A26815:295
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
post puerilem illam disciplinam sumebat eos in manus nemo, duros, obscuros, asperos scriptores adamabant; consectabanturque abditas, abstrusasque historias, aut fabulas: qui iis ineptiis referti essent auctores, ii eruditi numerabantur: itaque unus Ovidius de veteribus in honore erat, ergo, si verum quaerimus, nihil ante Bembi aetatem Latin scriptum octingentis ipsis annis, aut eo amplius est, quod Romam illam veterem redoleat; aut magnopere lectione dignum sit: soloecismum enim vitabant, quantum quidem ex arte grammatica didicerant, idque ipsum haudquaquam semper: id unum praestare qui poterant, Latine loqui sese putabant: nulli, qui purus ille, incorruptusque veterum Romanorum sermo esset, noverant, ac ne suspicabantur quidem. Par erat atque idem eorum error, qui Italice scribebant: qui cum duos haberent scriptores, mea quidem sententia, vel cum Latinis, vel cum Graecis conferendos: nam alterius versus et suavitatis plurimum habent & dignitatis: & variis ingenii, aut etiam artis luminibus referti sunt, & animum saepe permovent atque impellunt; ut de amore ne Graecus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis, copiosa, polita, ornata, mollis, faceta, rem ante oculos ponens, ut geri ea, quae legas, non narrari videantur. Hoc cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxim genere excellentem, scribebant ipsi inept, abjectissimis verbis nullus erat orationis ornatus, nullae homine erudito dignae sententiae, nulla compositionis, aut numerorum ratio: licet in manus sumere, quae tunc multi scriptitarunt: praeter unum Politianum, illumque ipsum minus dulcem, minus omnino elegantem, quam ut legisse Petrarcae lectissimos versus videatur; ceteros ad unum indignos dicas, qui in scriptorum numero habeantur: unum scurrile vigebat genus; in eo sane ridiculi nonnulli; sed ipsi quoque multis in locis inertes ac languidi.
post puerilem illam disciplinam sumebat eos in manus nemo, duros, obscuros, asperos scriptores adamabant; consectabanturque abditas, abstrusasque historias, aut fabulas: qui iis ineptiis referti essent auctores, ii eruditi numerabantur: itaque unus Ovidius de veteribus in honore erat, ergo, si verum quaerimus, nihil ante Bembi aetatem Latine scriptum octingentis ipsis annis, aut eo amplius est, quod Romam illam veterem redoleat; aut magnopere lectione dignum sit: soloecismum enim vitabant, quantum quidem ex arte grammatica didicerant, idque ipsum haudquaquam semper: id unum praestare qui poterant, Latine loqui sese putabant: nulli, qui purus ille, incorruptusque veterum Romanorum sermo esset, noverant, ac ne suspicabantur quidem. Par erat atque idem eorum error, qui Italice scribebant: qui cum duos haberent scriptores, mea quidem sententia, vel cum Latinis, vel cum Graecis conferendos: nam alterius versus et suavitatis plurimum habent & dignitatis: & variis ingenii, aut etiam artis luminibus referti sunt, & animum saepe permovent atque impellunt; ut de amore ne Graecus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis, copiosa, polita, ornata, mollis, faceta, rem ante oculos ponens, ut geri ea, quae legas, non narrari videantur. Hoc cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxime genere excellentem, scribebant ipsi inepte, abjectissimis verbis nullus erat orationis ornatus, nullae homine erudito dignae sententiae, nulla compositionis, aut numerorum ratio: licet in manus sumere, quae tunc multi scriptitarunt: praeter unum Politianum, illumque ipsum minus dulcem, minus omnino elegantem, quam ut legisse Petrarcae lectissimos versus videatur; ceteros ad unum indignos dicas, qui in scriptorum numero habeantur: unum scurrile vigebat genus; in eo sane ridiculi nonnulli; sed ipsi quoque multis in locis inertes ac languidi.