A26815:43
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non à Dania, cum Danus ducta sorore tua tibi affinis sit, non à Lusitania aut Castilia, cum uérque ⟨p. 18⟩Rex patruelis tuus te proximè attingat, non ab Italia, quae nimis remota est, non à Germania, aut Hungaria, quae foedere nobiscum conjunguntur: ideóque cum Gallis Scoti ultro in potestatem tuam venient, quemadmodum succo deficient, ipsam arborem emarcessere necesse est. Propositis deinceps Malcolmi & Davidis Brusii exemplis, demonstrat Scotos nunquam Angliam ingressos fuisse, nisi dum Angli in Gallia bellum gererent, quibus propterea opponendos esse Westmerlandum cum milite delecto, ne quid absente rege tentent, & denique Scotia cum Gallia comparata, illam tenuem & exiguam, hanc opulentam & opimam victoriae mercedem fore. Ad hanc sententiam adeò propensi erant regis procerúmque & praesertim fratrum regiorum, Clarentii, Bed fordiensis, & Glocestrensis animi, quos nominis ac famae ex bello Gallico majorum suorum exemplo comparandae cupiditas incitabat, ut cum de bello Gallis inferendo suffragiis pro more decernendum esset, in sententiam Cantuariensis singuli quasi pedibus irent, & confusis vocibus in Concilio omnes arma, Galliámque inclamarent. Hac ratione Henr. summam apud posteros prudentiae laudem est consecutus, quòd hoc consilio tum belli faelicissimi, tum discriminis maximi ab Ecclesia avertendi author fuerit. Rex soluto conventu, milites, classem, & reliqua omnia sollicitè comparat, quibus ad tantam belli molem opus erat, ut sequenti anno Galliam invaderet. Eo autem ineunte, ut ex jure gentium ageretur, legati 1in Galliam mittuntur Dunelmensis & Norwicensis Episcopi ad regnum Galliae à Carolo rege postulandum, quibus benignè acceptis, id solum respondit Carolus see brevi legatos in Angliam missurum, qui eorum postulatis responderent.
Non à Dania, cum Danus ducta sorore tua tibi affinis sit, non à Lusitania aut Castilia, cum uérque ⟨p. 18⟩Rex patruelis tuus te proximè attingat, non ab Italia, quae nimis remota est, non à Germania, aut Hungaria, quae foedere nobiscum conjunguntur: ideóque cum Gallis Scoti ultro in potestatem tuam venient, quemadmodum succo deficiente, ipsam arborem emarcessere necesse est. Propositis deinceps Malcolmi & Davidis Brusii exemplis, demonstrat Scotos nunquam Angliam ingressos fuisse, nisi dum Angli in Gallia bellum gererent, quibus propterea opponendos esse Westmerlandum cum milite delecto, ne quid absente rege tentent, & denique Scotia cum Gallia comparata, illam tenuem & exiguam, hanc opulentam & opimam victoriae mercedem fore. Ad hanc sententiam adeò propensi erant regis procerúmque & praesertim fratrum regiorum, Clarentii, Bed fordiensis, & Glocestrensis animi, quos nominis ac famae ex bello Gallico majorum suorum exemplo comparandae cupiditas incitabat, ut cum de bello Gallis inferendo suffragiis pro more decernendum esset, in sententiam Cantuariensis singuli quasi pedibus irent, & confusis vocibus in Concilio omnes arma, Galliámque inclamarent. Hac ratione Henr. summam apud posteros prudentiae laudem est consecutus, quòd hoc consilio tum belli faelicissimi, tum discriminis maximi ab Ecclesia avertendi author fuerit. Rex soluto conventu, milites, classem, & reliqua omnia sollicitè comparat, quibus ad tantam belli molem opus erat, ut sequenti anno Galliam invaderet. Eo autem ineunte, ut ex jure gentium ageretur, legati