A26815:250
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De Hieronymi mira totius vitae puritate, in Dei amorem etiam per extasim propensa, deque miraculis quibusdam.
NULLIS omnino earum rerum, quae sub lunari machina continentur, intento afficiebatur animo, nec discipulos affici volebat, ut in Deum totis viribus commodius ferri possent, & quo pacto id facilè assequerentur nonnullis regulis explicatum reliquit. Idipsumque exemplo prius quam verbo monstravit, siquidem implendae superiorum voluntati promptissimus fuit, cella sua contentus, nihil doctrina elatus, nihil ob id quod praesideret tumidus, nihil curiositate inquietus, verùm calcatis animi pede terrenis omnibus, jugi divinorum meditation & satur & placidus. Qui si quando vehementius quam oportuerat affectu see rei cuipiam inhaerere comprehendisset, id à see quanto ocius fieri posset, abjiciebat, etiamsi tale esset ut spirituale magis quam, sive temporarium sive seculare dici posset. Namque & sacros libros, & sanctorum imagines, & quae etiam in Dei honorem ipse cuderat commentaria, vel quibus suberat, vel discipulis, vel (impetrata venia) amicis tradebat, ne qui totus in Deum ferri animus atque integer esse debet, ad sublunaria isthaec diligenda divisus paulatim procumberet, Integritatem carnis ad extremum custodivit & qui eo pollebant munere, mirificè ab eo diligebantur. Inter omnia verò à quibus caverat vitia, insultus humanae gloriae diligenter observabat, simulacrum ob id cranii ex ebore fabrefactum frequenter habebat in manibus, quod attritu digitorum assiduo ferè consumpserat: ajebat enim, ejus aspectu gloriae vanae stimulos obtundi; quando & quae fuerant, suntque, & quae item futura putarentur hominum capita, horrida falce mortis, quae humanae gloriae flosculos quantumlibet florentes exscindit, calvario illi essent evasura similia. Sed & pro ea maxima quâ pollebat augenda fide aeneam crucifixi Jesus prae manibus habebat effigiem, aut tunicae manibus insertam frequenter gerebat: ut si quando (quod futurum expectabat) occideretur, gestu saltem & opere, si linguae ossicium interclusum fuisset, Christianam fidem, ipsa exhibita Christi Crucifixi imagine, profiteretur. In orando Deo & frequentissim•s & assiduus suit tantaque in eum animi propensione ferebatur, ut Evangelicum orationis indefessae decretum see implesse palam faceret. Noctis tempus omne, praeter id parum quod somno dabatur, oratio sibi & contemplatio vindicabant.