atque idem articulatim partiteque ac distribute doceat; doctus etiam Graecis Latinisque litteris erat. Poëtas, Homerum, Virgilium, Lucretium, Horatium lectitaverat atque didicerat. Itaque cum non artis factitandae, sed eruditionis liberalisque doctrinae fruendae causa, philosophiae se dedidisset, omnes tamen artifices, magistrosque omnes, non scientia modo, sed fama quoque & celebritate facile superabat. Erat hominis vita atque victus non tam excultus ⟨p. 158⟩atque expolitus, quam cum gravitate quadam simplex, ac lenis, placatusque; oratio inculta illa quidem atque inornata, sed hoc ipso, quod omni careret fuco elegans, ac cum auctoritate. Nulla mollities, nullae, ne in adolescentia quidem, animi aut corporis deliciae; sermo nulla assentatione suffusus, nulla animus malevolentia infuscatus. Et cum festivitas leposque haud magnopere adesset, aberat etiam rusticitas atque tristitia. Quin etiam hoc ab eo dici memini; devorare sese certorum hominum (qui in aliqua vitae part claudicarent) incommoda, aut etiam vitia solere, simulac de bonis, quibus illi excellerent, aliquid degustasset. Ac cum Galeatius Florimontius, qui nunc Suessae episcopus est; vir cum omnibus honestis artibus perpolitus, tum praecipue castus atque integer, tum religione ac pietate in primis incensus; in notandis autem reprehendendisque amicorum vitiis unus omnium maxim acer ac liber: castigator nonnunquam etiam subamarior, atque is à Contareno in fratris locum diligebatur. Cum ille igitur nobis audientibus nequire see satis mirari diceret, illum, qui omnium esset mundissimus ac sanissimus, cum hominibus quibusdam, quos ipse appellabat, id, quod nobis minime necesse est, qui turpitudine aliqua, tamquam morbo, adfecti atque inquinati haberentur, tam saepe conflictari. Quae ille cum sane commotus ac stomachans diceret. Quid nos, inquit Contarenus, nunquamne absinthio aut scamoneae radice curari nos patimur? Quid ni? inquit ille. Ergo inquit Contarenus earum potionum exsorbemus sapores taeterrimos, ut succo epoto, illius juvemur vi salutary, horum vitia, siqua sunt, non devorabimus, & tanquam amaritiem perferemus atque exsorbebimus, ut illorum tanquam vescamur virtute, atque alamur bonis? quid autem ipsis nobis fiet, si amandum statuerimus, nisi qui perfectus absolutusque fuerit, esse neminem: laudare se, quod in quoque probaret, libenter ajebat, quod reprehenderet, vituperare non se necesse habere.
atque idem articulatim partiteque ac distribute doceat; doctus etiam Graecis Latinisque litteris erat. Poëtas, Homerum, Virgilium, Lucretium, Horatium lectitaverat atque didicerat. Itaque cum non artis factitandae, sed eruditionis liberalisque doctrinae fruendae causa, philosophiae se dedidisset, omnes tamen artifices, magistrosque omnes, non scientia modo, sed fama quoque & celebritate facile superabat. Erat hominis vita atque victus non tam excultus ⟨p. 158⟩atque expolitus, quam cum gravitate quadam simplex, ac lenis, placatusque; oratio inculta illa quidem atque inornata, sed hoc ipso, quod omni careret fuco elegans, ac cum auctoritate. Nulla mollities, nullae, ne in adolescentia quidem, animi aut corporis deliciae; sermo nulla assentatione suffusus, nulla animus malevolentia infuscatus. Et cum festivitas leposque haud magnopere adesset, aberat etiam rusticitas atque tristitia. Quin etiam hoc ab eo dici memini; devorare sese certorum hominum (qui in aliqua vitae parte claudicarent) incommoda, aut etiam vitia solere, simulac de bonis, quibus illi excellerent, aliquid degustasset. Ac cum Galeatius Florimontius, qui nunc Suessae episcopus est; vir cum omnibus honestis artibus perpolitus, tum praecipue castus atque integer, tum religione ac pietate in primis incensus; in notandis autem reprehendendisque amicorum vitiis unus omnium maxime acer ac liber: castigator nonnunquam etiam subamarior, atque is à Contareno in fratris locum diligebatur. Cum ille igitur nobis audientibus nequire se satis mirari diceret, illum, qui omnium esset mundissimus ac sanissimus, cum hominibus quibusdam, quos ipse appellabat, id, quod nobis minime necesse est, qui turpitudine aliqua, tamquam morbo, adfecti atque inquinati haberentur, tam saepe conflictari. Quae ille cum sane commotus ac stomachans diceret. Quid nos, inquit Contarenus, nunquamne absinthio aut scamoneae radice curari nos patimur? Quid ni? inquit ille. Ergo inquit Contarenus earum potionum exsorbemus sapores taeterrimos, ut succo epoto, illius juvemur vi salutari, horum vitia, siqua sunt, non devorabimus, & tanquam amaritiem perferemus atque exsorbebimus, ut illorum tanquam vescamur virtute, atque alamur bonis? quid autem ipsis nobis fiet, si amandum statuerimus, nisi qui perfectus absolutusque fuerit, esse neminem: laudare se, quod in quoque probaret, libenter ajebat, quod reprehenderet, vituperare non se necesse habere.