Neque enim lex justè appellari potest, sed legis potiùs larva & imago, quae nullam aequi bonique speciem in se continet, quin legibus reliquis omnibus humanis simul & divinis adversatur. Legibus siquidem Romanorum civilibus, quas universarum gentium consensus approbavit, zfoeminae ad haereditates cum masculis vocantur, & agnationum, cognationúmque differentia justissima ratione antiquata est, quòd illi qui eam invexerant, naturam accusare videbantur, quae foeminas, non masculos genuisset, & foeminae ex parentum culpa plectebantur, quòd foeminae, non masculi nascerentur. Eodem jure deinceps usi sunt Siculi, Neapolitani, Navarraei, Hispani, Lusitani, Scoti, & (ut de nobis ipsis nihil dicam) gentes ferè universae, quorum omnium legibus, foeminae, deficientibus masculis, ad capassendos regni fasces admittuntur. Isti verò omnes divinae legis praescriptum secuti sunt, quam. Deus optimus maximus per Mosem Hebraeis tulit cap. XXVII. Libri Numerorum: si mortuus fuerit homo absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. Cui sanctioni si leges reperiantur uspiam gentium contrariae, non leges sunt, sed corruptelae, cùm discedant à prima justitiae ⟨p. 16⟩norma, quam summus legislator populo suo promulgavit. Ut omittam foeminas, quae populo isti imperabant, & reges, qui ad illud imperium ex jure materno admittebantur, Christum ipsum fuisse regni Judaici legitimum haeredem Christiani omnes agnoscimus: cui tamen titulo non modo repugnant isti, qui ex foeminarum haereditate jus succedendi transmitti negant, verùm etiam beneficia illa immensa nobis adimunt, quae Deus humano generi per Christum pollicitus est. Nam cum Deus Abrahamo spondebat, beatas in ejus semine futuras gentes universas, quòd Messias ex ipsius familia proditurus esset; cum Prophetae Esaias & Michaeas spiritu sacrosancto afflati multis retro seculis praedicebant Christum ex radice Jessae, ex familia Davidis emersurum, & tribum Judae inter reliquas nobilissimam esse, quòd ex ea dux populi Israelitici Christus originem ducturus esset: sublatâ foeminarum succession, in hisce oraculis veritas desiderabitur, quia ex semine Abrahae, ex Jessae radice, ex familia Davidis, ex tribu Judae Christus patre aeterno genitus per solam matris haereditatem oriri potuit.
Neque enim lex justè appellari potest, sed legis potiùs larva & imago, quae nullam aequi bonique speciem in se continet, quin legibus reliquis omnibus humanis simul & divinis adversatur. Legibus siquidem Romanorum civilibus, quas universarum gentium consensus approbavit, zfoeminae ad haereditates cum masculis vocantur, & agnationum, cognationúmque differentia justissima ratione antiquata est, quòd illi qui eam invexerant, naturam accusare videbantur, quae foeminas, non masculos genuisset, & foeminae ex parentum culpa plectebantur, quòd foeminae, non masculi nascerentur. Eodem jure deinceps usi sunt Siculi, Neapolitani, Navarraei, Hispani, Lusitani, Scoti, & (ut de nobis ipsis nihil dicam) gentes ferè universae, quorum omnium legibus, foeminae, deficientibus masculis, ad capassendos regni fasces admittuntur. Isti verò omnes divinae legis praescriptum secuti sunt, quam. Deus optimus maximus per Mosem Hebraeis tulit cap. XXVII. Libri Numerorum: si mortuus fuerit homo absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. Cui sanctioni si leges reperiantur uspiam gentium contrariae, non leges sunt, sed corruptelae, cùm discedant à prima justitiae ⟨p. 16⟩norma, quam summus legislator populo suo promulgavit. Ut omittam foeminas, quae populo isti imperabant, & reges, qui ad illud imperium ex jure materno admittebantur, Christum ipsum fuisse regni Judaici legitimum haeredem Christiani omnes agnoscimus: cui tamen titulo non modo repugnant isti, qui ex foeminarum haereditate jus succedendi transmitti negant, verùm etiam beneficia illa immensa nobis adimunt, quae Deus humano generi per Christum pollicitus est. Nam cum Deus Abrahamo spondebat, beatas in ejus semine futuras gentes universas, quòd Messias ex ipsius familia proditurus esset; cum Prophetae Esaias & Michaeas spiritu sacrosancto afflati multis retro seculis praedicebant Christum ex radice Jessae, ex familia Davidis emersurum, & tribum Judae inter reliquas nobilissimam esse, quòd ex ea dux populi Israelitici Christus originem ducturus esset: sublatâ foeminarum successione, in hisce oraculis veritas desiderabitur, quia ex semine Abrahae, ex Jessae radice, ex familia Davidis, ex tribu Judae Christus patre aeterno genitus per solam matris haereditatem oriri potuit.
- zL. maximum intem. c. de liber. praeterit. l. lege 12. tab. c. de legit. haered. Sect. si quis igitur. Anth. de haered. ab intest. Sect. item vetustas. Instit. eo. l. tit.