A26815:26
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Certè à prioribus Imperatoribus longè degenerabant, qui Pontifices Romanos rcreabant, tdeturbabant, & pro componendis Christianorum discordiis sSynodos indicebant, qua potestate Imperatoris jam maximè opus fuit: nam inter has Pontificum factiones fides Christianorum vacillare, facra omnia venumdari, mores Ecclesiasticorum impunè corrumpi, ipsi denique Pontifices erant homines adeo profligati, ut haec ipsa apud posteros parum fidei habitura fuissent, nisi traderentur à duobus scriptoribus probatissimis Theodorico Niemensi & Baptista Platina, quorum uterque Pontificibus à secretis erat, hic sub Sixto IV, ille sub Ubano VI, Bonifacio IX, Innocentio VII, Gregorio XII, in aula Romana jam versabatur. Cardinales igitur Gregorii anim advertentes Imperatorem de hisce Ecclesiae tumultibus extinguendis parùm sollicitum esse, postquam Pisas see contulissent, Gregorium edicto publico schismatis authorem, & dignitate sua deturbatum, omniaque ab eo ut à Pontifice gerenda irrita ⟨p. 8⟩esse pronunciant, & Episcopis, Abbatibus, praelatis, Ecclesiaeque vasallis 4universis interdicunt, ne annatas, census, aut alia fisco Romano debita Gregorij ministris persolvant, & accitis ad se Benedicti Cardinalibus, qui suadente Carolo rege Galliae ab eo nuper desecerant, communibus suffragiis Pontificatum utrique abrogant, Synodum Pisis ad sestum Annunciationis Divae Mariae Virginis any sequentis pro eligendo novo Pontifice indicunt, quae omnia singulis principibus Christianis per literas significant, eorum gratiam porro & opem pro pace in Ecclesia stabilienda implorantes, & occidentalis Ecclesiae Episcopis universis denunciant, ut eam ob causam Synodo intersint. Quamvis autem aliqui tum temporis v Theologi ut Pontifici suisque commodis art adulatoria inservirent, Cardinals schismate obligatos esse dicerent, quod x Synodus sine Pontificis Romani authoritate convocari non possit: Baldus tamen, Cardinalis Zabarella, & Petrus Ancharanus Cardinals illos desenderunt: nam y Baldus contra istjusmodi Pontifices primo verbis, dein herbis, tertio lapidibus & vi utendum, eosque a Concilio amovendos esse ait: