A26815:280
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De his quae gesta sunt ipso tempore mortis Hieronymi, deque ipsius suplicii genere & reliquiis membrorum.
IN descendendis autem Palatii gradibus, spoliatus Religionis habitu, quem ubi comprehendit manibus, flevit, eum see olim appetivisse cupidè, & immaculatum hactenus custodivisse testatus. Quibus quam fuisset innoxia & inculpata ejus vita, susceptaeque religionis servantissima, & verbis, & la crymarum abundantia sa tis manifestum erat, quamque inaniter in eo nox•s & maculas minis atque tormentis extorquere judices adnisi. Tum Sylvester qui timidissimus omnium ad id usque temporis fuerat, futuraeque mortis horror tremebundus, divino quodam quasi oectro percitus, inflammataque adeo facie, ut quodammodo radios emittere videretur, Hieronymum alloquitur ad venisse tempus, inquiens, quo bono deberent esse animo, modo opus esse sortes ut permanerent, & eam quam erant subituri mortem, alacriter & animosè perferrent. Ad quem Hieronymus sic faciendum esse respondet, eumque Dominicum simul adhortatur, eadem ut in sententia stabiles perseverarent, pavorem omnem ex animo procul abigant, curas mittant universas, proque certissimo habeant coelum se quam citius adepturos, ubi illud Davidicum canerent, Ecce quam bonum & quàm jucundum habitare fratres in unum, His peractis eo perveniunt, ubi antistes quidam & sacerdotes nonnulli sese comparabant, morituros ut exauthorarent: ritus hic apud vulgus degradatio nuncupatur. Illos itaque sacerdotalibus vestibus induunt spoliantque, & caetera peragunt quae fieri hoc ipso ritu consueverunt. At cum ad illud esset deventum, ut eos è manu mitteret, apprehensa Hieronymi dextera, dimissaque ait Antistes, Separo te ab Ecclesia triumphante. Cui Hieronymus, militante, non triumphante, nec enim id potes. Aderant qui morituros ad perferendam libenti animo necem suaderent, iisdemque cibo etiam & potu defessos eorum corporis spiritus excitare satagebant. Horum cuipiam hujusmodi recreamenta procuranti Hieronymus ait. Quidnam causae est ut haec mihi paretis, qui de praesenti vita jam jam emigro; Alteri item, qui inter confertam adhortantium multitudinem, vocem in ejus laudem extulerat, respondit; humana laude & gloria non egeo. Erat & quidam Nerottus nomine, officio Sacerdos, qui cupidus Hieronymi fortitudinis constantiaeque explorandae, ipsum interrogavit, aequone animo mortem imminentem Christi amore toleraret? Cui & voce & vultu mirum supplicii desiderium prae see ferens inquit: