A26815:30
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
anno humanae salutis MCCCCXIII successit Henricus 1V. imagni ingenii Princeps, in cujus verba ob egregiam indolem ultrò jurarunt proceres, antequam coronam acciperet, quod nemini nostrorum regum ante illum praestitum fuisse traditur. Is post adolescentiam in vitâ privatâ solutè actam, regnum adeptus unà cum conditione mores mutavit, & amotis aequalibus quos voluptatum ministros habuerat, statim prudentissimos quosque gravissimosque ascivit, quorum consiliis pater usus fuerat, & inter eos Henricum Menevensem, quem postea magni semper aestimavit, eumque in initio principatus è reliquis omnibus delectum, hoc ipso anno duas honorificas legations obire jussit, quarum memoriam, scriptoribus Gallicis debemus, nostri enim eas, uti & alia multa omiserunt. Primo ad Gallum, postea ad Burgundum missus est. In Gallia enim inter Carolum VI. regem Galliae, & Henricum IIII regem nostrum, bellum gerebatur ob crebras Gallorum excursions in Aquitaniam, quam Angli tum temporis possidebant, cujus causà parrot jam mortuo unà cum haereditate ad Henricum V. delata, Carolus intestinis discordiis inter Ludovicum Aurelianensem sratrem suum, & Johannem Dacem Burgundionum occupatus, inducias nobiscum cupiebat, à quibus etiam Henricus rex noster, rebus domi in novo principatu nondum compositis parùm abhorrebat; ideo ex Anglia gmittuntur Richardus Comes Warwicensis, & Henricus Menevensis Episcopus, à Gallo Magister Equitum, quod munus in Galliâ primum est, & praefectus maris, qui Caleti mense Julio coeuntes inducias unius anni pacti sunt. E Galliâ reversus eodem anno hiterum cum Warwicensi ad petendam in matrimonium Joannis Burgundionum. Ducis filiam Henrico regi missus est. Ii verò Lillae in Flandria Burgundum invenientes, cum eo ex mandatis agunt, sed redierunt re infecta, sive quod virginis forma non placeret, sive quod rex interea ad nuptias cum Galliae regis •ilia factus esset propensior, camque ob causam hoc ipso tempore alios legatos in Galliam miserat. Post paucos à reditu menses uberrimum legationum istarum, & suarum virtutum fructum est consecutus: nam cum ageretur de creando antistite Cantuariensi, ex omnibus hujus regni Episcopis, sine controversia designatur, qui dignitatem illam à rege amplissimam administrare posset, & judicio regis dignissimus omnium habitus est, qui in secretiore procerum concilio primus sententiam diceret.