A26815:341
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam cum intempestivi ipsi complures, molestique saepe essent, propterea quod omnibus praesto ille semper erat, admonitus est à suis, non tam faciles ejus ordinis ceteros sese praebere consuevisse, sed certam die horam constitutam habere, antequam adiri ad se non paterentur: neque cuique sui potestatem facerent. Quibus ille respondit non se putare honorem illum sibi soli esse datum, sed ejus partem amicos, partem inopes homines & egentes jure sibi optimo vindicare, ad quorum arbitrium vivendum sibi esse statueret, non ad suum: nec enim aequum esse amicorum clientumque negotiis, tempus, idoneum quod sit, à se praescribi, sed ab iis ipsis, quid rerum suarum occasions ac momenta existent, statui oportere. Itaque ut quique ad eum veniebant, statim admittebantur, ac quibus operam suam semel esset pollicitus, fidem in eo religiosissime servabat; ut saepe tenuium aut miserorum ⟨p. 168⟩hominum causa ad summos reges iterum & saepius adire non dubitaverit: cum id praecipue Christiani esse officii contenderet, id maxim hominum genus auxilio juvare, quod maxime opis & auxilii egeret.
Nam cum intempestivi ipsi complures, molestique saepe essent, propterea quod omnibus praesto ille semper erat, admonitus est à suis, non tam faciles ejus ordinis ceteros sese praebere consuevisse, sed certam die horam constitutam habere, antequam adiri ad se non paterentur: neque cuique sui potestatem facerent. Quibus ille respondit non se putare honorem illum sibi soli esse datum, sed ejus partem amicos, partem inopes homines & egentes jure sibi optimo vindicare, ad quorum arbitrium vivendum sibi esse statueret, non ad suum: nec enim aequum esse amicorum clientumque negotiis, tempus, idoneum quod sit, à se praescribi, sed ab iis ipsis, quid rerum suarum occasiones ac momenta existant, statui oportere. Itaque ut quique ad eum veniebant, statim admittebantur, ac quibus operam suam semel esset pollicitus, fidem in eo religiosissime servabat; ut saepe tenuium aut miserorum ⟨p. 168⟩hominum causa ad summos reges iterum & saepius adire non dubitaverit: cum id praecipue Christiani esse officii contenderet, id maxime hominum genus auxilio juvare, quod maxime opis & auxilii egeret.