A26815:41
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
regnum potentissimum, & reliqua omnia adsunt, quae ad bellum opportune gerendum possunt desiderari: nos denique subditi tui Ecclesiastici ampliorem pecuniarum vim decrevimus, quàm majores tui ab ordine nostro unquam acceperunt, qu•s ad bellum hoc suscipiendum animis propensissimis ad te deferimus, orationibus rostri• divinum numen quotidiè porrò imploraturi, ut velit prospero armorum successis […] tuae aequitatem terrarum orbi patefacere.
regnum potentissimum, & reliqua omnia adsunt, quae ad bellum opportune gerendum possunt desiderari: nos denique subditi tui Ecclesiastici ampliorem pecuniarum vim decrevimus, quàm majores tui ab ordine nostro unquam acceperunt, qu•s ad bellum hoc suscipiendum animis propensissimis ad te deferimus, orationibus rostri• divinum numen quotidiè porrò imploraturi, ut velit prospero armorum successis 〈…〉 tuae aequitatem terrarum orbi patefacere.
Cum perorâsset Archiepiscopus, & ex oratione ejus rex videretur valdè commotus, Rodulphus Nevillus Westmerlandiae Comes qui partium regni septentrionalium praefectus erat, Scotorum incursiones metuens, si rex in Galliam proficisceretur, prolixa oratione suadet Scotos prius quam Gallos bello petendos esse: & postquam literarum ignorantiam causatus initio se excusasset, quod cum Domino Cantuariensi nec facundia nec scientia posset contendere, adjecit illud se à viris doctis & rerum usu accepisse, copias conjunctas divisis fortiores esse, & securiùs invadi hostes vicinos, quam eos qui longius positi sunt. Ita enim Romanos priùs in ordinem coegisse Sanmites, Fidenates, Volscos, & finitimos Italiae populos quàm exteros aggrederentur, posteàque exiguam Siciliae insulam amplissimis regionibus Pannoniarum, Numidiae, & Germaniae praeposuisse, quod Italiae conjuncta esset. Docere voluit adversus Scotos domi rem geri, ubi praesto sint milites aliáque omnia ad bellum necessaria: adversus Gallos opus esse classe & exercitu ingenti, sumptúque immenso, cum in hostili solo agendum sit: facilem porrò in Scotos fore victoriam, rege in Anglia jam captivo, rebúsque domi ex Albani Pro-regis intempestiva severitate perturbatis: justissimam denique esse belli causam ex rapinis & latrociniis, quae Scoti quotidiè in nostros exerceant, quaeque atrociùs exercere poterunt, dumb Angli Gallos aggrediantur antiquo & naturali quasi foedere, quod inter eas gentes intercessit, Scotis conjunctos: & proinde summo cum periculo Galliam invadi, priusquam Anglia a Scotis domi secura reddatur. Orationi Nevilli respondit Joannes Dux Exoniensis prudentia & literarum cognitione insignis, quas in Italiae Academiis comparaverat, co à patre amandatus, ut ordinibus sacris initiaretur: Is vero contra ornatè disserit Gallos prius invadendos esse, quòd Scoti eorum opibus innixi Anglos soleant lacessere: Gallis verò debellatis, Scotos sponte obtemperaturos, adducto Medicorum aphorismo, qui docet medicinam causae morbi primo adhibendam esse, & ante omnia humorem purgandum esse, ut vulnus rectè fanari possit. Unde enim (inquit) poterunt Scoti haurire literarum aut armorum rudimenta, nisi fuerint in Gallia educati? Unde poterunt sustentari proceres Scoti, deficientibus pensionibus, quae è Gallia solent suppeditari? subjugata Gallia, cujus gentis auxilium commerciúmve Scoti implorabunt?