A26815:298
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
sicque eo in oppido perdiu fuit, ut cum ab omni juventute, ab omnique nobilitate plurimum coleretur, tum vero Herculi Estensi, maximo ac fortissimo viro, qui in ea civitate imperium obtineret, Lucretiae Borgiae, quam in matrimonio Alphonsus habebat, gratus in primis, acceptusque esset. Per idem tempus, cum annos natus esset haud amplius XXVI. Eos sermones, qui Asulani ab eo inscripti sunt, confecit; opus omnium pigmentorum flore atque colore distinctum, faeminas omnino cum adolescentibus de amore loquentes amoenissimis quibusdam in hortis facit, ita lectissimis verbis festive ac venuste, ita sententiis copiose atque ornate, nihil ut ejus oratione cum uberius, tum vero suavius modulatiusve esse possit. Eos libros tanta hominum, mulierum etiam medius fidius approbatione & tamquam plausu exceptos recentes esse meminimus, ut extemplo cuncta eos Italia cupidissime lectitarit atque didicerit: ut non satis urbani, aut elegantes ii haberentur, quibus Asulanae illae disputationes essent incognitae; erat per id tempus Urbini Guidusubaldus Feltrius, vir maxim spectata, maximeque nobilitata virtute: is suae civitatis tenebat imperium; atque cum eo Helisabetha Francisci Gonzagii, qui itidem civitati imperabat, soror, nupta erat: cujus de mulieris laudibus mira quaedam litterarum monumentis, cum ab aliis multis, tum etiam ab hoc ipso Bembo mandata sunt. Ac datum est profecto Urbinatum civitati, ut non suos domi modo principes omni genere laudis claros atque insignes habeat, sed etiam, ut ex alienis civitatibus mulieres, quas illi in matrimonium duxerint, lectissimae fere, praestantissimaeque illi foeminarum omnium obtingant: Nam praeter eam, quae à me appellata est, Helisabetham Gonzagiam, habuit Franciscusmaria hujus Guidiubaldi pater ex eadem familia uxorem Eleonoram, quae proximis diebus mortua est, omni muliebri laud praeter ceteras ornatam atque illustrem. Nec vero de Victoria Farnesia, quando in hunc sermonem venimus, sileri ullo modo potest (quamquam invitus facio, ut de iis, qui nunc sunt, dicam aliquid) cujus quidem mulieris modestia ac pudor ingenuus illud profecto praestitisset, quod Periclem ajunt dixisse, primam in muliere laudem esse, ut ne de virtute quidem illius ulla ad viros fama emanet: sed nulla ratione occultari tanta primariae faeminae virtus potest, quin ad viros quoque emergat, ac suo ipsa splendore se prodat.
sicque eo in oppido perdiu fuit, ut cum ab omni juventute, ab omnique nobilitate plurimum coleretur, tum vero Herculi Estensi, maximo ac fortissimo viro, qui in ea civitate imperium obtineret, Lucretiae Borgiae, quam in matrimonio Alphonsus habebat, gratus in primis, acceptusque esset. Per idem tempus, cum annos natus esset haud amplius XXVI. Eos sermones, qui Asulani ab eo inscripti sunt, confecit; opus omnium pigmentorum flore atque colore distinctum, faeminas omnino cum adolescentibus de amore loquentes amoenissimis quibusdam in hortis facit, ita lectissimis verbis festive ac venuste, ita sententiis copiose atque ornate, nihil ut ejus oratione cum uberius, tum vero suavius modulatiusve esse possit. Eos libros tanta hominum, mulierum etiam medius fidius approbatione & tamquam plausu exceptos recentes esse meminimus, ut extemplo cuncta eos Italia cupidissime lectitarit atque didicerit: ut non satis urbani, aut elegantes ii haberentur, quibus Asulanae illae disputationes essent incognitae; erat per id tempus Urbini Guidusubaldus Feltrius, vir maxime spectata, maximeque nobilitata virtute: is suae civitatis tenebat imperium; atque cum eo Helisabetha Francisci Gonzagii, qui itidem civitati imperabat, soror, nupta erat: cujus de mulieris laudibus mira quaedam litterarum monumentis, cum ab aliis multis, tum etiam ab hoc ipso Bembo mandata sunt. Ac datum est profecto Urbinatum civitati, ut non suos domi modo principes omni genere laudis claros atque insignes habeat, sed etiam, ut ex alienis civitatibus mulieres, quas illi in matrimonium duxerint, lectissimae fere, praestantissimaeque illi foeminarum omnium obtingant: Nam praeter eam, quae à me appellata est, Helisabetham Gonzagiam, habuit Franciscusmaria hujus Guidiubaldi pater ex eadem familia uxorem Eleonoram, quae proximis diebus mortua est, omni muliebri laude praeter ceteras ornatam atque illustrem. Nec vero de Victoria Farnesia, quando in hunc sermonem venimus, sileri ullo modo potest (quamquam invitus facio, ut de iis, qui nunc sunt, dicam aliquid) cujus quidem mulieris modestia ac pudor ingenuus illud profecto praestitisset, quod Periclem ajunt dixisse, primam in muliere laudem esse, ut ne de virtute quidem illius ulla ad viros fama emanet: sed nulla ratione occultari tanta primariae faeminae virtus potest, quin ad viros quoque emergat, ac suo ipsa splendore se prodat.