A26815:307
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
si modo rem inspicimus, ac speciosa illa vocabula, communitas, utilitas, salus hominum, paulisper ab hac disputatione facessant, rogamus: qua enim tota in re non ratio, sed, maximam partem, fortuna dominatur, quamque non prudentia, sed plerumque (non enim libet semper dicere) malitia, regit; quid aut gloriae, aut jucunditatis inesse possit? quasi enim cum ludas tesseris, neque ⟨p. 149⟩contra ejus ludi formulam ut venias, adversarioque ut fucum facias, animum inducere velis, site is, quicum ludas, contra sine ulla dubitatione circumveniat, atque decipiat, numquam tu tantum scientia atque artificio profeceris, ut cum illius dolo atque fallacia certare possis; sic in hominum vita hac, & tamquam alea, cum viri boni, ut à justitiae certa quadam prescription, ne latum quidem unguem, discedant, abduci sese nullis aut honorum, aut pecuniae praemiis patiantur; alii autem vulgo fraude, praestigiis, saepe perjurio, perfidiaque pugnent, vincitur nimirum simplicitas calliditate, ingenuitas impudentia, pudor molestia, fides scelere, veritas mendacio: itaque tardy, parumque efficaces habi • boni inter improbos, ludibrio saepe sunt.
si modo rem inspicimus, ac speciosa illa vocabula, communitas, utilitas, salus hominum, paulisper ab hac disputatione facessant, rogamus: qua enim tota in re non ratio, sed, maximam partem, fortuna dominatur, quamque non prudentia, sed plerumque (non enim libet semper dicere) malitia, regit; quid aut gloriae, aut jucunditatis inesse possit? quasi enim cum ludas tesseris, neque ⟨p. 149⟩contra ejus ludi formulam ut venias, adversarioque ut fucum facias, animum inducere velis, si te is, quicum ludas, contra sine ulla dubitatione circumveniat, atque decipiat, numquam tu tantum scientia atque artificio profeceris, ut cum illius dolo atque fallacia certare possis; sic in hominum vita hac, & tamquam alea, cum viri boni, ut à justitiae certa quadam praescriptione, ne latum quidem unguem, discedant, abduci sese nullis aut honorum, aut pecuniae praemiis patiantur; alii autem vulgo fraude, praestigiis, saepe perjurio, perfidiaque pugnent, vincitur nimirum simplicitas calliditate, ingenuitas impudentia, pudor molestia, fides scelere, veritas mendacio: itaque tardi, parumque efficaces habi • boni inter improbos, ludibrio saepe sunt.