A26815:328
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
atque eos, qui in studiis cogitationis ac doctrinae, paulo ulterius progrediente aetate versati sint, homines in solitudine atque in angulis educatos, curiae lucem aspicere, aut in hujus civilis turbae, ac fori strepitu & concursatione, & in rerum agendarum tumultu, & tamquam acie, sine magna animi titubatione negant ausuros esse consistere, hominum consuetudinis imperitos legum, morum, sermonum, voluntatumque ignaros, atque à communi vita et hominum sensibus, victuque long multumque abhorrentes: sic vulgo existimant. Sed falluntur sane, multoque id aliter evenit. Nam, qui, tanquam inermes, ad proelium & pugnam; sic nullis aut levibus doctrinae praeceptis, quasi armis, instructi ad rempublicam accedunt, ii artem, quam facere intendunt, unam quidem omnium maximam ac difficillimam, reipublicae patriaeque periculo discere coguntur; atque ut in vetere Graecorum proverbio est, dolio faciendo figlinam aggrediuntur percipere: idque ipsum de malis auctoribus, magistrisque sane insciis atque improbis, vulgo & foro. Quamquam nobilitari homines iidem Graeci in foro ajunt: qui si hoc sentiunt, virtutem, ut majore in luce posita locataque sit, ita magis magisque splendescere atque illustrari, ipsi sane videant, ubinam eam potissimum in bono lumine collocent: sin illud praecipiunt, à populo, been vivendi rationem, tuendarumque civitatum disciplinam petty oportere, aut in foro cum reliquis mercibus expositam, virtutem vaenire, nae ego, mihi lo•um modo demonstrari, magno emere possum. Sed non est ita.
atque eos, qui in studiis cogitationis ac doctrinae, paulo ulterius progrediente aetate versati sint, homines in solitudine atque in angulis educatos, curiae lucem aspicere, aut in hujus civilis turbae, ac fori strepitu & concursatione, & in rerum agendarum tumultu, & tamquam acie, sine magna animi titubatione negant ausuros esse consistere, hominum consuetudinis imperitos legum, morum, sermonum, voluntatumque ignaros, atque à communi vita et hominum sensibus, victuque longe multumque abhorrentes: sic vulgo existimant. Sed falluntur sane, multoque id aliter evenit. Nam, qui, tanquam inermes, ad proelium & pugnam; sic nullis aut levibus doctrinae praeceptis, quasi armis, instructi ad rempublicam accedunt, ii artem, quam facere intendunt, unam quidem omnium maximam ac difficillimam, reipublicae patriaeque periculo discere coguntur; atque ut in vetere Graecorum proverbio est, dolio faciendo figlinam aggrediuntur percipere: idque ipsum de malis auctoribus, magistrisque sane insciis atque improbis, vulgo & foro. Quamquam nobilitari homines iidem Graeci in foro ajunt: qui si hoc sentiunt, virtutem, ut majore in luce posita locataque sit, ita magis magisque splendescere atque illustrari, ipsi sane videant, ubinam eam potissimum in bono lumine collocent: sin illud praecipiunt, à populo, bene vivendi rationem, tuendarumque civitatum disciplinam peti oportere, aut in foro cum reliquis mercibus expositam, virtutem vaenire, nae ego, mihi loum modo demonstrari, magno emere possum. Sed non est ita.