A26815:332
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Accedebat quod Florentini Hippolytum atque Alexandrum Pontifieis fratrum filios, qui ipsius potentia in ea urbe imperium antea obtinuissent, è civitate ejecerant, quod ille gravissime atque indignissime ferebat: ejus dolor quam in partem erumperet, expectabatur ab omnibus. Eadem Galliae regis causa erat, atque conditio: nam & bello superatus captusque, tantum se de vetere virtutis opinion deque bellica gloria deperdidisse, maximo erat illi dolori; & sui liberorumque suorum mercatu (ut ipse existimabat) nundinationeque illa Caesaris, hostili scilicet in eum odio exarserat. Tum Veneti multis de causis Franciscum Sfortiam in regnum restitui volebant: atque eam rem ad suam remp. magnopere pertinere arbitrabantur, quibus omnibus rebus efficiebatur, ut, in tanta animorum incitatione & discordia renovari in Italia bellum necesse esse, omnibus videretur. Interim Clemens cum Caesare in gratiam redierat, amicitiamque conciliaverat: &, quo liberius in patriam iracundiam exercere posset, justissimas suas in Caesarem minuerat inimicitias; & suas illi injurias aut condonaverat, aut vicissim pacis simulation, idoneum doloris sui ulciscendi tempus expectabat. Atque cum Caesaris duces & exercitus, illius nomine Florentiam oppugnarent, faciendum sibi esse existimavit, ut propius ipse accederet: itaque Bononiam sese contulerat. Eo Caesar quoque ex Hispania venit, ut à Pont. Max. cujus unius ea potestas est, diadema ceteraque imperii insignia acciperet, atque ei advenienti cum obviam Contarenus extra urbem processisset, dicitur eum Caesar perquam longo sane intervallo à see visum agnovisse, atque iis oculis, eaque vultus hilaritate eum aspexisse, ut id à multitudine, quae visendi causa prodierat, & omnes vias oppleverat, animadverteretur; atque ex ea re conjectura fieret, rem inter Caesarem & Venetos conventuram: id quod exitus comprobavit. Nam praeter omnium opinionem, in tanta animorum incitatione & discordia, tot ultro citroque illatis acceptisque injuriis ac detrimentis, cum pacificationi locus vix ullus videretur esse relictus, recessum tamen ab armis est, paxque inter omnes constituta.
Accedebat quod Florentini Hippolytum atque Alexandrum Pontifieis fratrum filios, qui ipsius potentia in ea urbe imperium antea obtinuissent, è civitate ejecerant, quod ille gravissime atque indignissime ferebat: ejus dolor quam in partem erumperet, expectabatur ab omnibus. Eadem Galliae regis causa erat, atque conditio: nam & bello superatus captusque, tantum se de vetere virtutis opinione deque bellica gloria deperdidisse, maximo erat illi dolori; & sui liberorumque suorum mercatu (ut ipse existimabat) nundinationeque illa Caesaris, hostili scilicet in eum odio exarserat. Tum Veneti multis de causis Franciscum Sfortiam in regnum restitui volebant: atque eam rem ad suam remp. magnopere pertinere arbitrabantur, quibus omnibus rebus efficiebatur, ut, in tanta animorum incitatione & discordia renovari in Italia bellum necesse esse, omnibus videretur. Interim Clemens cum Caesare in gratiam redierat, amicitiamque conciliaverat: &, quo liberius in patriam iracundiam exercere posset, justissimas suas in Caesarem minuerat inimicitias; & suas illi injurias aut condonaverat, aut vicissim pacis simulatione, idoneum doloris sui ulciscendi tempus expectabat. Atque cum Caesaris duces & exercitus, illius nomine Florentiam oppugnarent, faciendum sibi esse existimavit, ut propius ipse accederet: itaque Bononiam sese contulerat. Eo Caesar quoque ex Hispania venit, ut à Pont. Max. cujus unius ea potestas est, diadema ceteraque imperii insignia acciperet, atque ei advenienti cum obviam Contarenus extra urbem processisset, dicitur eum Caesar perquam longo sane intervallo à se visum agnovisse, atque iis oculis, eaque vultus hilaritate eum aspexisse, ut id à multitudine, quae visendi causa prodierat, & omnes vias oppleverat, animadverteretur; atque ex ea re conjectura fieret, rem inter Caesarem & Venetos conventuram: id quod exitus comprobavit. Nam praeter omnium opinionem, in tanta animorum incitatione & discordia, tot ultro citroque illatis acceptisque injuriis ac detrimentis, cum pacificationi locus vix ullus videretur esse relictus, recessum tamen ab armis est, paxque inter omnes constituta.