A26815:45
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eae vero conditiones nisi accipiantur, regem in Galliam cum exercitu propediem ingressurum, ferro flammaque in omnes ejus regni partes grassaturum, neque à caedibus aut ultione temperaturum unquam, donec eos in ordinem coëgisset, & imperium ex majorum haereditate sibi delatum recuper asset. Denique obtestari Deum Opt. Maximum causae suae testem simul & vindicem, cujus numen armis adeo justis propitium fore confideret. Perorantem Archiepiscopum excipit Rex, & verbo regio confirmat omnia quae ille fusiùs & ornatius explicasset: ad quae cum Bituricensis convitia refer inciperet, & regem liberiùs incessere, quàm legati munus pateretur, à rege temeritatis suae solùm est admonitus, & legati omnes sub fide publica regno excedere jussi sunt, Eos brevi postea rex secutus est, cum exercitu universo Southamptoniâ solvens Idib. Augusti, & primo in Normaniam appulsu Harfleum oppidum munitissimum post unius mensis obsidionem capit, inde vero ingruente hyeme versus Caletum tendens, trajecto fluvio Sequana, VIII. Kalend. Novembris propè Agincurtum in itinere impeditus & provocatus Gallos justo praelio profligavit. Nunquam sanè ab Anglis faeliciùs pugnatum est, nam Gallorum X. millia caesa sunt, desideratis ex acie nostra solùm ducentis, uti scriptores ghistoriae Gallicae prodiderunt. Taceo duces Aurelianensem, Barbonium aliorúmque procerum numerum ingentem, qui captivi in Angliam abducti sunt. Interea dum rex in Gallia ageret, Henricus Cantuariensis, rege ita jubente omnes è dioecesi Cantuariensi Ecclesiasticos in armis esse jubet, nequid Galli in Cantium incursionibus opportunum, rege absent, moliantur: posteá que Synodum provinciae suae Londini indicit ad 1111 Kal. Decemb. primus autem dies solennibus & ceremoniis tributus est. Nam post sacra à Cantuariensi manè facta ad summum altare Divi Pauli, Gulielmus Lyndewode Cancellarius Cantuariensis coram Ecclesiastico ordine universo in Capella Divae Mariae ejusdem Ecclesiae coëunte, concionem habuit, propositis primo illis Jeremiae verbis, State super vias & videte. Diebus insequentibus Episcopi & Abbots in Capellam 2Divae Mariae see conferentes; priores autem Decani, Archidiaconi, & singularum dioecesium procurators secedentes in domum Capitularem scorsim de negotiis Ecclesiasticis agebant, atque ideo ista domus superior Synodi, haec autem domus inferior solet appellari.
Eae vero conditiones nisi accipiantur, regem in Galliam cum exercitu propediem ingressurum, ferro flammaque in omnes ejus regni partes grassaturum, neque à caedibus aut ultione temperaturum unquam, donec eos in ordinem coëgisset, & imperium ex majorum haereditate sibi delatum recuper asset. Denique obtestari Deum Opt. Maximum causae suae testem simul & vindicem, cujus numen armis adeo justis propitium fore confideret. Perorantem Archiepiscopum excipit Rex, & verbo regio confirmat omnia quae ille fusiùs & ornatius explicasset: ad quae cum Bituricensis convitia referre inciperet, & regem liberiùs incessere, quàm legati munus pateretur, à rege temeritatis suae solùm est admonitus, & legati omnes sub fide publica regno excedere jussi sunt, Eos brevi postea rex secutus est, cum exercitu universo Southamptoniâ solvens Idib. Augusti, & primo in Normaniam appulsu Harfleum oppidum munitissimum post unius mensis obsidionem capit, inde vero ingruente hyeme versus Caletum tendens, trajecto fluvio Sequana, VIII. Kalend. Novembris propè Agincurtum in itinere impeditus & provocatus Gallos justo praelio profligavit. Nunquam sanè ab Anglis faeliciùs pugnatum est, nam Gallorum X. millia caesa sunt, desideratis ex acie nostra solùm ducentis, uti scriptores