A26815:275
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:275
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PONTIFEX autem infensus Hieronymo, quem non eatenùs quia futura praediceret, sed quòd in sacerdotes multa diceret, odisse ferebatur, ubi per Florentinorum Epistolas rescivit, captum eum & datum in vinculis, sategit ad se Romam mitti: cui obsistunt qui tunc Rempublicam gubernabant tumultum plebis subveriti. Verum satiandae immanitatis occasionem sibi praereptam intelligens, instat per judices tradi neci, nuntiosque ipse duos mittit Florentiam, idipsum qua ratione possint effecturos: Alterum Clericum Ilerdensem Hispanum nomine Franciscum, cognomine Romulinum, qui tunc erat minister Romani gubernatoris; alterum Praedicatorii Magistrum Ordinis Joachimum nomine. •i postquam Florentiam applicuere, hominem ⟨p. 134⟩conveniunt, quem etsi reperiunt vigiliis & orationibus fractum, inedia maceratum, tormentis semimortuum, cruciatibus tamen iterum exponunt, ut crimina quaepiam, quae plecti capitis poena debeant, fateretur; quae ubi necquicquam se quaerere, ob Hieronymi constantiam, animo comprehenderunt (siquidem nihil de quo sumi posse hujusmodi vitae supplicium, in ejus tota vita ab incunabulis usque ad sextum & quadragesimum quem tunc agebat annum, repererunt) de nece statuunt, & ei mortem indicunt in crastinum; quod ille nuntium intrepido imperterritoque excepit animo, statimque sacerdotem sibi dari petit, cui peccata quamquam minuta Christiano ritu confiteretur, huic illius petitioni & voto per adversarios satisfactum est, tametsi oblique & praeter usus, quandoquidem non de ipsius Collegio, hoc est, ex Ordine Praedicatorio (ut par erat) sed de Florentino sub regula sancti Benedicti Monasterio tres illis accersiti sunt sacerdotes, ut Hieronymo, Dominico, Silvestro morituris poenitentiae Sacramentum impertiant. Nox ea quae supplicium praecessit huic muneri destinatur. Hinc sub ortu solis, sumendae Eucharistiae avidi in oratorium, sive triclinium ab ergastulo producuntur. Hieronymus, priusquam illam insumeret, dari sibi in manibus postulavit, quam cùm accepisset, mira perfusus animi laetitia in ejusmodi verba prorupit, scire se ibi esse Deum illum Maximum Optimum, qui coelum teramque & universam denique naturam condidisset:
scire & perfectam esse Trinitatem, indivisibilem & inseparabilem, tribus personis à see distinctis complexam, quae Pater est, Filius & Spiritus sanctus, Filiumque ipsum aeterni Patris verbum è coelis ad terram in Mariae Virginis uterum descendisse, in lignum crucis ascendisse, proque miseris nobis à peccato liberandis preciosissimum sanguinem effudisse, rogare eum & obsecrare se, ut sanguis iste non frustra, sed in peccatorum suorum effusus sit abolitionem: eorum se demum quaecumque à die qua sacris undis ablutus, ad hanc usque horam perpetrasset mala, veniam suppliciter petere. Haec ubi ipse & socii pari sententia sunt effati, sumpta ipsa Eucharistia ad locum inferendo supplicio constitutum, quasi latrones trahuntur. Cupidus autem alloquendi socios Hieronymus, vix potuit esse voti compos, Jacobo Nicolino intermedio idipsum consecutus, •ui secreta magnarum, quae ab ipso praenuntiatae fuerant, calamitatum Florentiae praesertim & tempus aperuit, easque jussit expectandas, cum in Petri Cathedra sederet qui Clemens diceretur. Hoc enim ex ore ipsius Jacobi, Hieronymus Benivenius vir probus & prudens manu sua literis testatus est, socios autem monuit, ne quae corde premebant foras exprimerent, cum essent morituri: cogitaverant enim ad populum verba sacere, alterque see innocentem mori dicere proposuerat, alter qui senior erat Dominicus tantum •besse ut mortem perhorresceret, quin etiam se vivum flammis paratum asserere, certiores facere cupiebat spectatores. Vetuit hoc Hieronymus Christi salvatoris exemplo, qui tametsi supra quam dici potest innocentissimus esset, noluit tamen hujusmodi quicquam afferre, sed tanquam agnus ad victimam ductus est, & non aperuit os suum. Agnoverunt illi conceptum errorem, & abstinuerunt. Agnovit Jacobus peculiare Dei munus Hieronymo collatum, ut arcana cordis humani perspiceret; hoc verbis Jacobi ipsius, narravit Jacobus […], […] S••volae Episcopo Hieropolis, qui mihi prior id nego•
scire & perfectam esse Trinitatem, indivisibilem & inseparabilem, tribus personis à se distinctis complexam, quae Pater est, Filius & Spiritus sanctus, Filiumque ipsum aeterni Patris verbum è coelis ad terram in Mariae Virginis uterum descendisse, in lignum crucis ascendisse, proque miseris nobis à peccato liberandis preciosissimum sanguinem effudisse, rogare eum & obsecrare se, ut sanguis iste non frustra, sed in peccatorum suorum effusus sit abolitionem: eorum se demum quaecumque à die qua sacris undis ablutus, ad hanc usque horam perpetrasset mala, veniam suppliciter petere. Haec ubi ipse & socii pari sententia sunt effati, sumpta ipsa Eucharistia ad locum inferendo supplicio constitutum, quasi latrones trahuntur. Cupidus autem alloquendi socios Hieronymus, vix potuit esse voti compos, Jacobo Nicolino intermedio idipsum consecutus, ui secreta magnarum, quae ab ipso praenuntiatae fuerant, calamitatum Florentiae praesertim & tempus aperuit, easque jussit expectandas, cum in Petri Cathedra sederet qui Clemens diceretur. Hoc enim ex ore ipsius Jacobi, Hieronymus Benivenius vir probus & prudens manu sua literis testatus est, socios autem monuit, ne quae corde premebant foras exprimerent, cum essent morituri: cogitaverant enim ad populum verba sacere, alterque se innocentem mori dicere proposuerat, alter qui senior erat Dominicus tantum besse ut mortem perhorresceret, quin etiam se vivum flammis paratum asserere, certiores facere cupiebat spectatores. Vetuit hoc Hieronymus Christi salvatoris exemplo, qui tametsi supra quam dici potest innocentissimus esset, noluit tamen hujusmodi quicquam afferre, sed tanquam agnus ad victimam ductus est, & non aperuit os suum. Agnoverunt illi conceptum errorem, & abstinuerunt. Agnovit Jacobus peculiare Dei munus Hieronymo collatum, ut arcana cordis humani perspiceret; hoc verbis Jacobi ipsius, narravit Jacobus , Svolae Episcopo Hieropolis, qui mihi prior id nego
IN descendendis autem Palatii gradibus, spoliatus Religionis habitu, quem ubi comprehendit manibus, flevit, eum see olim appetivisse cupidè, & immaculatum hactenus custodivisse testatus. Quibus quam fuisset innoxia & inculpata ejus vita, susceptaeque religionis servantissima, & verbis, & la crymarum abundantia sa tis manifestum erat, quamque inaniter in eo nox•s & maculas minis atque tormentis extorquere judices adnisi. Tum Sylvester qui timidissimus omnium ad id usque temporis fuerat, futuraeque mortis horror tremebundus, divino quodam quasi oectro percitus, inflammataque adeo facie, ut quodammodo radios emittere videretur, Hieronymum alloquitur ad venisse tempus, inquiens, quo bono deberent esse animo, modo opus esse sortes ut permanerent, & eam quam erant subituri mortem, alacriter & animosè perferrent. Ad quem Hieronymus sic faciendum esse respondet, eumque Dominicum simul adhortatur, eadem ut in sententia stabiles perseverarent, pavorem omnem ex animo procul abigant, curas mittant universas, proque certissimo habeant coelum se quam citius adepturos, ubi illud Davidicum canerent, Ecce quam bonum & quàm jucundum habitare fratres in unum, His peractis eo perveniunt, ubi antistes quidam & sacerdotes nonnulli sese comparabant, morituros ut exauthorarent: ritus hic apud vulgus degradatio nuncupatur. Illos itaque sacerdotalibus vestibus induunt spoliantque, & caetera peragunt quae fieri hoc ipso ritu consueverunt. At cum ad illud esset deventum, ut eos è manu mitteret, apprehensa Hieronymi dextera, dimissaque ait Antistes, Separo te ab Ecclesia triumphante. Cui Hieronymus, militante, non triumphante, nec enim id potes. Aderant qui morituros ad perferendam libenti animo necem suaderent, iisdemque cibo etiam & potu defessos eorum corporis spiritus excitare satagebant. Horum cuipiam hujusmodi recreamenta procuranti Hieronymus ait. Quidnam causae est ut haec mihi paretis, qui de praesenti vita jam jam emigro; Alteri item, qui inter confertam adhortantium multitudinem, vocem in ejus laudem extulerat, respondit; humana laude & gloria non egeo. Erat & quidam Nerottus nomine, officio Sacerdos, qui cupidus Hieronymi fortitudinis constantiaeque explorandae, ipsum interrogavit, aequone animo mortem imminentem Christi amore toleraret? Cui & voce & vultu mirum supplicii desiderium prae see ferens inquit:
IN descendendis autem Palatii gradibus, spoliatus Religionis habitu, quem ubi comprehendit manibus, flevit, eum se olim appetivisse cupidè, & immaculatum hactenus custodivisse testatus. Quibus quam fuisset innoxia & inculpata ejus vita, susceptaeque religionis servantissima, & verbis, & la crymarum abundantia sa tis manifestum erat, quamque inaniter in eo noxs & maculas minis atque tormentis extorquere judices adnisi. Tum Sylvester qui timidissimus omnium ad id usque temporis fuerat, futuraeque mortis horrore tremebundus, divino quodam quasi oectro percitus, inflammataque adeo facie, ut quodammodo radios emittere videretur, Hieronymum alloquitur ad venisse tempus, inquiens, quo bono deberent esse animo, modo opus esse sortes ut permanerent, & eam quam erant subituri mortem, alacriter & animosè perferrent. Ad quem Hieronymus sic faciendum esse respondet, eumque Dominicum simul adhortatur, eadem ut in sententia stabiles perseverarent, pavorem omnem ex animo procul abigant, curas mittant universas, proque certissimo habeant coelum se quam citius adepturos, ubi illud Davidicum canerent, Ecce quam bonum & quàm jucundum habitare fratres in unum, His peractis eo perveniunt, ubi antistes quidam & sacerdotes nonnulli sese comparabant, morituros ut exauthorarent: ritus hic apud vulgus degradatio nuncupatur. Illos itaque sacerdotalibus vestibus induunt spoliantque, & caetera peragunt quae fieri hoc ipso ritu consueverunt. At cum ad illud esset deventum, ut eos è manu mitteret, apprehensa Hieronymi dextera, dimissaque ait Antistes, Separo te ab Ecclesia triumphante. Cui Hieronymus, militante, non triumphante, nec enim id potes. Aderant qui morituros ad perferendam libenti animo necem suaderent, iisdemque cibo etiam & potu defessos eorum corporis spiritus excitare satagebant. Horum cuipiam hujusmodi recreamenta procuranti Hieronymus ait. Quidnam causae est ut haec mihi paretis, qui de praesenti vita jam jam emigro; Alteri item, qui inter confertam adhortantium multitudinem, vocem in ejus laudem extulerat, respondit; humana laude & gloria non egeo. Erat & quidam Nerottus nomine, officio Sacerdos, qui cupidus Hieronymi fortitudinis constantiaeque explorandae, ipsum interrogavit, aequone animo mortem imminentem Christi amore toleraret? Cui & voce & vultu mirum supplicii desiderium prae se ferens inquit:
Nonne ob eum emoriar ego libentissimè, qui pro eo quo […] homminem peccatis infectum amore complectebatur, voluit innocentissimè mori? Nonne ego animam hanc ejus gratia libenter effundam, qui nec pro millesima eorum unquam, quae pro me tulit, part, satisfacere possim? Inque his verbis oculos ad Crucifixi signum, quod illuc attulerant, flectens, deosculatus est eum. Non multo post Hieronymum interpellat Nerottus, suo an in discessu quicquam supremo monendum haberet atque commendandum sectatoribus suis & fratribus? cui respondit, cunctatus aliquandiu tamen, Magna visuros eos esse: Cui iterum ⟨p. 136⟩ille, Qualia nam Pater? Vestris, inquit, animis consuletur. Nerottum ergo Fr. Dominious ad se vocat amicitiae vinculo sibi devinctissimum à puero, quam pridem inter eos literarum studia conciliaverant, inque hunc modum illum alloquitur. Scias, Nerotte, velim innocentem me mori, & pro certo habeas futurum omne illud quod praedictum est. Ille autem quasi verbis ipsis offensus, Cave, inquit, ne falsis promissis deludaris. Ad quem Dominicus. Futura omnino etiam atque etiam affirmavit, que Hieronymus praecinuisset. Quibus peractis, Hieronymum deinde & socios suspendendos exurendosque prehensant carnifices. Ingentem rogum medio in foro struxerant, quem cubitorum fere viginti supereminebat palus. Superiorem ejus partem quae vergebat in aërem transversum ligni frustum quoddam secabat in modum crucis; illuc versus dumb vehuntur, Monachus hic, à quo Hieronymus Sacramentum poenitentiae susceperat, percunctatur eum, velit ne quicquam extremo in discessu proloqui? Cui altum suspirans ait nihil sibi reliqui esse, hoc excepto, quod enixius eum rogaret, ut Deum pro se morituro orare dignaretur, suaeque doctrinae sectatores praemonere, ne mortis hujus, quam subiturus erat, infamia foret illis offendiculo, sed in ea quam illos edocuerat vivendi regula & sancta pace constantes perseverarent. Ad crucem perducti, Silvester primus ad fummum ipsius per scalas trahitur, & capistro quod cervici ejus injecerant, cruci religato, praeceps à carnifice dejicitur. Deinde Dominicus pari suspendio traditur;
Nonne ob eum emoriar ego libentissimè, qui pro eo quo 〈…〉 homminem peccatis infectum amore complectebatur, voluit innocentissimè mori? Nonne ego animam hanc ejus gratia libenter effundam, qui nec pro millesima eorum unquam, quae pro me tulit, parte, satisfacere possim? Inque his verbis oculos ad Crucifixi signum, quod illuc attulerant, flectens, deosculatus est eum. Non multo post Hieronymum interpellat Nerottus, suo an in discessu quicquam supremo monendum haberet atque commendandum sectatoribus suis & fratribus? cui respondit, cunctatus aliquandiu tamen, Magna visuros eos esse: Cui iterum
mox & Hieronymus Apostolorum symbolo recitato, medius inter enecatos socios injecto ad collum fune de cruce mittitur, decimo Calendas Junii, & vulgi more tertio atque vigesimo mensis Maji, die quo Christi Ascensionis in coelum tunc agebatur vigilia, anno à Deiparae Virginis partu millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, aetatis vero suae quadragesimo quinto, & mense octavo. Ubi animam exhalavit; puerorum immanium multitudo, & ipsum & eos qui priùs pependerant, diu saxis impetivere, & extructae pirae faces admovere, quae statim struem illam lignorum oleo plurimo illitam, eoque aspersam pulvere quo per aenea tormenta in murorum oppugnatione saxa & ferrei mittuntur orbs, temporis momento incensam inflammaverunt. Deinde corporum absumptorum cineres quoscumque potuerunt in unum redactos, plaustrisque delatos, in Arni fluvium injecerunt. Ex • endio superfuere nonnulla, quae cautè rapta religioseque servata sunt. Item os, quod puer quidam dumb veheretur in Arnum, delapsum vehiculo pertulit ad matrem: Item & digiti cujusdam pars dum penderent de cruce, •axorum decussa grandine. Ab ipsis reliquiisquae prodierunt signa divinitùs, […] referemus locis. Sed & biduo post ejus obitum, dum molendino ad Arni ripam puer quidam insisteret, rapi perspexit à fluvio quamdam, quasi pi•am orbicularem puniceam, ustulatam, actutùmque, ab his qui aderant, magna subsannatione acclamatum est, Hieronymi cor illud esse, quibus puer (ita enim antea pater, persecutionem veritus, statuerat faciendum) verbis consentiebat, meant verò adversabatur. Atque hac dissimulatione quasi •lypeo tutus, cor de Arni fluctibus sublatum in sinu reposuit, & ad genitricem detulit, quod postea Prophetae cor esse, quemadmodum impii illi nescientes acclamaverant, miraculis multis quae decursu operis enarrabuntur pro• . Hujus cordis divino dono & amicorum charitate & diligentia, ⟨p. 137⟩ab eadem muliere partem obtinuimus nobis utique & gemmis & auro chariorem, propter viri conjunctissimi amicitiam: sed habuimus longè charissimam gratissimamque, postquam ad ejus praesentiam depulsos morbos & torta divinitus fugataque daemonia cognovimus.
mox & Hieronymus Apostolorum symbolo recitato, medius inter enecatos socios injecto ad collum fune de cruce mittitur, decimo Calendas Junii, & vulgi more tertio atque vigesimo mensis Maji, die quo Christi Ascensionis in coelum tunc agebatur vigilia, anno à Deiparae Virginis partu millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, aetatis vero suae quadragesimo quinto, & mense octavo. Ubi animam exhalavit; puerorum immanium multitudo, & ipsum & eos qui priùs pependerant, diu saxis impetivere, & extructae pirae faces admovere, quae statim struem illam lignorum oleo plurimo illitam, eoque aspersam pulvere quo per aenea tormenta in murorum oppugnatione saxa & ferrei mittuntur orbes, temporis momento incensam inflammaverunt. Deinde corporum absumptorum cineres quoscumque potuerunt in unum redactos, plaustrisque delatos, in Arni fluvium injecerunt. Ex endio superfuere nonnulla, quae cautè rapta religioseque servata sunt. Item os, quod puer quidam dum veheretur in Arnum, delapsum vehiculo pertulit ad matrem: Item & digiti cujusdam pars dum penderent de cruce, axorum decussa grandine. Ab ipsis reliquiisquae prodierunt signa divinitùs, referemus locis. Sed & biduo post ejus obitum, dum molendino ad Arni ripam puer quidam insisteret, rapi perspexit à fluvio quamdam, quasi piam orbicularem puniceam, ustulatam, actutùmque, ab his qui aderant, magna subsannatione acclamatum est, Hieronymi cor illud esse, quibus puer (ita enim antea pater, persecutionem veritus, statuerat faciendum) verbis consentiebat, mente verò adversabatur. Atque hac dissimulatione quasi lypeo tutus, cor de Arni fluctibus sublatum in sinu reposuit, & ad genitricem detulit, quod postea Prophetae cor esse, quemadmodum impii illi nescientes acclamaverant, miraculis multis quae decursu operis enarrabuntur pro . Hujus cordis divino dono & amicorum charitate & diligentia,
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinion deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinione deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.
Quare expendenda causa seorsum, expendendaque vita & mores hic faventium, illinc persequentium, unde illud tandem corrogetur, tres illos sacerdotes sanctissimos, nihil ob aliud quàm ob invidiam, quam in se propter veritatem praedicatam armaverant, veluti scelestissimos latrones à pessimis hominibus suspendio datos. In probatissimam enim vitam, in sanctissimam doctrinam nil nisi livor & odium inveniri potest. Confirmabantur autem haec omnia literariis monumentis, quae ab amicis multifariam scribebantur; quae si fortè Praesidum malitia non haberentur in pretio, nec tutò ab hominibus legi possent, meminisse probos tamen viros ea optare, quae nunc & magno aestimantur, sed & ipsa quoque Evangelia quondam sine caede & sanguine culta non fuisse. Qui enim ea praedicabant tormentis afficiebantur, & morte; atque ita quae dicebant proprio sanguine testabantur: unde Martyrum ad nos manavit nomen, inter quos egregium sibi locum vindicasset Hieronymus, tametsi non fuisset occisus à vetustis illis cultoribus idolorum. Neque una solum de causa Martyres, siquidem novimus ab Herode Juniore trucidatos infantes quibus Innocentum Martyrum nomen factum est. Alterius Herodis jussu, caput abscissum Joanni Baptistae, ut puellae satisfaceret incestae matri gratum facturae, cujus causa trusus in carcerem Joannes antea fuerat, obtestatus fas non esse fratris abuti conjuge, cujus veritatis testimonio martyris palmam adeptus est. Lapidatus à Judaeis Stephanus, dum Christum ⟨p. 138⟩praedicaret: à Gentibus varii & innumeri eandem ob causam trucidati Martyres. Sed ab Haereticis Petrus Martyr Ordinis Predicatorii neci datus est, Thomas verò Cantuariensis Episcopus, Christianorum non quidem re, sed nomine, ob res Ecclesiae repetitas gladio occubuit: Et tamen quos recensuimus, titulo sunt martyrii celebres. Hic autem trucidatus ob celebratum lumen fidei, ob vitia depulsa, ob veritatem Christianae fidei patefactam.
Accedebat putidae prorsus & infamy persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxim part fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Accedebat putidae prorsus & infami persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxime parte fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis parts nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pudenda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dexteram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi paululum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.
Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis partes nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pudenda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dexteram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi paululum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.
Tabellio ipse qui libellos quaestionum commentus fuerat, non multò post viri obitum, pestilenti tabefactus febre dixit, non posse poenitentiae Sacramentum ob id percipere, quòd virum Prophetam, quem cum Angelis etiam colloqui perspexerat, fretus pecunia prodidisset. Alius qui dum perduceretur ad carcerem, manus pudendis injecit, paulò post diro circum pudenda morbo correptus, liberè ac ingenuè confessus est, se dare poenas ejus, quod in Prophetam sceleris perpetrasset. In municipio Florentinorum Piscia nomine, Julianus quidam Hieronymo ejusque doctrinae cùm maledixisset, & ejus Sectatoribus sanguinis fluxum imprecatus esset, sequenti nocte sanguinis fluxu miserabilem animam crebra invocation daemonum effudit. Faber ille qui ferrea percuderat monilia, quibus Hieronmus & socii de trabe pependerunt, dumb super urbis moenibus in eminenti turre succensa facula Hieronymo illuderet, identidem clamitans id esse verum lumen, cujus crebra in concionibus Hieronymi mentio habetur, praeceps ruit, confractisque membris vita spoliatus est. Alii apoplexia correpti; morbis enecati, omnibus praeterquam his qui divino judicio excaecati fuerant, palam fecere sumi poenas de justorum hominum effuso sanguine.
Tabellio ipse qui libellos quaestionum commentus fuerat, non multò post viri obitum, pestilenti tabefactus febre dixit, non posse poenitentiae Sacramentum ob id percipere, quòd virum Prophetam, quem cum Angelis etiam colloqui perspexerat, fretus pecunia prodidisset. Alius qui dum perduceretur ad carcerem, manus pudendis injecit, paulò post diro circum pudenda morbo correptus, liberè ac ingenuè confessus est, se dare poenas ejus, quod in Prophetam sceleris perpetrasset. In municipio Florentinorum Piscia nomine, Julianus quidam Hieronymo ejusque doctrinae cùm maledixisset, & ejus Sectatoribus sanguinis fluxum imprecatus esset, sequenti nocte sanguinis fluxu miserabilem animam crebra invocatione daemonum effudit. Faber ille qui ferrea percuderat monilia, quibus Hieronmus & socii de trabe pependerunt, dum super urbis moenibus in eminenti turre succensa facula Hieronymo illuderet, identidem clamitans id esse verum lumen, cujus crebra in concionibus Hieronymi mentio habetur, praeceps ruit, confractisque membris vita spoliatus est. Alii apoplexia correpti; morbis enecati, omnibus praeterquam his qui divino judicio excaecati fuerant, palam fecere sumi poenas de justorum hominum effuso sanguine.
Pontifex Maximus, à quo in Hieronymum infesta persecutio emanaverat, haud multo post tempore miseranda morte diem clausit extremum. Cujus obitus duplex est fama: alii produnt à malo daemon strangulatum quocum ineundi supremi sacerdotii pactum fecisset; dediturum sese illi pollicitum ferebant, si suis artibus illud assequeretur, & in eo multos annos viveret. Alii sibi venenum imprudenter propinavisse intulerunt, dum illud Cardinalibus quibusdam, ut ante diem eorum bonis potiretur, magna diligentia paravisset. Certè constat eum more utris inflatum distentumque periisse.
Pontifex Maximus, à quo in Hieronymum infesta persecutio emanaverat, haud multo post tempore miseranda morte diem clausit extremum. Cujus obitus duplex est fama: alii produnt à malo daemone strangulatum quocum ineundi supremi sacerdotii pactum fecisset; dediturum sese illi pollicitum ferebant, si suis artibus illud assequeretur, & in eo multos annos viveret. Alii sibi venenum imprudenter propinavisse intulerunt, dum illud Cardinalibus quibusdam, ut ante diem eorum bonis potiretur, magna diligentia paravisset. Certè constat eum more utris inflatum distentumque periisse.