A26815:276
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De duobus judicibus ab Alexandro VI. contra Hieronymum missis, atque oratione morituri ipsius ad altaris 8 acramentum, & de patefacto sociorum cordis arcano praedictioneque novissima.
PONTIFEX autem infensus Hieronymo, quem non eatenùs quia futura praediceret, sed quòd in sacerdotes multa diceret, odisse ferebatur, ubi per Florentinorum Epistolas rescivit, captum eum & datum in vinculis, sategit ad se Romam mitti: cui obsistunt qui tunc Rempublicam gubernabant tumultum plebis subveriti. Verum satiandae immanitatis occasionem sibi praereptam intelligens, instat per judices tradi neci, nuntiosque ipse duos mittit Florentiam, idipsum qua ratione possint effecturos: Alterum Clericum Ilerdensem Hispanum nomine Franciscum, cognomine Romulinum, qui tunc erat minister Romani gubernatoris; alterum Praedicatorii Magistrum Ordinis Joachimum nomine. •i postquam Florentiam applicuere, hominem ⟨p. 134⟩conveniunt, quem etsi reperiunt vigiliis & orationibus fractum, inedia maceratum, tormentis semimortuum, cruciatibus tamen iterum exponunt, ut crimina quaepiam, quae plecti capitis poena debeant, fateretur; quae ubi necquicquam se quaerere, ob Hieronymi constantiam, animo comprehenderunt (siquidem nihil de quo sumi posse hujusmodi vitae supplicium, in ejus tota vita ab incunabulis usque ad sextum & quadragesimum quem tunc agebat annum, repererunt) de nece statuunt, & ei mortem indicunt in crastinum; quod ille nuntium intrepido imperterritoque excepit animo, statimque sacerdotem sibi dari petit, cui peccata quamquam minuta Christiano ritu confiteretur, huic illius petitioni & voto per adversarios satisfactum est, tametsi oblique & praeter usus, quandoquidem non de ipsius Collegio, hoc est, ex Ordine Praedicatorio (ut par erat) sed de Florentino sub regula sancti Benedicti Monasterio tres illis accersiti sunt sacerdotes, ut Hieronymo, Dominico, Silvestro morituris poenitentiae Sacramentum impertiant. Nox ea quae supplicium praecessit huic muneri destinatur. Hinc sub ortu solis, sumendae Eucharistiae avidi in oratorium, sive triclinium ab ergastulo producuntur. Hieronymus, priusquam illam insumeret, dari sibi in manibus postulavit, quam cùm accepisset, mira perfusus animi laetitia in ejusmodi verba prorupit, scire se ibi esse Deum illum Maximum Optimum, qui coelum teramque & universam denique naturam condidisset: