A26815:320
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Is ubi adolevit magna in eo ingenii indoles erat, magna ad litterarum studia propensio: itaque facile Aloisius pater, consilium, quod de puero ceperat, mutavit: mercaturis enim illum faciendis, reique augendae, quippe cui multae atque amplae multis in locis res rationesque cum multis essent contractae, filium scilicet natu maximum Venetiis destinaverat: est enim fere in liberis civitatibus, mercaturis rem quaerere, nobilitati quoque non modo non turpe, sed, si bono modo fiat, etiam honestum, verum ubi pueri ingenium naturamque, majus quiddam spectare atque polliceri intellectum est, consilium illud de mercatura funditus pater abjecit; neque ulla in re filii voluntati ac studio ⟨p. 156⟩defuit. Is ubi quod satis esset operae Antonio Justiniano, Laurentioque Bragadeno Venetiis visus est dedisse: nam ii publice à civitate constituti erant, qui juventutem in dialecticis, atque in philosophia erudirent: Patavium profectus, Petro Pomponatio Mantuano, magno nobilique philosopho, in disciplinam sese tradidit. Erat in adolescente naturae vis peracris illa quidem, &, ut mihi videbatur, peracuta, sed tamen nescio, quo modo, magnitudine & firmitate potius praestans; &, quod maxime rem continet, ad sapientiae studia accommodatum & tanquam philosophum inerat ingenium, memoria omnino valebat plurimum: huc accedebat animi ac victus vitaeque totius constantia quaedam, ut, quam semel instituisset rationem, de ea non defatigatione, non pistritia, non voluptate depelleretur. Opinio est in omni vita re venerea illum omnino usum esse nunquam, defixa mens scilicet in eo studio, cui se ab ineunte aetate dediderat: eoque capta atque alta, nihil praeterea concupierat, itaque celeriter assecutus est, ut aequalium magister, grandiorum natu magistrorumque tanquam aequalis, & compar haberetur, certum temporis spatium, horarum sane haud amplius trium, meditationi & bibliothecae attributum, & tanquam, sepositum habuisse dicitur, cui tempori nec unquam quicquam detraheret nec fere adderet; qui reliquus erat dies in congressionibus amicorum, collocutionibusque consumebatur: eae de litteris scilicet erant, ut in suo studio, ne cum vaca•e quidem videretur, cessaret. Idque ipsum, nihil agens, ageret tamen urgeretque propositum, & tamen animum à contentionibus relaxaret.
Is ubi adolevit magna in eo ingenii indoles erat, magna ad litterarum studia propensio: itaque facile Aloisius pater, consilium, quod de puero ceperat, mutavit: mercaturis enim illum faciendis, reique augendae, quippe cui multae atque amplae multis in locis res rationesque cum multis essent contractae, filium scilicet natu maximum Venetiis destinaverat: est enim fere in liberis civitatibus, mercaturis rem quaerere, nobilitati quoque non modo non turpe, sed, si bono modo fiat, etiam honestum, verum ubi pueri ingenium naturamque, majus quiddam spectare atque polliceri intellectum est, consilium illud de mercatura funditus pater abjecit; neque ulla in re filii voluntati ac studio