A26815:309
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
tum, specimen se quoque suae virtutis maximum cum dedisset, magnam de se famam, opinionemque esse facturum: itaque semel atque iterum, magna cura, magna adhibita diligentia, summos viros pervestigavit atque delegit, ⟨p. 150⟩quibus gravissimam illam dignitatem, nimio à plerisque opere saepe frustra ac nequicquam expetitam, ultro mandaret: quo facto, opinione majorem est gloriam consequutus.
Sed, ut aliis ea res evenit, Bembo quidem perincommode cecidit, quod suo ex otio, suaque solitudine dulci illa erutus, rursum in eam turbam, molestiamque senex raperetur, à qua, vix dum inclina ta aetate, sese tamen cupidissime vindicasset: etenim cum praestantes denuo gloria viros Paulus conquireret, atque indagaret, quos in collegium legeret; occurrit in primis homni Bembus: is forte Venetiis erat. Gaudeo, gaudeo, optima post homines notos, atque amplissima civitas, cum investigaretur perquirereturque virtus, ad te iterum potissimum ventum esse, etenim cum bonorum, prudentiumque hominum res Christiana publica egeret; sumpserat à te scilicet, jam antea, Gasparem illum Contarenum, Italici nominis lumen; in quo, cum summa probitas, castimonia, moderatio, prudentia cum summa doctrina atque eruditione contenderet, ejus ipsius insignita pietate ac religione longe eae laudes omnes vincebantur: ergo de tua magnorum virorum copia bis suppeditatum paucis annis rei Christianae communi est: semel in Contarenos, iterum in Bembo. Ad eum cum Pauli missu Carolus Gualterutius Fanensis, vir apprime bonus, navusque & industrius, venisset cum diplomate, cumque ejus dignitatis insigniis, ille enimuero recusare ac deprecari, neque abduci, nunc demum aetate confecta, pati see posse dicere, à quiet ac solitudine illa, quam unam, rerum omnia jucundissimam, antiquissimamque, jam inde à prima adolescentia habuisset; magnas tamen sese Pontifici, magnas collegio gratias agere atque habere; quod senectutem suam honorificentissimo de se judicio, clarissimoque decreto tantopere honestatam voluissent, cum in eo, multos jam dies, perseveraret, neque de sententia depelli posse videretur, nihil propius factum est, quam, ut Romam Gualterutius, re infecta, reverteretur. Non sum nescius multos fore, qui nostrae orationi hac in re parum fidei habeant: plerique enim omnes, quid de aliena voluntate credendum sit, de sua conjecturam faciunt: itaque incredibile multis visum iri intelligo, Bembum id vere atque ex animo aspernatum esse, quod omnes, fere summa cupiditate, expetendum atque optabile esse existiment; tametsi scribimus haec recenti hujus facti memoria, multisque, qui in agendo adfuerunt, superstitibus, quos, mendacii atque impudentiae nostrae conscios ac testes, habere, cur velimus causa nulla est.