A26815:284
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:284
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinion deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinione deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.
Quare expendenda causa seorsum, expendendaque vita & mores hic faventium, illinc persequentium, unde illud tandem corrogetur, tres illos sacerdotes sanctissimos, nihil ob aliud quàm ob invidiam, quam in se propter veritatem praedicatam armaverant, veluti scelestissimos latrones à pessimis hominibus suspendio datos. In probatissimam enim vitam, in sanctissimam doctrinam nil nisi livor & odium inveniri potest. Confirmabantur autem haec omnia literariis monumentis, quae ab amicis multifariam scribebantur; quae si fortè Praesidum malitia non haberentur in pretio, nec tutò ab hominibus legi possent, meminisse probos tamen viros ea optare, quae nunc & magno aestimantur, sed & ipsa quoque Evangelia quondam sine caede & sanguine culta non fuisse. Qui enim ea praedicabant tormentis afficiebantur, & morte; atque ita quae dicebant proprio sanguine testabantur: unde Martyrum ad nos manavit nomen, inter quos egregium sibi locum vindicasset Hieronymus, tametsi non fuisset occisus à vetustis illis cultoribus idolorum. Neque una solum de causa Martyres, siquidem novimus ab Herode Juniore trucidatos infantes quibus Innocentum Martyrum nomen factum est. Alterius Herodis jussu, caput abscissum Joanni Baptistae, ut puellae satisfaceret incestae matri gratum facturae, cujus causa trusus in carcerem Joannes antea fuerat, obtestatus fas non esse fratris abuti conjuge, cujus veritatis testimonio martyris palmam adeptus est. Lapidatus à Judaeis Stephanus, dum Christum ⟨p. 138⟩praedicaret: à Gentibus varii & innumeri eandem ob causam trucidati Martyres. Sed ab Haereticis Petrus Martyr Ordinis Predicatorii neci datus est, Thomas verò Cantuariensis Episcopus, Christianorum non quidem re, sed nomine, ob res Ecclesiae repetitas gladio occubuit: Et tamen quos recensuimus, titulo sunt martyrii celebres. Hic autem trucidatus ob celebratum lumen fidei, ob vitia depulsa, ob veritatem Christianae fidei patefactam.
Accedebat putidae prorsus & infamy persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxim part fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Accedebat putidae prorsus & infami persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxime parte fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis parts nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pudenda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dexteram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi paululum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.
Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis partes nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pudenda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dexteram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi paululum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.
Tabellio ipse qui libellos quaestionum commentus fuerat, non multò post viri obitum, pestilenti tabefactus febre dixit, non posse poenitentiae Sacramentum ob id percipere, quòd virum Prophetam, quem cum Angelis etiam colloqui perspexerat, fretus pecunia prodidisset. Alius qui dum perduceretur ad carcerem, manus pudendis injecit, paulò post diro circum pudenda morbo correptus, liberè ac ingenuè confessus est, se dare poenas ejus, quod in Prophetam sceleris perpetrasset. In municipio Florentinorum Piscia nomine, Julianus quidam Hieronymo ejusque doctrinae cùm maledixisset, & ejus Sectatoribus sanguinis fluxum imprecatus esset, sequenti nocte sanguinis fluxu miserabilem animam crebra invocation daemonum effudit. Faber ille qui ferrea percuderat monilia, quibus Hieronmus & socii de trabe pependerunt, dumb super urbis moenibus in eminenti turre succensa facula Hieronymo illuderet, identidem clamitans id esse verum lumen, cujus crebra in concionibus Hieronymi mentio habetur, praeceps ruit, confractisque membris vita spoliatus est. Alii apoplexia correpti; morbis enecati, omnibus praeterquam his qui divino judicio excaecati fuerant, palam fecere sumi poenas de justorum hominum effuso sanguine.
Tabellio ipse qui libellos quaestionum commentus fuerat, non multò post viri obitum, pestilenti tabefactus febre dixit, non posse poenitentiae Sacramentum ob id percipere, quòd virum Prophetam, quem cum Angelis etiam colloqui perspexerat, fretus pecunia prodidisset. Alius qui dum perduceretur ad carcerem, manus pudendis injecit, paulò post diro circum pudenda morbo correptus, liberè ac ingenuè confessus est, se dare poenas ejus, quod in Prophetam sceleris perpetrasset. In municipio Florentinorum Piscia nomine, Julianus quidam Hieronymo ejusque doctrinae cùm maledixisset, & ejus Sectatoribus sanguinis fluxum imprecatus esset, sequenti nocte sanguinis fluxu miserabilem animam crebra invocatione daemonum effudit. Faber ille qui ferrea percuderat monilia, quibus Hieronmus & socii de trabe pependerunt, dum super urbis moenibus in eminenti turre succensa facula Hieronymo illuderet, identidem clamitans id esse verum lumen, cujus crebra in concionibus Hieronymi mentio habetur, praeceps ruit, confractisque membris vita spoliatus est. Alii apoplexia correpti; morbis enecati, omnibus praeterquam his qui divino judicio excaecati fuerant, palam fecere sumi poenas de justorum hominum effuso sanguine.
Pontifex Maximus, à quo in Hieronymum infesta persecutio emanaverat, haud multo post tempore miseranda morte diem clausit extremum. Cujus obitus duplex est fama: alii produnt à malo daemon strangulatum quocum ineundi supremi sacerdotii pactum fecisset; dediturum sese illi pollicitum ferebant, si suis artibus illud assequeretur, & in eo multos annos viveret. Alii sibi venenum imprudenter propinavisse intulerunt, dum illud Cardinalibus quibusdam, ut ante diem eorum bonis potiretur, magna diligentia paravisset. Certè constat eum more utris inflatum distentumque periisse.
Pontifex Maximus, à quo in Hieronymum infesta persecutio emanaverat, haud multo post tempore miseranda morte diem clausit extremum. Cujus obitus duplex est fama: alii produnt à malo daemone strangulatum quocum ineundi supremi sacerdotii pactum fecisset; dediturum sese illi pollicitum ferebant, si suis artibus illud assequeretur, & in eo multos annos viveret. Alii sibi venenum imprudenter propinavisse intulerunt, dum illud Cardinalibus quibusdam, ut ante diem eorum bonis potiretur, magna diligentia paravisset. Certè constat eum more utris inflatum distentumque periisse.
Augebat fidem rectae mentis hominum isthaec observatio, quòd ex fide rerum Hieronymi pacem animi & tranquillitatem, & spem aut oriri aut orta• adolescere, aut adultam proficere, nonnulli see dicebant expertos; contraque illis, qui rebus ejus tanquam vanis abnuntiarent, fluctus animi, perturbations, solicitudines scaturire, ut ad desperationem quodammodo impelli viderentur, quae tamen precibus pio ac humili ad Deum affectu fusis pellebantur, ubi de illo sanè sentiebant & optimè, pristina animi pace & tranquillitate affatim eis reddita. Illudque animadversum à mulris divinum extra controversiam haberi signum quod ex omni sexu & ordine qui ei verè atque sincerè haerebant, eosdem promebant charitatis fructus, qui olim apud Christianorum primitias visebantur; illisque erat cor unum & anima una in Domino. Et quanquam non ea prorsus, quae inter eos, qui Religionibus addicti sunt per tria vota, bonorum quae fortunae dicuntur communicatio; mira tamen & liberalis erat cùm daretur opportunitas: idem sapere inter eos, idem & velle erat. Persecutorum verò, quot capita, tot sensus, nulla opinionum, nulla facultatum communicatio, sed animi perturbatio, & quaedam quasi rabies, unde Rabidorum nomen obtinuerunt.
Augebat fidem rectae mentis hominum isthaec observatio, quòd ex fide rerum Hieronymi pacem animi & tranquillitatem, & spem aut oriri aut orta• adolescere, aut adultam proficere, nonnulli se dicebant expertos; contraque illis, qui rebus ejus tanquam vanis abnuntiarent, fluctus animi, perturbationes, solicitudines scaturire, ut ad desperationem quodammodo impelli viderentur, quae tamen precibus pio ac humili ad Deum affectu fusis pellebantur, ubi de illo sanè sentiebant & optimè, pristina animi pace & tranquillitate affatim eis reddita. Illudque animadversum à mulris divinum extra controversiam haberi signum quod ex omni sexu & ordine qui ei verè atque sincerè haerebant, eosdem promebant charitatis fructus, qui olim apud Christianorum primitias visebantur; illisque erat cor unum & anima una in Domino. Et quanquam non ea prorsus, quae inter eos, qui Religionibus addicti sunt per tria vota, bonorum quae fortunae dicuntur communicatio; mira tamen & liberalis erat cùm daretur opportunitas: idem sapere inter eos, idem & velle erat. Persecutorum verò, quot capita, tot sensus, nulla opinionum, nulla facultatum communicatio, sed animi perturbatio, & quaedam quasi rabies, unde Rabidorum nomen obtinuerunt.
Nec quemquam reperias qui verbis aut scriptis Hieronymum lacessierit, qui aut vitiis animi & corporis, aut judicii vanitate non laboraverit: Consentaneum est quippe discerniculis ejusmodi futuram agnosci renovationem. Nam alioqui promiscui sunt omnes Christianorum ordines, discernique haud eos posse securius quàm ex operibus, maximè probabile videtur. Aequum quoque videtur, ut & hisce temporibus ea Deus conferat signa, quae inter initia praedicati Evangelii tradita fuisse, sacra nobis monumenta testantur, utque instaurata Religionis facies conditae atque perfectae legitimis planè respondeat signis. His omnibus non modò conjiciebatur, falso contraque jus & fas Hieronymum cum sociis damnatum, nec aliam ob causam, quàm ob simultates & odia, quae ob veritatem praedicatam in semet concitaverat: sed etiam constabat, virum fuisse sanctissimis moribus & divinis donis illustrem, quandoquidem ejus opera factae erant foeneratricis pecuniae restitutiones innumerae, Christique fides & voce & scriptis indefesse praedicata, roborataque & explicata fuerat. Renovatus item erat in plurimorum mentibus emortuus jam Christianus vigour: spectabaturque multorum à pravis & impiis moribus ad probos piosque conversio. Quod quidem authore Gregorio non tantùm majus est resurrectione mortuorum, sed etjam majus quàm caeli & terrae creatio, si Augustino credimus. Accedebatque quod futurarum rerum multarum atque magnarum praedictiones ipso eventu confirmatae, eò majori viderentur admiratione dignae, quo dum proferebantur, fieri posse non crederentur; ⟨p. 140⟩Atque hinc fides, inde livor & persecutio: haec ab improbis hominibus, ill• improbis conspicua manaverit.
Nec quemquam reperias qui verbis aut scriptis Hieronymum lacessierit, qui aut vitiis animi & corporis, aut judicii vanitate non laboraverit: Consentaneum est quippe discerniculis ejusmodi futuram agnosci renovationem. Nam alioqui promiscui sunt omnes Christianorum ordines, discernique haud eos posse securius quàm ex operibus, maximè probabile videtur. Aequum quoque videtur, ut & hisce temporibus ea Deus conferat signa, quae inter initia praedicati Evangelii tradita fuisse, sacra nobis monumenta testantur, utque instaurata Religionis facies conditae atque perfectae legitimis planè respondeat signis. His omnibus non modò conjiciebatur, falso contraque jus & fas Hieronymum cum sociis damnatum, nec aliam ob causam, quàm ob simultates & odia, quae ob veritatem praedicatam in semet concitaverat: sed etiam constabat, virum fuisse sanctissimis moribus & divinis donis illustrem, quandoquidem ejus opera factae erant foeneratricis pecuniae restitutiones innumerae, Christique fides & voce & scriptis indefesse praedicata, roborataque & explicata fuerat. Renovatus item erat in plurimorum mentibus emortuus jam Christianus vigor: spectabaturque multorum à pravis & impiis moribus ad probos piosque conversio. Quod quidem authore Gregorio non tantùm majus est resurrectione mortuorum, sed etjam majus quàm caeli & terrae creatio, si Augustino credimus. Accedebatque quod futurarum rerum multarum atque magnarum praedictiones ipso eventu confirmatae, eò majori viderentur admiratione dignae, quo dum proferebantur, fieri posse non crederentur;
PETRUS BEMBUS VENETIIS NATUS EST, annis post Christum ortum MCCCCLXX. Patrem habuit Bernardum Bembum, hominem, cum vetere nobilitate, tum doctrina, tum etiam dignitate clarissimum: nam res Venetum publica à certis nominatim familiis administratur: eae clarae habentur: reliqui cives; quamquam sunt eorum multae amplae honestaeque familiae, neque genus suum magnopere extollunt, & in sua quique re gerenda occupati, civitatis procurationem fere non attingunt. Inter eas familias Bembi antiquissima stirpe orti, cum omni tempore in rep. floruerint, amply in primis, illustresque numerantur; erat praeterea Bernardus suo etiam privatim nomine, propter juris scientiam, qua plurimum excellebat, apud civitatem multum admodum gratiosus; & propter summam prudentiam, multiplicemque rerum usum, propterque vitae gravitatem, magna in homine erat auctoritas. Hic cum a sua civitate ad populum Florentinum legaretur, qua in legatione obeunda biennium domo abbess Venetorum legibus cogeretur; faciendum sibi esse existimavit, ut Petrum filium, quamquam admodum is tum puer erat, secum educeret; propterea quod Florentinorum instituta parum à Venetorum moribus illo tempore abessent: nondum enim sub unius dominatione illorum erat respublica, sed nobilitatis fere arbitrio regebatur; &, quod ea civitas praestare ingeniis creditur, acui puerum, in quo jam tunc praeclara indoles elucesceret, volebat: tum Italicam linguam, qua non elegantissime Veneti, illis praesertim temporibus, uterentur, emendari in illo, Florentinorum hominum consuetudine, existimabat posse: nam omnium Italiae nationum commodissime eam loqui civitatem autumant. Nec vero patris consilium filii sefellit industria: sic enim excitatum puerile Bembi ingenium Florentiae est, sic tenerae pueri aures, animusque puro ac dulci illo Etruscorum sermone imbutus, ut jam inde à prima adolescentia, multa cum Latine, tum vero Thusce à see scripta ediderit, quibus nihil hominum auribus politius, nihil ⟨p. 141⟩omnino elegantius, aut suavius accidere possit. Jacebat omnino temporibus illis eloquentia: inquinate enim loquebantur; nullus erat verborum delectus, nullum scriptorum discrimen, nam & ipse negligebatur Cicero, vel contemptui potius erat; & Caesarem propter historiam modo cursim & negligenter legebant; Terentium, Virgilium, bonos ceteros, in ludo tantum, idque perpauci, ediscebant:
PETRUS BEMBUS VENETIIS NATUS EST, annis post Christum ortum MCCCCLXX. Patrem habuit Bernardum Bembum, hominem, cum vetere nobilitate, tum doctrina, tum etiam dignitate clarissimum: nam res Venetum publica à certis nominatim familiis administratur: eae clarae habentur: reliqui cives; quamquam sunt eorum multae amplae honestaeque familiae, neque genus suum magnopere extollunt, & in sua quique re gerenda occupati, civitatis procurationem fere non attingunt. Inter eas familias Bembi antiquissima stirpe orti, cum omni tempore in rep. floruerint, ampli in primis, illustresque numerantur; erat praeterea Bernardus suo etiam privatim nomine, propter juris scientiam, qua plurimum excellebat, apud civitatem multum admodum gratiosus; & propter summam prudentiam, multiplicemque rerum usum, propterque vitae gravitatem, magna in homine erat auctoritas. Hic cum a sua civitate ad populum Florentinum legaretur, qua in legatione obeunda biennium domo abesse Venetorum legibus cogeretur; faciendum sibi esse existimavit, ut Petrum filium, quamquam admodum is tum puer erat, secum educeret; propterea quod Florentinorum instituta parum à Venetorum moribus illo tempore abessent: nondum enim sub unius dominatione illorum erat respublica, sed nobilitatis fere arbitrio regebatur; &, quod ea civitas praestare ingeniis creditur, acui puerum, in quo jam tunc praeclara indoles elucesceret, volebat: tum Italicam linguam, qua non elegantissime Veneti, illis praesertim temporibus, uterentur, emendari in illo, Florentinorum hominum consuetudine, existimabat posse: nam omnium Italiae nationum commodissime eam loqui civitatem autumant. Nec vero patris consilium filii sefellit industria: sic enim excitatum puerile Bembi ingenium Florentiae est, sic tenerae pueri aures, animusque puro ac dulci illo Etruscorum sermone imbutus, ut jam inde à prima adolescentia, multa cum Latine, tum vero Thusce à se scripta ediderit, quibus nihil hominum auribus politius, nihil
post puerilem illam disciplinam sumebat eos in manus nemo, duros, obscuros, asperos scriptores adamabant; consectabanturque abditas, abstrusasque historias, aut fabulas: qui iis ineptiis referti essent auctores, ii eruditi numerabantur: itaque unus Ovidius de veteribus in honore erat, ergo, si verum quaerimus, nihil ante Bembi aetatem Latin scriptum octingentis ipsis annis, aut eo amplius est, quod Romam illam veterem redoleat; aut magnopere lectione dignum sit: soloecismum enim vitabant, quantum quidem ex arte grammatica didicerant, idque ipsum haudquaquam semper: id unum praestare qui poterant, Latine loqui sese putabant: nulli, qui purus ille, incorruptusque veterum Romanorum sermo esset, noverant, ac ne suspicabantur quidem. Par erat atque idem eorum error, qui Italice scribebant: qui cum duos haberent scriptores, mea quidem sententia, vel cum Latinis, vel cum Graecis conferendos: nam alterius versus et suavitatis plurimum habent & dignitatis: & variis ingenii, aut etiam artis luminibus referti sunt, & animum saepe permovent atque impellunt; ut de amore ne Graecus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis, copiosa, polita, ornata, mollis, faceta, rem ante oculos ponens, ut geri ea, quae legas, non narrari videantur. Hoc cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxim genere excellentem, scribebant ipsi inept, abjectissimis verbis nullus erat orationis ornatus, nullae homine erudito dignae sententiae, nulla compositionis, aut numerorum ratio: licet in manus sumere, quae tunc multi scriptitarunt: praeter unum Politianum, illumque ipsum minus dulcem, minus omnino elegantem, quam ut legisse Petrarcae lectissimos versus videatur; ceteros ad unum indignos dicas, qui in scriptorum numero habeantur: unum scurrile vigebat genus; in eo sane ridiculi nonnulli; sed ipsi quoque multis in locis inertes ac languidi.
post puerilem illam disciplinam sumebat eos in manus nemo, duros, obscuros, asperos scriptores adamabant; consectabanturque abditas, abstrusasque historias, aut fabulas: qui iis ineptiis referti essent auctores, ii eruditi numerabantur: itaque unus Ovidius de veteribus in honore erat, ergo, si verum quaerimus, nihil ante Bembi aetatem Latine scriptum octingentis ipsis annis, aut eo amplius est, quod Romam illam veterem redoleat; aut magnopere lectione dignum sit: soloecismum enim vitabant, quantum quidem ex arte grammatica didicerant, idque ipsum haudquaquam semper: id unum praestare qui poterant, Latine loqui sese putabant: nulli, qui purus ille, incorruptusque veterum Romanorum sermo esset, noverant, ac ne suspicabantur quidem. Par erat atque idem eorum error, qui Italice scribebant: qui cum duos haberent scriptores, mea quidem sententia, vel cum Latinis, vel cum Graecis conferendos: nam alterius versus et suavitatis plurimum habent & dignitatis: & variis ingenii, aut etiam artis luminibus referti sunt, & animum saepe permovent atque impellunt; ut de amore ne Graecus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis, copiosa, polita, ornata, mollis, faceta, rem ante oculos ponens, ut geri ea, quae legas, non narrari videantur. Hoc cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxime genere excellentem, scribebant ipsi inepte, abjectissimis verbis nullus erat orationis ornatus, nullae homine erudito dignae sententiae, nulla compositionis, aut numerorum ratio: licet in manus sumere, quae tunc multi scriptitarunt: praeter unum Politianum, illumque ipsum minus dulcem, minus omnino elegantem, quam ut legisse Petrarcae lectissimos versus videatur; ceteros ad unum indignos dicas, qui in scriptorum numero habeantur: unum scurrile vigebat genus; in eo sane ridiculi nonnulli; sed ipsi quoque multis in locis inertes ac languidi.
Hanc igitur inter erroris atque inscitiae caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen ac lucemrespexit primus, primusque ab hominibus, magnis quidem hortationibus, magno suo labour, multis reclamantibus ac repugnantibus, impetravit, ut Ciceronis ut Virgilii, ut Caesaris similes sese in dicendo, quam Apuleii, Macrobii, Statiique esse mallent, cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi formam, quae optima esset, habere animo & cogitatione comprehensam; ad eam tamquam ad exemplum aliquod orationem scriptionemque suam dirigere; Demosthene autem, aut Cicerone perfectius in dicendo aliquid promere se posse qui profiterentur, sua quidem sententia nimium subire oneris, nimium suis fidere viribus; quorum etiam jam olim error ac temeritate factum esse existimabat, ut malos multos scriptores haberemus: nam, cum nonnulli à Cicerone discedere, suique plane esse vellent, cum aliter, atque ille, dicere studerent; quoniam is perfectus, absolutusque esset; deterius dicere cogebantur. Haec Bembus cum dictitaret, cumque etiam litteris mandaret, egrè ille quidem; ⟨p. 142⟩sed multis tandem persuasit, spretos ac repudiatos antea scriptores optimos illos, repeterent: propositosque sibi ad imitandum haberent. Quo quidem Bembi labour, quibusque praeceptis, quantum eloquentia adaucta sit, cuivis facile est noscere; si ea, quae ante hanc illius disciplinam scripta sunt, cum hujus aetatis scriptoribus conferantur. Ea obita legation domum Bembus cum patre rediit, jam bonarum artium studiis incensus, jam eloquentiae, ac scribendi magno quodam amore flagrans; itaque in Siciliam usque ad Constantinum Lascarem Graecarum literarum causa profectus, trienniumque ibi commoratus est; tantumque ingenio, labour, assiduitate profecit, ut Graece non modo optime sciret, sed etiam polite, luculenterque scriberet: atque in Sicilia cum esset Latine de Aeetnae incendiis scripsit ad Angelum Gabrielem: qui liber, ab eo editus, in manibus hominum eruditorum non sine aliqua laud versatur. Post eam peregrinationem celeriter Bembus assecutus est, ut maxima apud omnes Italiae civitates, tum apud exteras etiam nationes, ejus esset ingenii admiratio: ita enim, uti res est, sic homines statuebant; perdifficile factu esse unum atque eundem duabus linguis tam scite, tamque ornate copioseque uti posse;
Hanc igitur inter erroris atque inscitiae caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen ac lucemrespexit primus, primusque ab hominibus, magnis quidem hortationibus, magno suo labore, multis reclamantibus ac repugnantibus, impetravit, ut Ciceronis ut Virgilii, ut Caesaris similes sese in dicendo, quam Apuleii, Macrobii, Statiique esse mallent, cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi formam, quae optima esset, habere animo & cogitatione comprehensam; ad eam tamquam ad exemplum aliquod orationem scriptionemque suam dirigere; Demosthene autem, aut Cicerone perfectius in dicendo aliquid promere se posse qui profiterentur, sua quidem sententia nimium subire oneris, nimium suis fidere viribus; quorum etiam jam olim errore ac temeritate factum esse existimabat, ut malos multos scriptores haberemus: nam, cum nonnulli à Cicerone discedere, suique plane esse vellent, cum aliter, atque ille, dicere studerent; quoniam is perfectus, absolutusque esset; deterius dicere cogebantur. Haec Bembus cum dictitaret, cumque etiam litteris mandaret, egrè ille quidem;
quodque pauci uno in sermone unquam praestiterunt, ut praeclare scriberent, id ab adolescente Bembo & in Latina & in Italica oratione effici, omnibus, qui de iis studiis aliquid judicare possent, permirum videri necesse erat: praesertim id ipsum in utraque lingua & prosa oratione & versibus, id quod Ciceronem ipsum expertum, sunt, qui negent assequi potuisse. Ac miramur profecto interdum, quid causae sit, cur, cum oratori poëta maxim finitimus sit, negent fieri posse, ut idem orator bonus, idem egregius poëta evadat; idque non hominum modo existimatione, sed etiam re ipsa comprobatum esse: nullos enim, aut certe perpaucos utramque facultatem adeptos videmus: sed cum diuturno studio, magnisque lucubrationibus utraque ars egeat, non suppetit ad utramque tempus, atque otium: & quoniam longa exercitatione, assiduoque usu consuescimus aut oratorie dicere, quod vitio maxime datur versus scribentibus, vel poëtice, quod contra in prosae orationis scriptoribus vitiosum in primis habendum est: si quis utrumque studium copularit atque conjunxerit, magnae cujusdam intelligentiae, acrisque judicii est, praestare alterum genus, ne incurrat in alterum, praeterea oratorum, poëtarumque ingenia atque naturae contrariae propemodum inter se sint, oportet: hi enim ratione atque humanitate reguntur; illos, furoris afflatus ac divinitas quaedam, impellit: atque omnino proximis, conjunctisque in rebus facilior à recto declinatio, ac lapsus est, reprehensio vero vel insignior: creat enim errorem similitudo; & cum variatum est, celeriter, propter rei similis comparationem ac propinquitatem, inversio animadversa internoscitur ac reprehenditur. Neque ii tamen nos sumus, qui aut Ciceronis versus valde improbandos existimemus, aut Platonem atque Aeschinem (utrumque enim versus in adolescentia scriptitasse memoriae proditum est) malos, contemptosque fuisse poëtas credamus. Post Siciliensem illam peregrinationem, perpaucis interjectis annis, Ferrariam Bembus pater Prodominus missus est: eum magistratum, magnum in primis atque honorificum, illis temporibus Veneti, virtutebelli partum, victoriaeque tamquam insigne, gerebant in aliena civitate; eo quoque cum patre ⟨p. 143⟩filius exiit:
quodque pauci uno in sermone unquam praestiterunt, ut praeclare scriberent, id ab adolescente Bembo & in Latina & in Italica oratione effici, omnibus, qui de iis studiis aliquid judicare possent, permirum videri necesse erat: praesertim id ipsum in utraque lingua & prosa oratione & versibus, id quod Ciceronem ipsum expertum, sunt, qui negent assequi potuisse. Ac miramur profecto interdum, quid causae sit, cur, cum oratori poëta maxime finitimus sit, negent fieri posse, ut idem orator bonus, idem egregius poëta euadat; idque non hominum modo existimatione, sed etiam re ipsa comprobatum esse: nullos enim, aut certe perpaucos utramque facultatem adeptos videmus: sed cum diuturno studio, magnisque lucubrationibus utraque ars egeat, non suppetit ad utramque tempus, atque otium: & quoniam longa exercitatione, assiduoque usu consuescimus aut oratorie dicere, quod vitio maxime datur versus scribentibus, vel poëtice, quod contra in prosae orationis scriptoribus vitiosum in primis habendum est: si quis utrumque studium copularit atque conjunxerit, magnae cujusdam intelligentiae, acrisque judicii est, praestare alterum genus, ne incurrat in alterum, praeterea oratorum, poëtarumque ingenia atque naturae contrariae propemodum inter se sint, oportet: hi enim ratione atque humanitate reguntur; illos, furoris afflatus ac divinitas quaedam, impellit: atque omnino proximis, conjunctisque in rebus facilior à recto declinatio, ac lapsus est, reprehensio vero vel insignior: creat enim errorem similitudo; & cum variatum est, celeriter, propter rei similis comparationem ac propinquitatem, inversio animadversa internoscitur ac reprehenditur. Neque ii tamen nos sumus, qui aut Ciceronis versus valde improbandos existimemus, aut Platonem atque Aeschinem (utrumque enim versus in adolescentia scriptitasse memoriae proditum est) malos, contemptosque fuisse poëtas credamus. Post Siciliensem illam peregrinationem, perpaucis interjectis annis, Ferrariam Bembus pater Prodominus missus est: eum magistratum, magnum in primis atque honorificum, illis temporibus Veneti, virtutebelli partum, victoriaeque tamquam insigne, gerebant in aliena civitate; eo quoque cum patre
sicque eo in oppido perdiu fuit, ut cum ab omni juventute, ab omnique nobilitate plurimum coleretur, tum vero Herculi Estensi, maximo ac fortissimo viro, qui in ea civitate imperium obtineret, Lucretiae Borgiae, quam in matrimonio Alphonsus habebat, gratus in primis, acceptusque esset. Per idem tempus, cum annos natus esset haud amplius XXVI. Eos sermones, qui Asulani ab eo inscripti sunt, confecit; opus omnium pigmentorum flore atque colore distinctum, faeminas omnino cum adolescentibus de amore loquentes amoenissimis quibusdam in hortis facit, ita lectissimis verbis festive ac venuste, ita sententiis copiose atque ornate, nihil ut ejus oratione cum uberius, tum vero suavius modulatiusve esse possit. Eos libros tanta hominum, mulierum etiam medius fidius approbatione & tamquam plausu exceptos recentes esse meminimus, ut extemplo cuncta eos Italia cupidissime lectitarit atque didicerit: ut non satis urbani, aut elegantes ii haberentur, quibus Asulanae illae disputationes essent incognitae; erat per id tempus Urbini Guidusubaldus Feltrius, vir maxim spectata, maximeque nobilitata virtute: is suae civitatis tenebat imperium; atque cum eo Helisabetha Francisci Gonzagii, qui itidem civitati imperabat, soror, nupta erat: cujus de mulieris laudibus mira quaedam litterarum monumentis, cum ab aliis multis, tum etiam ab hoc ipso Bembo mandata sunt. Ac datum est profecto Urbinatum civitati, ut non suos domi modo principes omni genere laudis claros atque insignes habeat, sed etiam, ut ex alienis civitatibus mulieres, quas illi in matrimonium duxerint, lectissimae fere, praestantissimaeque illi foeminarum omnium obtingant: Nam praeter eam, quae à me appellata est, Helisabetham Gonzagiam, habuit Franciscusmaria hujus Guidiubaldi pater ex eadem familia uxorem Eleonoram, quae proximis diebus mortua est, omni muliebri laud praeter ceteras ornatam atque illustrem. Nec vero de Victoria Farnesia, quando in hunc sermonem venimus, sileri ullo modo potest (quamquam invitus facio, ut de iis, qui nunc sunt, dicam aliquid) cujus quidem mulieris modestia ac pudor ingenuus illud profecto praestitisset, quod Periclem ajunt dixisse, primam in muliere laudem esse, ut ne de virtute quidem illius ulla ad viros fama emanet: sed nulla ratione occultari tanta primariae faeminae virtus potest, quin ad viros quoque emergat, ac suo ipsa splendore se prodat.
sicque eo in oppido perdiu fuit, ut cum ab omni juventute, ab omnique nobilitate plurimum coleretur, tum vero Herculi Estensi, maximo ac fortissimo viro, qui in ea civitate imperium obtineret, Lucretiae Borgiae, quam in matrimonio Alphonsus habebat, gratus in primis, acceptusque esset. Per idem tempus, cum annos natus esset haud amplius XXVI. Eos sermones, qui Asulani ab eo inscripti sunt, confecit; opus omnium pigmentorum flore atque colore distinctum, faeminas omnino cum adolescentibus de amore loquentes amoenissimis quibusdam in hortis facit, ita lectissimis verbis festive ac venuste, ita sententiis copiose atque ornate, nihil ut ejus oratione cum uberius, tum vero suavius modulatiusve esse possit. Eos libros tanta hominum, mulierum etiam medius fidius approbatione & tamquam plausu exceptos recentes esse meminimus, ut extemplo cuncta eos Italia cupidissime lectitarit atque didicerit: ut non satis urbani, aut elegantes ii haberentur, quibus Asulanae illae disputationes essent incognitae; erat per id tempus Urbini Guidusubaldus Feltrius, vir maxime spectata, maximeque nobilitata virtute: is suae civitatis tenebat imperium; atque cum eo Helisabetha Francisci Gonzagii, qui itidem civitati imperabat, soror, nupta erat: cujus de mulieris laudibus mira quaedam litterarum monumentis, cum ab aliis multis, tum etiam ab hoc ipso Bembo mandata sunt. Ac datum est profecto Urbinatum civitati, ut non suos domi modo principes omni genere laudis claros atque insignes habeat, sed etiam, ut ex alienis civitatibus mulieres, quas illi in matrimonium duxerint, lectissimae fere, praestantissimaeque illi foeminarum omnium obtingant: Nam praeter eam, quae à me appellata est, Helisabetham Gonzagiam, habuit Franciscusmaria hujus Guidiubaldi pater ex eadem familia uxorem Eleonoram, quae proximis diebus mortua est, omni muliebri laude praeter ceteras ornatam atque illustrem. Nec vero de Victoria Farnesia, quando in hunc sermonem venimus, sileri ullo modo potest (quamquam invitus facio, ut de iis, qui nunc sunt, dicam aliquid) cujus quidem mulieris modestia ac pudor ingenuus illud profecto praestitisset, quod Periclem ajunt dixisse, primam in muliere laudem esse, ut ne de virtute quidem illius ulla ad viros fama emanet: sed nulla ratione occultari tanta primariae faeminae virtus potest, quin ad viros quoque emergat, ac suo ipsa splendore se prodat.
Fortunatus igitur Guidusubaldus cum sua illa animi magnitudine atque aequabilitate, suaque illa prudentia; tum vero hac tali conjuge, vitaeque socia. Sed cum Urbini quemadmodum dicere incoeperam, Guidusubaldus atque Helisabetha Gonzagia essent, hominum excellentium peramantes, perque hospitales, conveniebant ad eos ex omni Italia, ut quisque praestanti aliqua in art praecelleret: eo cum Bembus quoque forte venisset; praecipuo praeter ceteros in honore haberi coeptus est: multa enim habuit Bembus, quae, ad hominum animos conciliandos, plurimum valere consueverunt: nam & in forma summa quaedam oris species ac dignitas inerat, & in statura ac proceritate decor; mira praeterea in moribus suavitas quaedam lenitasque amabilis; dulcisque cum sermo, tum tota vitae, victusque consuetudo mitis ac clemens: ad ea cum praeclara ingenii vis ac natura accederet, expetebatur, scilicet unus omnium, maxime ab illustri illo virorum, faeminarumque conventu: ⟨p. 144⟩quibus rebus efficiebatur, ut multum domo abesset, Urbinique fere viveret: quam rem multum etiam vicinitas adjuvabat, atque ultro citroque Pisaurum quidem usque perfacilis atque expedita navigatio: ita factum est, ut minus domi honours assuesceret admirari, minusque ambitionibus implicatum animum haberet. At vero id pater reprehendere, graviter far, ac prope patrio jure, ut uxorem duceret, ut remp. capesseret, atque ex ordine magistratus peteret, imperio cogere: fit enim fere, ut qui in libera civitate, praesertim clara atque opulenta, vivant, omnia ad honores referri putent oportere; id unum consectentur & expetant, ut dignitates, ut magistratus adipiscantur: siquae sint laudes, quae alio pertineant, eas aut non agnoscunt, aut leves atque inanes judicant: atque haec liberorum populorum consuetudo, quamquam per se ipsa, vique sua fortasse minus probanda, est: nec enim compendii, honorisve causa, si ad veram illam rationem dirigas, petendi magistratus sunt, civibusve aliis ullo studio, aut ulla contentione praeripiendi; sed unius reip. ratio habenda est, ejusque unius utilitati, salutique serviendum; ut dignioribus concedamus; & saepe delatus nobis major aliquis, aut magistratus, aut imperium, aut curatio, si minus ei rei gerendae nos idoneos sentiamus, accipiendus non sit, aut etiam deponendus: nec enim errare patriam, pati aequum est.
Fortunatus igitur Guidusubaldus cum sua illa animi magnitudine atque aequabilitate, suaque illa prudentia; tum vero hac tali conjuge, vitaeque socia. Sed cum Urbini quemadmodum dicere incoeperam, Guidusubaldus atque Helisabetha Gonzagia essent, hominum excellentium peramantes, perque hospitales, conveniebant ad eos ex omni Italia, ut quisque praestanti aliqua in arte praecelleret: eo cum Bembus quoque forte venisset; praecipuo praeter ceteros in honore haberi coeptus est: multa enim habuit Bembus, quae, ad hominum animos conciliandos, plurimum valere consueverunt: nam & in forma summa quaedam oris species ac dignitas inerat, & in statura ac proceritate decor; mira praeterea in moribus suavitas quaedam lenitasque amabilis; dulcisque cum sermo, tum tota vitae, victusque consuetudo mitis ac clemens: ad ea cum praeclara ingenii vis ac natura accederet, expetebatur, scilicet unus omnium, maxime ab illustri illo virorum, faeminarumque conventu: