A26815:304
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
aut paulo liberiore in convivio, symphonia cum caneret, & mulieres accumberent, interfuisse quamquidem sa culi illius nimium plane profusam hilaritatem, eorum temporum, quae sequuta sunt, tristitia, vehementer corripuit, magnoque opere castigavit: quo magis vereor, id, quod dicturus sum, ne multis secus, atque est, de Bembo, existimandi aliquid det loci. Sed quoniam nobis susceptum id est, ut de illius vita, non de laude, dicamus, ne hoc quidem reticendum nobis esse arbitrati sumus. Ac fit fere, ut mores, consuetudinesque locorum, aut aetatum, pro ratione sibi, proque disciplina homines habeant: denique, quod fieri vident, licere putant; atque id, quod in praesentia minus reprehenditur, in posterum quoque tolerabile, concessumque fore arbitrantur, atque omnino apud omnes gentes, etiam, quae natura gravia sunt, fieri consueverunt moribus leviora. In ea igitur morum, saeculique licentia, eximia forma mulier quaedam perpulisse Bembum dicitur, neque, diu resistentem, continere eum see à lapsu potuisse, praesertim qui nullis dum sacris initiatus esset: verum ea, ut temporibus illis lapsio, ut hac aetate fortasse labes, eum habuit eventum, ut magno, si modo naturam audire volumus, fructu compensaretur: suscepit enim ex ea muliere liberos tres; qui ut nominentur à me, res propemodum postulat, nec ipsi nolunt; Lucilium, Torquatum, & Helenam Bembam, faeminam lectissimam, quae cum Petro Gradenigo primario adolescente nupta est: cui etiam liberos ex sese peperit totiusque orbis terrarum praeclarissimam civitatem civibus nobilissimis auxit: ut, si qui sunt, qui in eo Bembum gravius accusandum censeant, meam illi quidem ad suam sententiam adscribant licet: fed ii tamen se meminerint id improbare factum, quod infectum esse, optare certe non audeant. Nec vero in litteris modo scribendis Bembi fidem atque eruditionem Leo periclitatus est; sed etiam in rebus agendis hominis prudentiam, sollertiamque plurimum adamavit, itaque cum conspirare adversus Galliae regem cum Caesare Maximiliano, cumque Hispaniarum rege catholico, ita reip. temporibus postulantibus, cogitaret; misit de ea conspiratione Bembum ad Venetorum senatum, qui eam magnopere civitatem hortaretur, uti à Gallorum, quibus cum consenserat, amicitia discederet, ac sese cum Pontifice reliquisque conspirationis auctoribus, ducibusque faedere & societate conjungeret.
aut paulo liberiore in convivio, symphonia cum caneret, & mulieres accumberent, interfuisse quamquidem sa culi illius nimium plane profusam hilaritatem, eorum temporum, quae sequuta sunt, tristitia, vehementer corripuit, magnoque opere castigavit: quo magis vereor, id, quod dicturus sum, ne multis secus, atque est, de Bembo, existimandi aliquid det loci. Sed quoniam nobis susceptum id est, ut de illius vita, non de laude, dicamus, ne hoc quidem reticendum nobis esse arbitrati sumus. Ac fit fere, ut mores, consuetudinesque locorum, aut aetatum, pro ratione sibi, proque disciplina homines habeant: denique, quod fieri vident, licere putant; atque id, quod in praesentia minus reprehenditur, in posterum quoque tolerabile, concessumque fore arbitrantur, atque omnino apud omnes gentes, etiam, quae natura gravia sunt, fieri consueverunt moribus leviora. In ea igitur morum, saeculique licentia, eximia forma mulier quaedam perpulisse Bembum dicitur, neque, diu resistentem, continere eum se à lapsu potuisse, praesertim qui nullis dum sacris initiatus esset: verum ea, ut temporibus illis lapsio, ut hac aetate fortasse labes, eum habuit eventum, ut magno, si modo naturam audire volumus, fructu compensaretur: suscepit enim ex ea muliere liberos tres; qui ut nominentur à me, res propemodum postulat, nec ipsi nolunt; Lucilium, Torquatum, & Helenam Bembam, faeminam lectissimam, quae cum Petro Gradenigo primario adolescente nupta est: cui etiam liberos ex sese peperit totiusque orbis terrarum praeclarissimam civitatem civibus nobilissimis auxit: ut, si qui sunt, qui in eo Bembum gravius accusandum censeant, meam illi quidem ad suam sententiam adscribant licet: fed ii tamen se meminerint id improbare factum, quod infectum esse, optare certe non audeant. Nec vero in litteris modo scribendis Bembi fidem atque eruditionem Leo periclitatus est; sed etiam in rebus agendis hominis prudentiam, sollertiamque plurimum adamavit, itaque cum conspirare adversus Galliae regem cum Caesare Maximiliano, cumque Hispaniarum rege catholico, ita reip. temporibus postulantibus, cogitaret; misit de ea conspiratione Bembum ad Venetorum senatum, qui eam magnopere civitatem hortaretur, uti à Gallorum, quibus cum consenserat, amicitia discederet, ac sese cum Pontifice reliquisque conspirationis auctoribus, ducibusque faedere & societate conjungeret.