A26815:318
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CUM PERMULTUM INTER LAUDATIONEM atque historiam interesse oportere facile intelligerem; propterea quod illa virtutis modo praeconium quaerit: haec veritatis in utramque partem testimonium continent; saepe mihi de GASPARIS CONTARENI vita cogitanti veniebat in mentem, vereri, ne, si cam litteris mandassem, laudare me hominem magis quam, qui ejus vitae cursus fuisset, narrare voluisse, multi arbitrarentur, qui cum commemoratum à me de illo nihil viderent, quod esset à laude sejunctum, quae reprehensionem habitura fuissent, dedita opera à me praetermissa esse existimarent. Sed cum laudatoris sit, de cujus laude dicit, ejus bona verbis amplificare, aliquid etiam alieni affingere; vitia oratione attenuare, aut etiam silentio praeterire; in altero facile praestare possum, ut hic meus commentarius plu•imum à laudatione dissentiat: nec enim sermone nostro Contareni virtutem augere conandum nobis est: in altero, ut de ejus vituperatione indicem nihil, non cos, sed res ipsa laudationi persimilem narrationem nostram effi••et. Quod siqui erunt, qui cum plus de aliena virtute praedicari sentiant, quam quantum de sua ipsi sibi polliceri soleant; aut aegre id ferant, aut orationi meae fidem non habeant, i• sic cogitare debebunt; dici haec à nobis de eo, qui jam non fit: quique cum suae civitatis probis viris omnibus, tum aliarum gentium, exterarumque nationum clarissimis quibusque hominibus notus, beneque c•gnitus fuerit, quorum cum magna pars sit superstes, nulla nobis ⟨p. 155⟩causa est, cur de mortuo mentientes, tot vivorum, illustrium praesertim hominum, vanitatis impudentiaeque nostrae testimonia colligere velimus: clarorum autem virorum laudibus, favere potius quam obtrectare omnes debebunt, mihi certe aut de Contareno tacendum fuit: aut de eo, ni mentiri fore maluissem, cum laude dicendum.
VENETORUM Civitas optime morata, optimeque constituta est: id ex eo intelligere licet, quod una temperatione, unis legibus, sine ulla sedition, sine ullo intestino malo, annos eorum respublica amplius mille manet: quodque à parvis initiis profecta ad eam opulentiam atque ad id imperirium, quod videmus pervenit: complures urbes, easque magnas atque florentes, socias vectigalesque habet: Corcyrae, Cretae, Cipro, multis magnisque insulis, transmarinisque provinciis dominatur. Classem instructam paratamque habet, quantam nullus rex, nullae nations valeant comparare. Ea civitas una omnium, de quibus memoriae proditum sit, libertatis aequabilitatisque maxim amans, maximeque retinens est: quippe quae durissimis quondam Italiae temporibus; servitutem fugiens, è continenti sese in undas aestusque conjecerit; fortunisque omnibus relictis, unam modo secum extulerit libertatem, atque in ea tuenda tot saeculorum spatium vexsata, studium voluntatemque, usu etiam atque exercitatione corroboravit. Itaque libertatis sortasse nomen alibi quoque gentium invenias; libertatem ipsam puram atque incorruptam, ab omnique metu vacuam, utinam aspicere in aliis civitatibus, utidquondam fuerat, Deorum nobis beneficio aliquando liceat. Illud salutare institutum mordicus à Venetis retentum est, ut reipublicae attingendae praeterquam iis, qui initio in civitatem convenerunt, quique germani Veneti & tamquam Aborigines sunt, potestatem praeterea facerent nemini; nisi siquando deliberata re, bene de republica meritis, ejus urbis inquilinis, aliisue quibusdam, id jus nominatim ad hodiernum diem concessum est. Ex eo igitur priscorum genere civium Aloisius Contarenus fuit, cum prudens paterfamilias & locuplex, tum praestans senator & nobilis: atque is Polyxenam Malipetriam in matrimonio habuit, faeminam primariam; ea, cum aliquot jam perperisset pueros, neque ii diutius viverent, ad amicas aequalesque dicitur rursum praegnans retulisse; à quibus, ut sunt pleraeque mulieres religiosae, admonita esse dicitur; uti qui natus esset puer, ei nomen imponeretur unum ex iis nominibus, quibus vocati ii reges sunt, qui ad Christum Deum nostrum paruulum ac lactantem venerunt: fore enim ut vitalis esset. Cum salva igitur paucis post diebus perperisset, puerum nominari GASPAREM jussit, qui primus ejus familiae hoc nomine appellatus est.