A26815:319
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VENETORUM Civitas optime morata, optimeque constituta est: id ex eo intelligere licet, quod una temperatione, unis legibus, sine ulla sedition, sine ullo intestino malo, annos eorum respublica amplius mille manet: quodque à parvis initiis profecta ad eam opulentiam atque ad id imperirium, quod videmus pervenit: complures urbes, easque magnas atque florentes, socias vectigalesque habet: Corcyrae, Cretae, Cipro, multis magnisque insulis, transmarinisque provinciis dominatur. Classem instructam paratamque habet, quantam nullus rex, nullae nations valeant comparare. Ea civitas una omnium, de quibus memoriae proditum sit, libertatis aequabilitatisque maxim amans, maximeque retinens est: quippe quae durissimis quondam Italiae temporibus; servitutem fugiens, è continenti sese in undas aestusque conjecerit; fortunisque omnibus relictis, unam modo secum extulerit libertatem, atque in ea tuenda tot saeculorum spatium vexsata, studium voluntatemque, usu etiam atque exercitatione corroboravit. Itaque libertatis sortasse nomen alibi quoque gentium invenias; libertatem ipsam puram atque incorruptam, ab omnique metu vacuam, utinam aspicere in aliis civitatibus, utidquondam fuerat, Deorum nobis beneficio aliquando liceat. Illud salutare institutum mordicus à Venetis retentum est, ut reipublicae attingendae praeterquam iis, qui initio in civitatem convenerunt, quique germani Veneti & tamquam Aborigines sunt, potestatem praeterea facerent nemini; nisi siquando deliberata re, bene de republica meritis, ejus urbis inquilinis, aliisue quibusdam, id jus nominatim ad hodiernum diem concessum est. Ex eo igitur priscorum genere civium Aloisius Contarenus fuit, cum prudens paterfamilias & locuplex, tum praestans senator & nobilis: atque is Polyxenam Malipetriam in matrimonio habuit, faeminam primariam; ea, cum aliquot jam perperisset pueros, neque ii diutius viverent, ad amicas aequalesque dicitur rursum praegnans retulisse; à quibus, ut sunt pleraeque mulieres religiosae, admonita esse dicitur; uti qui natus esset puer, ei nomen imponeretur unum ex iis nominibus, quibus vocati ii reges sunt, qui ad Christum Deum nostrum paruulum ac lactantem venerunt: fore enim ut vitalis esset. Cum salva igitur paucis post diebus perperisset, puerum nominari GASPAREM jussit, qui primus ejus familiae hoc nomine appellatus est.
VENETORUM Civitas optime morata, optimeque constituta est: id ex eo intelligere licet, quod una temperatione, unis legibus, sine ulla seditione, sine ullo intestino malo, annos eorum respublica amplius mille manet: quodque à parvis initiis profecta ad eam opulentiam atque ad id imperirium, quod videmus pervenit: complures urbes, easque magnas atque florentes, socias vectigalesque habet: Corcyrae, Cretae, Cypro, multis magnisque insulis, transmarinisque provinciis dominatur. Classem instructam paratamque habet, quantam nullus rex, nullae nationes valeant comparare. Ea civitas una omnium, de quibus memoriae proditum sit, libertatis aequabilitatisque maxime amans, maximeque retinens est: quippe quae durissimis quondam Italiae temporibus; servitutem fugiens, è continenti sese in undas aestusque conjecerit; fortunisque omnibus relictis, unam modo secum extulerit libertatem, atque in ea tuenda tot saeculorum spatium vexsata, studium voluntatemque, usu etiam atque exercitatione corroboravit. Itaque libertatis sortasse nomen alibi quoque gentium invenias; libertatem ipsam puram atque incorruptam, ab omnique metu vacuam, utinam aspicere in aliis civitatibus, utidquondam fuerat, Deorum nobis beneficio aliquando liceat. Illud salutare institutum mordicus à Venetis retentum est, ut reipublicae attingendae praeterquam iis, qui initio in civitatem convenerunt, quique germani Veneti & tamquam Aborigines sunt, potestatem praeterea facerent nemini; nisi siquando deliberata re, bene de republica meritis, ejus urbis inquilinis, aliisue quibusdam, id jus nominatim ad hodiernum diem concessum est. Ex eo igitur priscorum genere civium Aloisius Contarenus fuit, cum prudens paterfamilias & locuplex, tum praestans senator & nobilis: atque is Polyxenam Malipetriam in matrimonio habuit, faeminam primariam; ea, cum aliquot jam perperisset pueros, neque ii diutius viverent, ad amicas aequalesque dicitur rursum praegnans retulisse; à quibus, ut sunt pleraeque mulieres religiosae, admonita esse dicitur; uti qui natus esset puer, ei nomen imponeretur unum ex iis nominibus, quibus vocati ii reges sunt, qui ad Christum Deum nostrum paruulum ac lactantem venerunt: fore enim ut vitalis esset. Cum salva igitur paucis post diebus perperisset, puerum nominari GASPAREM jussit, qui primus ejus familiae hoc nomine appellatus est.