A26815:32
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Se eorum votis non posse annuere, quod integrum sibi non esset Ecclesiam Menevensem, cui jam praeesset, sine Pontificis Romani authoritate exuere, neque tamen ab iis prorsus abhorrere, modo id Pontifex jubeat, atque ideo se postulationem suam Pontificis arbitrio permittere. Igitur Prior & Monachi per Procurators Roman missos à Johann XXIII humillimè petunt, ut ratam habere vellet postulationem Henrici Menevensis ad sedem Cantuariensem, eodemque tempore Henricus rex per literas Pontifici significat see Priori & Monachis Caenobii Cantuariensis potestatem eligendi Archiepiscopi con cessisse, post postulationem Henrici Menevensis iisdem per libellum supplicem implorantibus authoritatem suam adhibuisse, Henricum virum insignem virtutibus suis eam dignitatem promeruisse, & illud solum reliquum esse ut ipse in hac causa parts suas interponeret. Erant autem Henrici virtutes Pontifici satis perspectae, primo in aula Gregorii XII quem Balthasar Cossa unus è Cardinalium numero sequebatur, deinceps in Synodo Pisana, cui ille etiam intererat, ideoque capituli procuratores ab eo Bononiae, ubi tum erat, V. Kal. Maii facilè impetrarunt, ut rescripto suo Henricum à Menevensis Ecclesiae vinculo, quo astrictus erat, absolutum, ad sedem Cantuariensem transferret, in quo tamen rescripto postulationem Henrici non confirmat, sed provisionis titulo cum Ecclesiae Cantuariensi praeficit, ne à recepto Pontificum more in arrogandis sibi Episcopatuum & beneficiorum donationibus discederet: & conditionem porrò adjicit, ne priùs Archiepiscopi munus administrare inciperet, quàm sibi & Romanae Ecclesiae coram Wyntoniensi & Norwicensi Episcopis fidelitatem sacramento pollicitus esset: denique rescriptis pluribus ad Priorem & Monachos Cantuarienses, ad Episcopos illius provinciae, ad praelatos, ad vasallos Ecclesiae, & populum universum missis, iis imperat, ut Henrico Cantuariensi obtemperent, eique reverentiam, honorem, obsequia, omniaque quae ei muneri debentur officia exibeant.
Se eorum votis non posse annuere, quod integrum sibi non esset Ecclesiam Menevensem, cui jam praeesset, sine Pontificis Romani authoritate exuere, neque tamen ab iis prorsus abhorrere, modo id Pontifex jubeat, atque ideo se postulationem suam Pontificis arbitrio permittere. Igitur Prior & Monachi per Procuratores Roman missos à Johanne XXIII humillimè petunt, ut ratam habere vellet postulationem Henrici Menevensis ad sedem Cantuariensem, eodemque tempore Henricus rex per literas Pontifici significat se Priori & Monachis Caenobii Cantuariensis potestatem eligendi Archiepiscopi con cessisse, post postulationem Henrici Menevensis iisdem per libellum supplicem implorantibus authoritatem suam adhibuisse, Henricum virum insignem virtutibus suis eam dignitatem promeruisse, & illud solum reliquum esse ut ipse in hac causa partes suas interponeret. Erant autem Henrici virtutes Pontifici satis perspectae, primo in aula Gregorii XII quem Balthasar Cossa unus è Cardinalium numero sequebatur, deinceps in Synodo Pisana, cui ille etiam intererat, ideoque capituli procuratores ab eo Bononiae, ubi tum erat, V. Kal. Maii facilè impetrarunt, ut rescripto suo Henricum à Menevensis Ecclesiae vinculo, quo astrictus erat, absolutum, ad sedem Cantuariensem transferret, in quo tamen rescripto postulationem Henrici non confirmat, sed provisionis titulo cum Ecclesiae Cantuariensi praeficit, ne à recepto Pontificum more in arrogandis sibi Episcopatuum & beneficiorum donationibus discederet: & conditionem porrò adjicit, ne priùs Archiepiscopi munus administrare inciperet, quàm sibi & Romanae Ecclesiae coram Wyntoniensi & Norwicensi Episcopis fidelitatem sacramento pollicitus esset: denique rescriptis pluribus ad Priorem & Monachos Cantuarienses, ad Episcopos illius provinciae, ad praelatos, ad vasallos Ecclesiae, & populum universum missis, iis imperat, ut Henrico Cantuariensi obtemperent, eique reverentiam, honorem, obsequia, omniaque quae ei muneri debentur officia exibeant.