A26815:305
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Habita est à Bembo in Venetorum senatu ea de re oratio pergravis sane perque vehemens, quam etiam scriptam reliquit: perlegant eam nostri homines; nihil Italice scriptum, gravius ornatiusve ea oratione, dicent esse. Tenebatur praeterea impendio magis Bembus studio signorum antiquorum, idque genus rerum reliquarum, credo, quod eam pulchritudinem, ordinem, partium convenientiam, quam mente atque animo in scribendo unus cerneret prae ceteris, iis etiam minus liberalibus in artibus cum propemodum agnosceret, paulo magis commovebatur, atque omnino fingendi pingendique artem poëticae ex altera parte ajunt respondere: ⟨p. 148⟩illa enim animorum, hae sensuum mulcendorum magistrae: quam quidem ingenii doctrinaeque causam, ii, qui nostra aetate eousque harum rerum cupiditate efferuntur atque insaniunt, magno ut propterea aere in alieno sint, cum afferre homines sine ingenio, sine litteris, non possint, quam morbi furorisque sui rationem allaturi sint, ipsi videant: quid enim attinet, cum animum partim per se, vique sua turpem rudemque, partim malevolentia, invidia, perfidiaque inquinatum gererent: domum modo atque hortos, villasque tot versuris faciendis, totfrustrandis, fraudandisque creditoribus, affabre factis signis ex marmore, aut ex aere ornatas habere.
Cumque in dictis factisque honestatis faciem nunquam, ne insomnis quidem, aspexerint, decorem pulchritudinemque tanto in aere ac lapidibus opere adamare? equidem nec domum, nec villam, nec vero oppidum umquam, non modo exornatum, sed ne satis quidem mundum dixero, ubi illi cum ea faeditate, cum iis animi sordibus habitent. Nam siqui sunt, qui talium rerum intelligentiam, tamquam suae, in reliqua vita, munditiae atque elegantiae, aut rectarum artium, in quibus ipsi excellant, corollarium quoddam adferant, id quod in Bembo usu evenerat, iis non modo suscensendum non est, fed etiam gratiae habendae sunt: at, qui omnium disciplinarum experts, in omni vita rudes atque agrestes, hujus unius studii commendation nitantur, aut in eo non virtutis quasi appendiculam, sed tamquam vitiorum ac scelerum suorum, ut ipsi sperant, integumentum, ut ego interpretor, additamentum quoddam, quaerant; ii non modo acriter vituperandi, sed etiam vehementer illudendi sunt. Sed cum tenui Bembus valetudine atque imbecilla esset, cumque noctu magnis lucubrationibus, magnis vigiliis scribere necesse haberet; nam interdiu, cum à Pontificis latere discedere vestigium vix liceret, cumque multi audiendi, salutandi, deducendi, honestandique, ut Romanus ferebat mos, essent; relinquebatur otii nihil: gravem diuturnumque in morbum incidit; ex quo cum aegre ac difficulter convalesceret, nec recreari reficique videretur posse, de medici consilio, ipsius Pont. hortatu, caeli mutandi causa, Patavium petiit: atque eo anno Leo moritur. Incredibile dictu est, quanta animi alacritate, quantaque laetitia Romanis laboribus, eurisque liberatus, longa sane, annorum novem, ipsorum intermission facta, optatum ad otium studiumque suum vetus sese Bembus receperit; nullum ut urbis urbanarumve rerum, aut deliciarum desiderium in eo resedisse, liquido appareret. Et vero cos, qui à pueris, bonarum artium studiis dediti, aetatem egerunt in litteris, mordere in adolescentia interdum solet, quod à rebus agendis absint: quod si casus eos forte aliquis ab otio ad agendum evocaverit atque traduxerit, nae illi rem totam, quam, incognitam dum haberent, admirabantur, expertam atque perspectam, prae suo vetere studio, contemnunt, quid enim in se continet, quod magnopere aut laude, aut etiam appetitione dignum sit, praeclara ista agendi sollertia?