A26815:322
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nihil autem tam abstrusum aut reconditum, quin promptum illi expositumque, quamvis subito esset atque ex tempore. Ejus nos rei permagnum quondam specimen cepimus: nam cum Florentiae forte essemus, qua ille Roma profectus, iter in Germaniam habebat ad Caesarem, erant in ea urbe, cum alii complures in ea philosophia, quae de natura est, docti atque exercitati, tum duo praeter ceteros Petrus Victorius, & Franciscus Medices, quorum erat utriusque & natura admirabilis & exquisita doctrina; tum studium ardens in utroque ac peacre vigebat, flagransque & singularis in utroque industria: sed alterius breve tempus doctrinae augendae & declarandae fuit; Victorius qualis vir, quantusque jam tum esset, ea, quae nunc est ejus doctrina, librique ab eo editi declarant: ii per eos dies ad Contarenum sane ventitabant, à quo nos quoque non fere discedebamus: hoc affirmare possum, cum omnis inter eos sermo esset de physicis, nullius rei mentionem esse factam à summis illis viris, ingenio praestantibus, animo vacuo, otio abundantibus studio incensis, tempore paratis, à bibliotheca & litteris recentibus, quin eam Contarenus, & memoria teneret, & intelligentia comprehensam haberet, & oratione tam facile explicaret, quam quae facillima sunt. Praestabat id non tam credo memoria, qua tamen valebat, ut antea dictum est (natura enim quoque plurimum ille excellenti fuit) quam ipsa, via ac ratione percepta, doctrina: sic enim eum ipsum dicere solitum esse accepimus. Non modo certam artium multarum inter se quandam naturalem esse dispositionem, ut aliam alia suo quaeque loco deinceps tanquam subsequatur, & cum priori posterior quasi coagmentetur: sed unius quoque ejusdemque cujusuis scientiae si quis ordinem & tanquam seriem conturbaverit atque resciderit, ad exitum perveniri non posse: magnoque in error versatos, superioris aetatis homines ajebat esse, qui multa properantes transilirent; aut ullam artem ediscere see posse dissipatam arbitrarentur, aut mutilam atque hiantem: ambutatis enim interscissisque disciplinis progredi pervenirique ad scientiam non magis posse, quam interruptis iter pontibus confici. Unum autem omnino sibi comitem ac monitorem ad Aristotelis iter, multis saepe obstructum difficultatibus, Thomam Aquinatem asciverat, hominem non contentionis, sed veritatis amantem, qui & subtilitatem habeat, nec ultra, quam par est, progrediatur acumine;
nihil autem tam abstrusum aut reconditum, quin promptum illi expositumque, quamvis subito esset atque ex tempore. Ejus nos rei permagnum quondam specimen cepimus: nam cum Florentiae forte essemus, qua ille Roma profectus, iter in Germaniam habebat ad Caesarem, erant in ea urbe, cum alii complures in ea philosophia, quae de natura est, docti atque exercitati, tum duo praeter ceteros Petrus Victorius, & Franciscus Medices, quorum erat utriusque & natura admirabilis & exquisita doctrina; tum studium ardens in utroque ac peacre vigebat, flagransque & singularis in utroque industria: sed alterius breve tempus doctrinae augendae & declarandae fuit; Victorius qualis vir, quantusque jam tum esset, ea, quae nunc est ejus doctrina, librique ab eo editi declarant: ii per eos dies ad Contarenum sane ventitabant, à quo nos quoque non fere discedebamus: hoc affirmare possum, cum omnis inter eos sermo esset de physicis, nullius rei mentionem esse factam à summis illis viris, ingenio praestantibus, animo vacuo, otio abundantibus studio incensis, tempore paratis, à bibliotheca & litteris recentibus, quin eam Contarenus, & memoria teneret, & intelligentia comprehensam haberet, & oratione tam facile explicaret, quam quae facillima sunt. Praestabat id non tam credo memoria, qua tamen valebat, ut antea dictum est (natura enim quoque plurimum ille excellenti fuit) quam ipsa, via ac ratione percepta, doctrina: sic enim eum ipsum dicere solitum esse accepimus. Non modo certam artium multarum inter se quandam naturalem esse dispositionem, ut aliam alia suo quaeque loco deinceps tanquam subsequatur, & cum priori posterior quasi coagmentetur: sed unius quoque ejusdemque cujusuis scientiae si quis ordinem & tanquam seriem conturbaverit atque resciderit, ad exitum perveniri non posse: magnoque in errore versatos, superioris aetatis homines ajebat esse, qui multa properantes transilirent; aut ullam artem ediscere se posse dissipatam arbitrarentur, aut mutilam atque hiantem: ambutatis enim interscissisque disciplinis progredi pervenirique ad scientiam non magis posse, quam interruptis iter pontibus confici. Unum autem omnino sibi comitem ac monitorem ad Aristotelis iter, multis saepe obstructum difficultatibus, Thomam Aquinatem asciverat, hominem non contentionis, sed veritatis amantem, qui & subtilitatem habeat, nec ultra, quam par est, progrediatur acumine;