A26815:312
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Erat tum forte sacerdos ad aram, atque historiam de iis, quae à Christo dicta, aut gesta in terris sunt, quod evangelium appellamus, clara voce, ut mos sacrificium facientibus est, effari incoeperat: vix dumb pedem in templum intulerat Bembus; ac sacerdos, Petre, ait, sequere me, ea vero illi vox, dei prope ipsius ore mitti, visa est. Itaque, cum omnem ex animo dubitationem sustulisset, quasi dei accitu, Romam proficisci statuit, magnus fit ad domum ejus omnium hominum atque ordinum concursus, frequens gratulatio, maximus totius civitatis plasus, ille vero, paucis post diebus, silvas, recessusque suos, in quibus placatam, tranquillamque vitam prope omnem traduxisset atque exegisset, crebro appellans, atque identidem respectans, Romam ire perrexit. Vere hoc dicere possum; sic homini hoc discessu hilaritatem prorsus excussam, ut ejus pristinam jucunditatem, suavitatemque amici, familiaresque ex illa die desideraverimus, atque, in omne tempus amissam esse, doluerimus. Cultus est Romae Bembus cum à bonis plerisque omnibus Contareno, Sadoleto, Cortesio, Morono Cardinalibus amplissimis, hominibusque eruditissimis; tum vero praecipue à Reginaldo Polo, homine, dei immortalis, dubio procul, beneficio, ex ultima usque Britannia ad nos vecto, vel de caelo potius, si modo dictu fas est, lapso; cujus de laudibus, quamquam de tam praeclara ac plane divina virtute nemo satis digne umquam loquetur, alius mihi profecto dicendi locus dabitur, hoc certe haud facile in praesentia dijudicare audeam; plus ne eam insulam, multis vulneribus Christianae reip. per summam impietatem infligendis, nocuisse dicam? an, quod in illo solo talis, tantusque vir ortus & procreatus sit, unde vere, planeque Christianae pietatis, vitaeque exemplum peteremus; profuisse. Is igitur cum Bembo familiarissime vixit; cumque senis optimi multas, magnasque animi dotes maximi fecit; tum vero apertum, ⟨p. 152⟩simplexque hominis ingenium, suae ipsius voluntati atque naturae consimile ac par, plurimum semper adamavit. Sed, cum diligentissime Bembus coleretur à multis, summo etiam à Paulo honore afficiebatur; tantaque apud eum fuisse gratia dicitur, ut nullam unquam rem ab eo postularit, quin perfecerit, atque abstulerit: sed enim hoc non solum auctoritatis, gratiaeque fuit, sed etiam moderationis & pudoris.
Erat tum forte sacerdos ad aram, atque historiam de iis, quae à Christo dicta, aut gesta in terris sunt, quod evangelium appellamus, clara voce, ut mos sacrificium facientibus est, effari incoeperat: vix dum pedem in templum intulerat Bembus; ac sacerdos, Petre, ait, sequere me, ea vero illi vox, dei prope ipsius ore mitti, visa est. Itaque, cum omnem ex animo dubitationem sustulisset, quasi dei accitu, Romam proficisci statuit, magnus fit ad domum ejus omnium hominum atque ordinum concursus, frequens gratulatio, maximus totius civitatis plasus, ille vero, paucis post diebus, silvas, recessusque suos, in quibus placatam, tranquillamque vitam prope omnem traduxisset atque exegisset, crebro appellans, atque identidem respectans, Romam ire perrexit. Vere hoc dicere possum; sic homini hoc discessu hilaritatem prorsus excussam, ut ejus pristinam jucunditatem, suavitatemque amici, familiaresque ex illa die desideraverimus, atque, in omne tempus amissam esse, doluerimus. Cultus est Romae Bembus cum à bonis plerisque omnibus Contareno, Sadoleto, Cortesio, Morono Cardinalibus amplissimis, hominibusque eruditissimis; tum vero praecipue à Reginaldo Polo, homine, dei immortalis, dubio procul, beneficio, ex ultima usque Britannia ad nos vecto, vel de caelo potius, si modo dictu fas est, lapso; cujus de laudibus, quamquam de tam praeclara ac plane divina virtute nemo satis digne umquam loquetur, alius mihi profecto dicendi locus dabitur, hoc certe haud facile in praesentia dijudicare audeam; plus ne eam insulam, multis vulneribus Christianae reip. per summam impietatem infligendis, nocuisse dicam? an, quod in illo solo talis, tantusque vir ortus & procreatus sit, unde vere, planeque Christianae pietatis, vitaeque exemplum peteremus; profuisse. Is igitur cum Bembo familiarissime vixit; cumque senis optimi multas, magnasque animi dotes maximi fecit; tum vero apertum,