A26815:258
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hieronymus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem far niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idiomate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae simplicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judicantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia plurima sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractatata sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipienter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiarly, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius inscripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Saecramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinione magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum sodalium, qui sub Ethrusca Congregation degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregation degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum magna est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procurante.
SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hieronymus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem ferre niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idiomate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae simplicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judicantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia plurima sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractatata sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipienter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiari, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius inscripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Saecramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinione magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum sodalium, qui sub Ethrusca Congregatione degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregatione degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum magna est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procurante.