A26815:297
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quodque pauci uno in sermone unquam praestiterunt, ut praeclare scriberent, id ab adolescente Bembo & in Latina & in Italica oratione effici, omnibus, qui de iis studiis aliquid judicare possent, permirum videri necesse erat: praesertim id ipsum in utraque lingua & prosa oratione & versibus, id quod Ciceronem ipsum expertum, sunt, qui negent assequi potuisse. Ac miramur profecto interdum, quid causae sit, cur, cum oratori poëta maxim finitimus sit, negent fieri posse, ut idem orator bonus, idem egregius poëta evadat; idque non hominum modo existimatione, sed etiam re ipsa comprobatum esse: nullos enim, aut certe perpaucos utramque facultatem adeptos videmus: sed cum diuturno studio, magnisque lucubrationibus utraque ars egeat, non suppetit ad utramque tempus, atque otium: & quoniam longa exercitatione, assiduoque usu consuescimus aut oratorie dicere, quod vitio maxime datur versus scribentibus, vel poëtice, quod contra in prosae orationis scriptoribus vitiosum in primis habendum est: si quis utrumque studium copularit atque conjunxerit, magnae cujusdam intelligentiae, acrisque judicii est, praestare alterum genus, ne incurrat in alterum, praeterea oratorum, poëtarumque ingenia atque naturae contrariae propemodum inter se sint, oportet: hi enim ratione atque humanitate reguntur; illos, furoris afflatus ac divinitas quaedam, impellit: atque omnino proximis, conjunctisque in rebus facilior à recto declinatio, ac lapsus est, reprehensio vero vel insignior: creat enim errorem similitudo; & cum variatum est, celeriter, propter rei similis comparationem ac propinquitatem, inversio animadversa internoscitur ac reprehenditur. Neque ii tamen nos sumus, qui aut Ciceronis versus valde improbandos existimemus, aut Platonem atque Aeschinem (utrumque enim versus in adolescentia scriptitasse memoriae proditum est) malos, contemptosque fuisse poëtas credamus. Post Siciliensem illam peregrinationem, perpaucis interjectis annis, Ferrariam Bembus pater Prodominus missus est: eum magistratum, magnum in primis atque honorificum, illis temporibus Veneti, virtutebelli partum, victoriaeque tamquam insigne, gerebant in aliena civitate; eo quoque cum patre ⟨p. 143⟩filius exiit:
quodque pauci uno in sermone unquam praestiterunt, ut praeclare scriberent, id ab adolescente Bembo & in Latina & in Italica oratione effici, omnibus, qui de iis studiis aliquid judicare possent, permirum videri necesse erat: praesertim id ipsum in utraque lingua & prosa oratione & versibus, id quod Ciceronem ipsum expertum, sunt, qui negent assequi potuisse. Ac miramur profecto interdum, quid causae sit, cur, cum oratori poëta maxime finitimus sit, negent fieri posse, ut idem orator bonus, idem egregius poëta euadat; idque non hominum modo existimatione, sed etiam re ipsa comprobatum esse: nullos enim, aut certe perpaucos utramque facultatem adeptos videmus: sed cum diuturno studio, magnisque lucubrationibus utraque ars egeat, non suppetit ad utramque tempus, atque otium: & quoniam longa exercitatione, assiduoque usu consuescimus aut oratorie dicere, quod vitio maxime datur versus scribentibus, vel poëtice, quod contra in prosae orationis scriptoribus vitiosum in primis habendum est: si quis utrumque studium copularit atque conjunxerit, magnae cujusdam intelligentiae, acrisque judicii est, praestare alterum genus, ne incurrat in alterum, praeterea oratorum, poëtarumque ingenia atque naturae contrariae propemodum inter se sint, oportet: hi enim ratione atque humanitate reguntur; illos, furoris afflatus ac divinitas quaedam, impellit: atque omnino proximis, conjunctisque in rebus facilior à recto declinatio, ac lapsus est, reprehensio vero vel insignior: creat enim errorem similitudo; & cum variatum est, celeriter, propter rei similis comparationem ac propinquitatem, inversio animadversa internoscitur ac reprehenditur. Neque ii tamen nos sumus, qui aut Ciceronis versus valde improbandos existimemus, aut Platonem atque Aeschinem (utrumque enim versus in adolescentia scriptitasse memoriae proditum est) malos, contemptosque fuisse poëtas credamus. Post Siciliensem illam peregrinationem, perpaucis interjectis annis, Ferrariam Bembus pater Prodominus missus est: eum magistratum, magnum in primis atque honorificum, illis temporibus Veneti, virtutebelli partum, victoriaeque tamquam insigne, gerebant in aliena civitate; eo quoque cum patre