A26815:311
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed quoniam par eorum peccatum esse consemus, qui mentiri in historia audent, atque eorum, qui dicere verum reformidant; mendacii speciem, verum cum dicturi essemus, non horruimus. Erat perinvidiosum futurum, respui tantam dignitatem, praesertim quae non honoris modo splendorem, sed etiam muneris contineret officium: eam enim ob causam collegium dicitur Cardinalium à majoribus institutum, ut ii & adsint Pontifici, & ad omnia reip. tempora praesto sint; aegerrimeque laturus eam rem Paulus erat; quod minui Christianae civitatis majestas, cujus ipse princeps constitutus esset, videbatur, atque ejus privatim & consilium condemnari, & auctoritas contemni, qui non beneficium modo Bembo à see datum existimaret, sed etiam onus quoddam officii pro sua potestate impositum: ut si de suo ille honore putaret sibi liberum esse recusare, dicto certe ⟨p. 151⟩pontificis audientem non esse, in eo vero & collegium, quod sanctum esset, & Pontificem violari, itaque accurrunt ad eum undique amici ac necessarii; agunt, hortantur, obsecrant, si sua ipse gloria minus moveatur, gentis ac posteritatis tamen memoriam nomenque respiciat; ac tantam dignitatem in domum suam illatam ne ipse à sese abjudicet. Parum primo Bembus eorum moveri oratione; utpote qui eadem saepenumero audisset jam olim prope omnia, ac refutasset: ubi vero ad eum Petrus Landus adiit, qui civitatis, haud multo post, princeps fuit; qui unus apud Venetos magistratus amplissimus est, idemque perpetuus; isque longa atque accurata oratione cum eo agere coepit, cum ostenderet quantum ea re subiturus esset offensionis atque invidiae; quam indigne Pont. Max. quam graviter omnem sacerdotum amplissimum ordinem eam ignominiam ferre necesse esset; cumque adderet numquom haec, sine nutu atque consilio dei immortalis, accidere solere; diligenter videret, ne divino numini refragaretur; tum vero, animo sane suspenso ac perturbato, hominem Bembus in praesentia dimittit, rem in diem posterum differt; &, quoniam religionem sibi iniecisset, diligentius deliberaturum sese pollicetur. Postridie ejus diei, cum res homini in religionem plane venisset: fuit enim non versuta hac, atque ad hominum opiniones captandas simulata, quam in multis videmus, rugis supercilioque horridam, tristitia; sed, vere atque ex animo, pietatis colentissimus; proximum in fanum mane ingressus est.
Sed quoniam par eorum peccatum esse consemus, qui mentiri in historia audent, atque eorum, qui dicere verum reformidant; mendacii speciem, verum cum dicturi essemus, non horruimus. Erat perinvidiosum futurum, respui tantam dignitatem, praesertim quae non honoris modo splendorem, sed etiam muneris contineret officium: eam enim ob causam collegium dicitur Cardinalium à majoribus institutum, ut ii & adsint Pontifici, & ad omnia reip. tempora praesto sint; aegerrimeque laturus eam rem Paulus erat; quod minui Christianae civitatis majestas, cujus ipse princeps constitutus esset, videbatur, atque ejus privatim & consilium condemnari, & auctoritas contemni, qui non beneficium modo Bembo à se datum existimaret, sed etiam onus quoddam officii pro sua potestate impositum: ut si de suo ille honore putaret sibi liberum esse recusare, dicto certe