eos ab imperio suo hac ratione amoverent. Pepinus enim, qui primus Pharamundi posteros regno spoliavit, deposito Childerico, ex haereditate Blithildae filiae Clotharii primi authore Zacharia Pontifice Romano, & accedentibus populi Gallici suffragiis, principatum vendicavit. Cùm posteri ejus per ducentos annos imperassent, Hugo Capettus, excluso Carolo Lotharingiae duce, qui solus ex haeredibus Pepini & Caroli magni supererat, seipsum gessit pro haerede Lingardae filiae Carlomanni, qui Caroli Magni nepos erat, eóque titulo Gallorum imperium accepit. Ejus nepos Ludovicus decimus Galliae rex, quem Christiani omnes inter Divos relatum colimus, de jure Capetti avi sui parùm securus, ab imperii fascibus religione ductus abstinuisset, nisi in animum induxisset, Isabellam reginam aviam suam haeredem fuisse Ermingardae filiae & haeredis Caroli Lotharingici, quem Capettus vita simul & regno nefariè spoliaverat. Ab eo orti sunt posteriores Gallorum reges, & Carolus VI, qui hodiè Galliam tenet: atque illi omnes ex haereditate foeminarum imperium consecuti sunt, quam tibi interdicere volunt ex lege Salica, eáque te voluti larvâ deterrent, cùm ipsi eam interea impunè contemnant.
- x