A26815:13
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
HENRICUS CHICHELE in antiquo agri Northamptoniensis oppido (quod à Ferrariis, in quorum dominio olim erat, Heighamferrers vulgo denominatur) natus est Patre Thoma Chichele, Matre Agnete, familiâ obscurâ, quam virtutibus suis illustrem apud posteros deinceps reddidit. Adolescens jury Civili & Canonico operam dedit Oxonii inter socios Collegii Novi à Gulielmo Wyckam Wyntoniensi Episcopo adhuc superstite ascriptus (qui duo Collegia magnifica & opulenta, illud Oxonii, alterum Wyntoniae sumpt• immenso nuperrimè construxerat) in quibus studiis summâ indole & industriâ usus, Doctoris Legum insignia adeptus est. Ex Academia evocatus est à Richardo Medeford Episcopo Sarisburiensi, à quo inter domesticos & familiars primo ascitus, & postea consiliis omnibus & secretis adhibitus, cum eo conjunctissimè semper & amicissimè vixit. Ab eo Archiadiconatum Sarisburiensem primò consecutus est, qui primus ad dignitates Ecclesiasticas illi gradus fuit, cundémque Walterus Fitzpers Sacerdos diplomat regis Henrici designatus lite intentatâ vendicabat; unde causa per appellationem ad Thomam Arundel Archiepiscopum Cantuariensem devoluta, ab Auditore causarum legati potestate delegato dignitas, Henrico adjudicata est. Erat ille annus humanae salutis MCCCCII, & III. cum regnaret Henricus 1quartus quo Henricus Archidiaconus Sarisburiensis factus est eoque munere sedulò per biennium functus, Cancellarius Ecclesiae Sarisburiensis constitutus est. Nam cum Walterus Medeford Episcopi frater illius Ecclesiae Cancellarius esset, ex causa permutationis secundum juris Canonici instituta ritè factae, uterque dignitatem suam abdicavit, & Henricus ab Episcopo Ecclesiae Sarisburiensis Cancellarius, Walterus ejusdem Ecclesiae Archidiaconus factus est. Erat autem dignitati Cancellarii annexa Ecclesia Parochiae Odyhamensis in Diocese Wyntoniensi: eam etiam unà cum munere Cancellarii vacantem Episcopus Henrico tribuit, in cujus possessionem illicò missus est à Custode