A26815:308
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Careant igitur insigni hac rerum gerendarum laud homines litteris dediti, animo non modo aequo, sed etiam hilari; ac sic habeant, nihil fere honestati hominum, in vita hac communi, esse relictum loci; sed scelus pleraque, ac turpitudinem invasisse; quamquam, operam dare see reip. maximam plerique praedicent, eam omnem, communis rei simulation, in sua quemque privatim utilitate augenda positam, occupatamque habere. Unos omnino excipio Venetos; Nam Christiana quidem res communis Romae, non hominum consilio, sed dei immortalis mente, regitur. Unos igitur Venetos excipio, quorum praeclarissima in rep. optabile statuam esse versari: quam quoniam peregrinis nobis non licet capessere; nec vero ea civitas, post hominum memoriam, prudentissima ac fortunatissima, nostrae, aut cujusquam opis eget, illam, utpote libertatis arcem, prudentiae gymnasium, justitiae domicilium, veneremur: otium autem hoc ignobile litteratum, adolescents senesque retineamus. Quam quidem Bembus prudentiam studio ac voluntate hujus sententiae auctoribus praeclare emensus, re atque exitu ad extremum usque praestare non potuit: nam, cum Patavii multos jam annos esset, in civitate quietis ac tranquillitatis plenissima, ab omnique contentione, ambitioneque long ac multum remota; cumque omnem curam, cogitationem, operam, ad ea studia, quae à puero adamasset, celebranda, contulisset, vel in iis jam consumpsisset potius, magno quodam casu clementem illam vitam, quietam, tranquillamque prope jam decurso spatio, atque aetate jam fere exacta, recusans atque ingratiis coactus est mittere. Erat Romae temporibus illis, vir summus atque clarissimus, singulari prudentia, admirabili animi magnitudine praeditus, Alexander Farnesius Cardinalis, qui Paulus III. appellatus est, qui, simulac Pont. Max. factus est, extemplò tanto imperio ac potestate accepta, ut initium rerum, actionumque suarum ab illustri aliqua laud duceret, faciendum sibi esse existimavit, ut qui quaque in civitate, quibusque in terris homines essent, illustri quadam aut pietatis, aut prudentiae, aut doctrinae laud, celebrati; illos ultro ipse, eam dignitatem haudquaquam petentes, acne tale quidem quicquam suspicatos, amplissimum in Cardinalium collegium cooptaret. Ea re sperabat cum pontificatus, collegiique, tot clarissimorum hominum accession facta, auctum iri majestatem;
Careant igitur insigni hac rerum gerendarum laude homines litteris dediti, animo non modo aequo, sed etiam hilari; ac sic habeant, nihil fere honestati hominum, in vita hac communi, esse relictum loci; sed scelus pleraque, ac turpitudinem invasisse; quamquam, operam dare se reip. maximam plerique praedicent, eam omnem, communis rei simulatione, in sua quemque privatim utilitate augenda positam, occupatamque habere. Unos omnino excipio Venetos; Nam Christiana quidem res communis Romae, non hominum consilio, sed dei immortalis mente, regitur. Unos igitur Venetos excipio, quorum praeclarissima in rep. optabile statuam esse versari: quam quoniam peregrinis nobis non licet capessere; nec vero ea civitas, post hominum memoriam, prudentissima ac fortunatissima, nostrae, aut cujusquam opis eget, illam, utpote libertatis arcem, prudentiae gymnasium, justitiae domicilium, veneremur: otium autem hoc ignobile litteratum, adolescentes senesque retineamus. Quam quidem Bembus prudentiam studio ac voluntate hujus sententiae auctoribus praeclare emensus, re atque exitu ad extremum usque praestare non potuit: nam, cum Patavii multos jam annos esset, in civitate quietis ac tranquillitatis plenissima, ab omnique contentione, ambitioneque longe ac multum remota; cumque omnem curam, cogitationem, operam, ad ea studia, quae à puero adamasset, celebranda, contulisset, vel in iis jam consumpsisset potius, magno quodam casu clementem illam vitam, quietam, tranquillamque prope jam decurso spatio, atque aetate jam fere exacta, recusans atque ingratiis coactus est mittere. Erat Romae temporibus illis, vir summus atque clarissimus, singulari prudentia, admirabili animi magnitudine praeditus, Alexander Farnesius Cardinalis, qui Paulus III. appellatus est, qui, simulac Pont. Max. factus est, extemplò tanto imperio ac potestate accepta, ut initium rerum, actionumque suarum ab illustri aliqua laude duceret, faciendum sibi esse existimavit, ut qui quaque in civitate, quibusque in terris homines essent, illustri quadam aut pietatis, aut prudentiae, aut doctrinae laude, celebrati; illos ultro ipse, eam dignitatem haudquaquam petentes, ac ne tale quidem quicquam suspicatos, amplissimum in Cardinalium collegium cooptaret. Ea re sperabat cum pontificatus, collegiique, tot clarissimorum hominum accessione facta, auctum iri majestatem;