A26815:278
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:278
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
IN descendendis autem Palatii gradibus, spoliatus Religionis habitu, quem ubi comprehendit manibus, flevit, eum see olim appetivisse cupidè, & immaculatum hactenus custodivisse testatus. Quibus quam fuisset innoxia & inculpata ejus vita, susceptaeque religionis servantissima, & verbis, & la crymarum abundantia sa tis manifestum erat, quamque inaniter in eo nox•s & maculas minis atque tormentis extorquere judices adnisi. Tum Sylvester qui timidissimus omnium ad id usque temporis fuerat, futuraeque mortis horror tremebundus, divino quodam quasi oectro percitus, inflammataque adeo facie, ut quodammodo radios emittere videretur, Hieronymum alloquitur ad venisse tempus, inquiens, quo bono deberent esse animo, modo opus esse sortes ut permanerent, & eam quam erant subituri mortem, alacriter & animosè perferrent. Ad quem Hieronymus sic faciendum esse respondet, eumque Dominicum simul adhortatur, eadem ut in sententia stabiles perseverarent, pavorem omnem ex animo procul abigant, curas mittant universas, proque certissimo habeant coelum se quam citius adepturos, ubi illud Davidicum canerent, Ecce quam bonum & quàm jucundum habitare fratres in unum, His peractis eo perveniunt, ubi antistes quidam & sacerdotes nonnulli sese comparabant, morituros ut exauthorarent: ritus hic apud vulgus degradatio nuncupatur. Illos itaque sacerdotalibus vestibus induunt spoliantque, & caetera peragunt quae fieri hoc ipso ritu consueverunt. At cum ad illud esset deventum, ut eos è manu mitteret, apprehensa Hieronymi dextera, dimissaque ait Antistes, Separo te ab Ecclesia triumphante. Cui Hieronymus, militante, non triumphante, nec enim id potes. Aderant qui morituros ad perferendam libenti animo necem suaderent, iisdemque cibo etiam & potu defessos eorum corporis spiritus excitare satagebant. Horum cuipiam hujusmodi recreamenta procuranti Hieronymus ait. Quidnam causae est ut haec mihi paretis, qui de praesenti vita jam jam emigro; Alteri item, qui inter confertam adhortantium multitudinem, vocem in ejus laudem extulerat, respondit; humana laude & gloria non egeo. Erat & quidam Nerottus nomine, officio Sacerdos, qui cupidus Hieronymi fortitudinis constantiaeque explorandae, ipsum interrogavit, aequone animo mortem imminentem Christi amore toleraret? Cui & voce & vultu mirum supplicii desiderium prae see ferens inquit:
IN descendendis autem Palatii gradibus, spoliatus Religionis habitu, quem ubi comprehendit manibus, flevit, eum se olim appetivisse cupidè, & immaculatum hactenus custodivisse testatus. Quibus quam fuisset innoxia & inculpata ejus vita, susceptaeque religionis servantissima, & verbis, & la crymarum abundantia sa tis manifestum erat, quamque inaniter in eo nox•s & maculas minis atque tormentis extorquere judices adnisi. Tum Sylvester qui timidissimus omnium ad id usque temporis fuerat, futuraeque mortis horrore tremebundus, divino quodam quasi oectro percitus, inflammataque adeo facie, ut quodammodo radios emittere videretur, Hieronymum alloquitur ad venisse tempus, inquiens, quo bono deberent esse animo, modo opus esse sortes ut permanerent, & eam quam erant subituri mortem, alacriter & animosè perferrent. Ad quem Hieronymus sic faciendum esse respondet, eumque Dominicum simul adhortatur, eadem ut in sententia stabiles perseverarent, pavorem omnem ex animo procul abigant, curas mittant universas, proque certissimo habeant coelum se quam citius adepturos, ubi illud Davidicum canerent, Ecce quam bonum & quàm jucundum habitare fratres in unum, His peractis eo perveniunt, ubi antistes quidam & sacerdotes nonnulli sese comparabant, morituros ut exauthorarent: ritus hic apud vulgus degradatio nuncupatur. Illos itaque sacerdotalibus vestibus induunt spoliantque, & caetera peragunt quae fieri hoc ipso ritu consueverunt. At cum ad illud esset deventum, ut eos è manu mitteret, apprehensa Hieronymi dextera, dimissaque ait Antistes, Separo te ab Ecclesia triumphante. Cui Hieronymus, militante, non triumphante, nec enim id potes. Aderant qui morituros ad perferendam libenti animo necem suaderent, iisdemque cibo etiam & potu defessos eorum corporis spiritus excitare satagebant. Horum cuipiam hujusmodi recreamenta procuranti Hieronymus ait. Quidnam causae est ut haec mihi paretis, qui de praesenti vita jam jam emigro; Alteri item, qui inter confertam adhortantium multitudinem, vocem in ejus laudem extulerat, respondit; humana laude & gloria non egeo. Erat & quidam Nerottus nomine, officio Sacerdos, qui cupidus Hieronymi fortitudinis constantiaeque explorandae, ipsum interrogavit, aequone animo mortem imminentem Christi amore toleraret? Cui & voce & vultu mirum supplicii desiderium prae se ferens inquit:
Nonne ob eum emoriar ego libentissimè, qui pro eo quo […] homminem peccatis infectum amore complectebatur, voluit innocentissimè mori? Nonne ego animam hanc ejus gratia libenter effundam, qui nec pro millesima eorum unquam, quae pro me tulit, part, satisfacere possim? Inque his verbis oculos ad Crucifixi signum, quod illuc attulerant, flectens, deosculatus est eum. Non multo post Hieronymum interpellat Nerottus, suo an in discessu quicquam supremo monendum haberet atque commendandum sectatoribus suis & fratribus? cui respondit, cunctatus aliquandiu tamen, Magna visuros eos esse: Cui iterum ⟨p. 136⟩ille, Qualia nam Pater? Vestris, inquit, animis consuletur. Nerottum ergo Fr. Dominious ad se vocat amicitiae vinculo sibi devinctissimum à puero, quam pridem inter eos literarum studia conciliaverant, inque hunc modum illum alloquitur. Scias, Nerotte, velim innocentem me mori, & pro certo habeas futurum omne illud quod praedictum est. Ille autem quasi verbis ipsis offensus, Cave, inquit, ne falsis promissis deludaris. Ad quem Dominicus. Futura omnino etiam atque etiam affirmavit, que Hieronymus praecinuisset. Quibus peractis, Hieronymum deinde & socios suspendendos exurendosque prehensant carnifices. Ingentem rogum medio in foro struxerant, quem cubitorum fere viginti supereminebat palus. Superiorem ejus partem quae vergebat in aërem transversum ligni frustum quoddam secabat in modum crucis; illuc versus dumb vehuntur, Monachus hic, à quo Hieronymus Sacramentum poenitentiae susceperat, percunctatur eum, velit ne quicquam extremo in discessu proloqui? Cui altum suspirans ait nihil sibi reliqui esse, hoc excepto, quod enixius eum rogaret, ut Deum pro se morituro orare dignaretur, suaeque doctrinae sectatores praemonere, ne mortis hujus, quam subiturus erat, infamia foret illis offendiculo, sed in ea quam illos edocuerat vivendi regula & sancta pace constantes perseverarent. Ad crucem perducti, Silvester primus ad fummum ipsius per scalas trahitur, & capistro quod cervici ejus injecerant, cruci religato, praeceps à carnifice dejicitur. Deinde Dominicus pari suspendio traditur;
Nonne ob eum emoriar ego libentissimè, qui pro eo quo 〈…〉 homminem peccatis infectum amore complectebatur, voluit innocentissimè mori? Nonne ego animam hanc ejus gratia libenter effundam, qui nec pro millesima eorum unquam, quae pro me tulit, parte, satisfacere possim? Inque his verbis oculos ad Crucifixi signum, quod illuc attulerant, flectens, deosculatus est eum. Non multo post Hieronymum interpellat Nerottus, suo an in discessu quicquam supremo monendum haberet atque commendandum sectatoribus suis & fratribus? cui respondit, cunctatus aliquandiu tamen, Magna visuros eos esse: Cui iterum
mox & Hieronymus Apostolorum symbolo recitato, medius inter enecatos socios injecto ad collum fune de cruce mittitur, decimo Calendas Junii, & vulgi more tertio atque vigesimo mensis Maji, die quo Christi Ascensionis in coelum tunc agebatur vigilia, anno à Deiparae Virginis partu millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, aetatis vero suae quadragesimo quinto, & mense octavo. Ubi animam exhalavit; puerorum immanium multitudo, & ipsum & eos qui priùs pependerant, diu saxis impetivere, & extructae pirae faces admovere, quae statim struem illam lignorum oleo plurimo illitam, eoque aspersam pulvere quo per aenea tormenta in murorum oppugnatione saxa & ferrei mittuntur orbs, temporis momento incensam inflammaverunt. Deinde corporum absumptorum cineres quoscumque potuerunt in unum redactos, plaustrisque delatos, in Arni fluvium injecerunt. Ex • endio superfuere nonnulla, quae cautè rapta religioseque servata sunt. Item os, quod puer quidam dumb veheretur in Arnum, delapsum vehiculo pertulit ad matrem: Item & digiti cujusdam pars dum penderent de cruce, •axorum decussa grandine. Ab ipsis reliquiisquae prodierunt signa divinitùs, […] referemus locis. Sed & biduo post ejus obitum, dum molendino ad Arni ripam puer quidam insisteret, rapi perspexit à fluvio quamdam, quasi pi•am orbicularem puniceam, ustulatam, actutùmque, ab his qui aderant, magna subsannatione acclamatum est, Hieronymi cor illud esse, quibus puer (ita enim antea pater, persecutionem veritus, statuerat faciendum) verbis consentiebat, meant verò adversabatur. Atque hac dissimulatione quasi •lypeo tutus, cor de Arni fluctibus sublatum in sinu reposuit, & ad genitricem detulit, quod postea Prophetae cor esse, quemadmodum impii illi nescientes acclamaverant, miraculis multis quae decursu operis enarrabuntur pro• . Hujus cordis divino dono & amicorum charitate & diligentia, ⟨p. 137⟩ab eadem muliere partem obtinuimus nobis utique & gemmis & auro chariorem, propter viri conjunctissimi amicitiam: sed habuimus longè charissimam gratissimamque, postquam ad ejus praesentiam depulsos morbos & torta divinitus fugataque daemonia cognovimus.
mox & Hieronymus Apostolorum symbolo recitato, medius inter enecatos socios injecto ad collum fune de cruce mittitur, decimo Calendas Junii, & vulgi more tertio atque vigesimo mensis Maji, die quo Christi Ascensionis in coelum tunc agebatur vigilia, anno à Deiparae Virginis partu millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, aetatis vero suae quadragesimo quinto, & mense octavo. Ubi animam exhalavit; puerorum immanium multitudo, & ipsum & eos qui priùs pependerant, diu saxis impetivere, & extructae pirae faces admovere, quae statim struem illam lignorum oleo plurimo illitam, eoque aspersam pulvere quo per aenea tormenta in murorum oppugnatione saxa & ferrei mittuntur orbes, temporis momento incensam inflammaverunt. Deinde corporum absumptorum cineres quoscumque potuerunt in unum redactos, plaustrisque delatos, in Arni fluvium injecerunt. Ex endio superfuere nonnulla, quae cautè rapta religioseque servata sunt. Item os, quod puer quidam dum veheretur in Arnum, delapsum vehiculo pertulit ad matrem: Item & digiti cujusdam pars dum penderent de cruce, axorum decussa grandine. Ab ipsis reliquiisquae prodierunt signa divinitùs, referemus locis. Sed & biduo post ejus obitum, dum molendino ad Arni ripam puer quidam insisteret, rapi perspexit à fluvio quamdam, quasi piam orbicularem puniceam, ustulatam, actutùmque, ab his qui aderant, magna subsannatione acclamatum est, Hieronymi cor illud esse, quibus puer (ita enim antea pater, persecutionem veritus, statuerat faciendum) verbis consentiebat, mente verò adversabatur. Atque hac dissimulatione quasi lypeo tutus, cor de Arni fluctibus sublatum in sinu reposuit, & ad genitricem detulit, quod postea Prophetae cor esse, quemadmodum impii illi nescientes acclamaverant, miraculis multis quae decursu operis enarrabuntur pro . Hujus cordis divino dono & amicorum charitate & diligentia,
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinion deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinione deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.
Quare expendenda causa seorsum, expendendaque vita & mores hic faventium, illinc persequentium, unde illud tandem corrogetur, tres illos sacerdotes sanctissimos, nihil ob aliud quàm ob invidiam, quam in se propter veritatem praedicatam armaverant, veluti scelestissimos latrones à pessimis hominibus suspendio datos. In probatissimam enim vitam, in sanctissimam doctrinam nil nisi livor & odium inveniri potest. Confirmabantur autem haec omnia literariis monumentis, quae ab amicis multifariam scribebantur; quae si fortè Praesidum malitia non haberentur in pretio, nec tutò ab hominibus legi possent, meminisse probos tamen viros ea optare, quae nunc & magno aestimantur, sed & ipsa quoque Evangelia quondam sine caede & sanguine culta non fuisse. Qui enim ea praedicabant tormentis afficiebantur, & morte; atque ita quae dicebant proprio sanguine testabantur: unde Martyrum ad nos manavit nomen, inter quos egregium sibi locum vindicasset Hieronymus, tametsi non fuisset occisus à vetustis illis cultoribus idolorum. Neque una solum de causa Martyres, siquidem novimus ab Herode Juniore trucidatos infantes quibus Innocentum Martyrum nomen factum est. Alterius Herodis jussu, caput abscissum Joanni Baptistae, ut puellae satisfaceret incestae matri gratum facturae, cujus causa trusus in carcerem Joannes antea fuerat, obtestatus fas non esse fratris abuti conjuge, cujus veritatis testimonio martyris palmam adeptus est. Lapidatus à Judaeis Stephanus, dum Christum ⟨p. 138⟩praedicaret: à Gentibus varii & innumeri eandem ob causam trucidati Martyres. Sed ab Haereticis Petrus Martyr Ordinis Predicatorii neci datus est, Thomas verò Cantuariensis Episcopus, Christianorum non quidem re, sed nomine, ob res Ecclesiae repetitas gladio occubuit: Et tamen quos recensuimus, titulo sunt martyrii celebres. Hic autem trucidatus ob celebratum lumen fidei, ob vitia depulsa, ob veritatem Christianae fidei patefactam.
Accedebat putidae prorsus & infamy persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxim part fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Accedebat putidae prorsus & infami persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxime parte fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis parts nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pudenda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dexteram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi paululum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.
Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis partes nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pudenda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dexteram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi paululum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.
Tabellio ipse qui libellos quaestionum commentus fuerat, non multò post viri obitum, pestilenti tabefactus febre dixit, non posse poenitentiae Sacramentum ob id percipere, quòd virum Prophetam, quem cum Angelis etiam colloqui perspexerat, fretus pecunia prodidisset. Alius qui dum perduceretur ad carcerem, manus pudendis injecit, paulò post diro circum pudenda morbo correptus, liberè ac ingenuè confessus est, se dare poenas ejus, quod in Prophetam sceleris perpetrasset. In municipio Florentinorum Piscia nomine, Julianus quidam Hieronymo ejusque doctrinae cùm maledixisset, & ejus Sectatoribus sanguinis fluxum imprecatus esset, sequenti nocte sanguinis fluxu miserabilem animam crebra invocation daemonum effudit. Faber ille qui ferrea percuderat monilia, quibus Hieronmus & socii de trabe pependerunt, dumb super urbis moenibus in eminenti turre succensa facula Hieronymo illuderet, identidem clamitans id esse verum lumen, cujus crebra in concionibus Hieronymi mentio habetur, praeceps ruit, confractisque membris vita spoliatus est. Alii apoplexia correpti; morbis enecati, omnibus praeterquam his qui divino judicio excaecati fuerant, palam fecere sumi poenas de justorum hominum effuso sanguine.
Tabellio ipse qui libellos quaestionum commentus fuerat, non multò post viri obitum, pestilenti tabefactus febre dixit, non posse poenitentiae Sacramentum ob id percipere, quòd virum Prophetam, quem cum Angelis etiam colloqui perspexerat, fretus pecunia prodidisset. Alius qui dum perduceretur ad carcerem, manus pudendis injecit, paulò post diro circum pudenda morbo correptus, liberè ac ingenuè confessus est, se dare poenas ejus, quod in Prophetam sceleris perpetrasset. In municipio Florentinorum Piscia nomine, Julianus quidam Hieronymo ejusque doctrinae cùm maledixisset, & ejus Sectatoribus sanguinis fluxum imprecatus esset, sequenti nocte sanguinis fluxu miserabilem animam crebra invocatione daemonum effudit. Faber ille qui ferrea percuderat monilia, quibus Hieronmus & socii de trabe pependerunt, dum super urbis moenibus in eminenti turre succensa facula Hieronymo illuderet, identidem clamitans id esse verum lumen, cujus crebra in concionibus Hieronymi mentio habetur, praeceps ruit, confractisque membris vita spoliatus est. Alii apoplexia correpti; morbis enecati, omnibus praeterquam his qui divino judicio excaecati fuerant, palam fecere sumi poenas de justorum hominum effuso sanguine.
Pontifex Maximus, à quo in Hieronymum infesta persecutio emanaverat, haud multo post tempore miseranda morte diem clausit extremum. Cujus obitus duplex est fama: alii produnt à malo daemon strangulatum quocum ineundi supremi sacerdotii pactum fecisset; dediturum sese illi pollicitum ferebant, si suis artibus illud assequeretur, & in eo multos annos viveret. Alii sibi venenum imprudenter propinavisse intulerunt, dum illud Cardinalibus quibusdam, ut ante diem eorum bonis potiretur, magna diligentia paravisset. Certè constat eum more utris inflatum distentumque periisse.
Pontifex Maximus, à quo in Hieronymum infesta persecutio emanaverat, haud multo post tempore miseranda morte diem clausit extremum. Cujus obitus duplex est fama: alii produnt à malo daemone strangulatum quocum ineundi supremi sacerdotii pactum fecisset; dediturum sese illi pollicitum ferebant, si suis artibus illud assequeretur, & in eo multos annos viveret. Alii sibi venenum imprudenter propinavisse intulerunt, dum illud Cardinalibus quibusdam, ut ante diem eorum bonis potiretur, magna diligentia paravisset. Certè constat eum more utris inflatum distentumque periisse.
Augebat fidem rectae mentis hominum isthaec observatio, quòd ex fide rerum Hieronymi pacem animi & tranquillitatem, & spem aut oriri aut orta• adolescere, aut adultam proficere, nonnulli see dicebant expertos; contraque illis, qui rebus ejus tanquam vanis abnuntiarent, fluctus animi, perturbations, solicitudines scaturire, ut ad desperationem quodammodo impelli viderentur, quae tamen precibus pio ac humili ad Deum affectu fusis pellebantur, ubi de illo sanè sentiebant & optimè, pristina animi pace & tranquillitate affatim eis reddita. Illudque animadversum à mulris divinum extra controversiam haberi signum quod ex omni sexu & ordine qui ei verè atque sincerè haerebant, eosdem promebant charitatis fructus, qui olim apud Christianorum primitias visebantur; illisque erat cor unum & anima una in Domino. Et quanquam non ea prorsus, quae inter eos, qui Religionibus addicti sunt per tria vota, bonorum quae fortunae dicuntur communicatio; mira tamen & liberalis erat cùm daretur opportunitas: idem sapere inter eos, idem & velle erat. Persecutorum verò, quot capita, tot sensus, nulla opinionum, nulla facultatum communicatio, sed animi perturbatio, & quaedam quasi rabies, unde Rabidorum nomen obtinuerunt.
Augebat fidem rectae mentis hominum isthaec observatio, quòd ex fide rerum Hieronymi pacem animi & tranquillitatem, & spem aut oriri aut orta• adolescere, aut adultam proficere, nonnulli se dicebant expertos; contraque illis, qui rebus ejus tanquam vanis abnuntiarent, fluctus animi, perturbationes, solicitudines scaturire, ut ad desperationem quodammodo impelli viderentur, quae tamen precibus pio ac humili ad Deum affectu fusis pellebantur, ubi de illo sanè sentiebant & optimè, pristina animi pace & tranquillitate affatim eis reddita. Illudque animadversum à mulris divinum extra controversiam haberi signum quod ex omni sexu & ordine qui ei verè atque sincerè haerebant, eosdem promebant charitatis fructus, qui olim apud Christianorum primitias visebantur; illisque erat cor unum & anima una in Domino. Et quanquam non ea prorsus, quae inter eos, qui Religionibus addicti sunt per tria vota, bonorum quae fortunae dicuntur communicatio; mira tamen & liberalis erat cùm daretur opportunitas: idem sapere inter eos, idem & velle erat. Persecutorum verò, quot capita, tot sensus, nulla opinionum, nulla facultatum communicatio, sed animi perturbatio, & quaedam quasi rabies, unde Rabidorum nomen obtinuerunt.
Nec quemquam reperias qui verbis aut scriptis Hieronymum lacessierit, qui aut vitiis animi & corporis, aut judicii vanitate non laboraverit: Consentaneum est quippe discerniculis ejusmodi futuram agnosci renovationem. Nam alioqui promiscui sunt omnes Christianorum ordines, discernique haud eos posse securius quàm ex operibus, maximè probabile videtur. Aequum quoque videtur, ut & hisce temporibus ea Deus conferat signa, quae inter initia praedicati Evangelii tradita fuisse, sacra nobis monumenta testantur, utque instaurata Religionis facies conditae atque perfectae legitimis planè respondeat signis. His omnibus non modò conjiciebatur, falso contraque jus & fas Hieronymum cum sociis damnatum, nec aliam ob causam, quàm ob simultates & odia, quae ob veritatem praedicatam in semet concitaverat: sed etiam constabat, virum fuisse sanctissimis moribus & divinis donis illustrem, quandoquidem ejus opera factae erant foeneratricis pecuniae restitutiones innumerae, Christique fides & voce & scriptis indefesse praedicata, roborataque & explicata fuerat. Renovatus item erat in plurimorum mentibus emortuus jam Christianus vigour: spectabaturque multorum à pravis & impiis moribus ad probos piosque conversio. Quod quidem authore Gregorio non tantùm majus est resurrectione mortuorum, sed etjam majus quàm caeli & terrae creatio, si Augustino credimus. Accedebatque quod futurarum rerum multarum atque magnarum praedictiones ipso eventu confirmatae, eò majori viderentur admiratione dignae, quo dum proferebantur, fieri posse non crederentur; ⟨p. 140⟩Atque hinc fides, inde livor & persecutio: haec ab improbis hominibus, ill• improbis conspicua manaverit.
Nec quemquam reperias qui verbis aut scriptis Hieronymum lacessierit, qui aut vitiis animi & corporis, aut judicii vanitate non laboraverit: Consentaneum est quippe discerniculis ejusmodi futuram agnosci renovationem. Nam alioqui promiscui sunt omnes Christianorum ordines, discernique haud eos posse securius quàm ex operibus, maximè probabile videtur. Aequum quoque videtur, ut & hisce temporibus ea Deus conferat signa, quae inter initia praedicati Evangelii tradita fuisse, sacra nobis monumenta testantur, utque instaurata Religionis facies conditae atque perfectae legitimis planè respondeat signis. His omnibus non modò conjiciebatur, falso contraque jus & fas Hieronymum cum sociis damnatum, nec aliam ob causam, quàm ob simultates & odia, quae ob veritatem praedicatam in semet concitaverat: sed etiam constabat, virum fuisse sanctissimis moribus & divinis donis illustrem, quandoquidem ejus opera factae erant foeneratricis pecuniae restitutiones innumerae, Christique fides & voce & scriptis indefesse praedicata, roborataque & explicata fuerat. Renovatus item erat in plurimorum mentibus emortuus jam Christianus vigor: spectabaturque multorum à pravis & impiis moribus ad probos piosque conversio. Quod quidem authore Gregorio non tantùm majus est resurrectione mortuorum, sed etjam majus quàm caeli & terrae creatio, si Augustino credimus. Accedebatque quod futurarum rerum multarum atque magnarum praedictiones ipso eventu confirmatae, eò majori viderentur admiratione dignae, quo dum proferebantur, fieri posse non crederentur;