A26815:329
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam sponte quidem sua, aut prudentiam hominum animus atque ingenia •on magnopere gignunt; aut hujus nobisaetatis, tamquam sterilitas quaedam ⟨p. 161⟩vehementer lamentanda est, quibus autem opinionibus imbutae eorum mentes, & tanquam consitae, ad remp. è populi disciplina, & quasi cultura prodire soleant operae pretium est attendere. Nam ii, qui animum philosophiae praeceptis excoluerunt, regendarumque civitatum artem edidicerunt; neque timidi sunt, quod scientia earum rerum, quas quisque tractet, animum addere, non adimere solet; neque audaces ac temerarii, quod stultitia ac temeritas plurimum ab arte ac sapientia dissident. Reipublicae vero gubernator ille de populo, nec ignaviam à verecundia segregare, neque praecipitem aut pertinacem eivem sejungere à forte atque constanti magnopere novit, nisi usu demum atque experientia doctus, cum saepe lapsus, saepe deceptus multa in rep. offenderit, & civitatis periculo ac detrimento (ut antea à me dictum est) prudentiam didicerit. Philosophia autem, quae vel maxime in effingendis, atque ad virtutem conformandis, hominum sensibus atque motibus occupata sit, &, utut illi morati tandem sint, quemadmodum cum iis conflictari non incommode queamus, vias rationesque tradat, neque ab hominum abhorret moribus, &, qui sit optimus reipublicae status, intelligit, & quibus artibus, inclinatae ruentes civitates subleventur, tenet; & ad eas, quae non optimis institutis ae legibus temperatae sint, accommodari sese tamen non recusat: remediaque temporum, locorum, casuumque incommodis adhibet salutaria, eadem multa de hominum vitiis, quaeque eorum cautiones sint praecipit, eadem qui, cuique arti, cuique fortunae, cuique animi aut corporis affectioni, mores sensusque comitari soleant, commonet. Ad eam doctrinam tam fructuosam, tamque opimam ubi usus quoque atque exercitatio accessit, tum vero praeclari illi ac singulars cives existunt: qualis vel in primis Contarenus sua in republica fuit: qui cum ingenuarum artium in gremio educatus & tanquam philosophiae alumnus quidam, ad agendum descendisset, maximoque sibi usui ea praecepta, quae olim imbiberat, esse intelligeret, suos cives hortari non desistebat, ut ea pervestigarent, quae de naturis humani generis, deque rerum publicarum gubernationibus à philosophis explicantur. Nec vero occultabat hoc ipse de se;
Nam sponte quidem sua, aut prudentiam hominum animus atque ingenia •on magnopere gignunt; aut hujus nobisaetatis, tamquam sterilitas quaedam