A26815:325
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gerebat illis temporibus in Italia bellum Caesar cum rege Galliae, cum quo illi antea quoque continentia bella intercesserant, atque cum eo Pont. Max. Leo. X. sese conjunxerat: cum rege Veneti conspiraverant, atque omnis impetus belli ad Mediolanum consederat; nam eam urbem Gallis Venetisque defendentibus, Caesaris ac Leonis copiae oppugnabant. Ad eum, qui cum bellum suae erat civitati, planeque ad hostem ire see Contarenus intelligebat, apud quem exploratoris, non legati locum obtinere eum necesse esset, atque ipsa res cogeret. Accedebat etiam quod Caesarem quibuscum inimicitias exerceret, iis solere esse amariorem audierat: illisque maxime, qui Gallorum faverent rebus. Itaque animo sane commoto ad Caesarem adiisse dicitur; nam & sponte ipsa sua verecundus, ingenuo quodam, quod ta men sine segnitia esset, pudore fuit. Verum eadem illa doctrinae, castitatis, ingenuitatis, innocentiae opinio, multo ante ejus adventum ad exteras quoque nationes perlata, Caesaris illi animum voluntatemque conciliaverat; nam amare ille plurimum ingenuos apertosque hominum animos dicitur. Itaque ut semel in primo illo, qui ei cum Caesare fuit, congressu, hilari vultu acceptus & comiter appellatus est, faciles ad eum deinde semper aditus habuit: & illo, quamquam civitati erat iratus, non modo pacato, sed etiam propitio usus est. Ac paulatim cum eam, quae antea de se fuerat, opinionem magis ac magis indies confirmaret atque augeret, jam ipsi Caesari non modo gratus, sed etiam familiaris erat.
Gerebat illis temporibus in Italia bellum Caesar cum rege Galliae, cum quo illi antea quoque continentia bella intercesserant, atque cum eo Pont. Max. Leo. X. sese conjunxerat: cum rege Veneti conspiraverant, atque omnis impetus belli ad Mediolanum consederat; nam eam urbem Gallis Venetisque defendentibus, Caesaris ac Leonis copiae oppugnabant. Ad eum, qui cum bellum suae erat civitati, planeque ad hostem ire se Contarenus intelligebat, apud quem exploratoris, non legati locum obtinere eum necesse esset, atque ipsa res cogeret. Accedebat etiam quod Caesarem quibuscum inimicitias exerceret, iis solere esse amariorem audierat: illisque maxime, qui Gallorum faverent rebus. Itaque animo sane commoto ad Caesarem adiisse dicitur; nam & sponte ipsa sua verecundus, ingenuo quodam, quod ta men sine segnitia esset, pudore fuit. Verum eadem illa doctrinae, castitatis, ingenuitatis, innocentiae opinio, multo ante ejus adventum ad exteras quoque nationes perlata, Caesaris illi animum voluntatemque conciliaverat; nam amare ille plurimum ingenuos apertosque hominum animos dicitur. Itaque ut semel in primo illo, qui ei cum Caesare fuit, congressu, hilari vultu acceptus & comiter appellatus est, faciles ad eum deinde semper aditus habuit: & illo, quamquam civitati erat iratus, non modo pacato, sed etiam propitio usus est. Ac paulatim cum eam, quae antea de se fuerat, opinionem magis ac magis indies confirmaret atque augeret, jam ipsi Caesari non modo gratus, sed etiam familiaris erat.