A26815:342
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod judicium ipsius etiam faciebat, ut reliquias Graecae nationis, multis gravibusque malis conflictatas, foveret, ac, quibuscunque rebus posset, sublevaret; accedebat autem huic animi propensioni erga illos, ut miseros & durissima servitute oppressos, quod memor erat veterum beneficiorum, quae universi mortales ab erudita ea gent accepissent: inde namque & bonas arts, & cuncta ingenua studia profecta per omnes terras manasse affirmabat. Nam quin majores eorum pietatem Christianam, cultumque hunc optimum nostrae vitae strenue juvissent, dubitari non posse dicebat, cum Basilius, Chrysostomus, Nazianzenus quasi signiferi hujus sanctissimi doctorum hominum gregis fuissent, qui pectora nostra excoluerunt, ac scriptis laboribusque suis veros ritus, explosis inde falsis opinionibus, eo inseverunt, quare oportere nos, si grati esse velimus, lapides etiam stirpesque ejus telluris amplexari, ne dum homines, cum quibus tot arctissimis vinculis conjuncti sumus, omni amore prosequi non debeamus: vigebat autem eo magis in animo ipsius haec opinio, quia illos ipsos summos theologos, quos appellavi, ut philosophos quoque ejusdem gentis, quotidie in manibus habebat, & eorum laboribus, vigiliisque se instructum esse recordabatur. Benigniorem eum esse cum res non pateretur, quod proximum erat, fidem diligentissime praestabat, ut ad diem, quibus deberet, semper persolveret, quae res à potentoribus non paucis neglecta, efficere solet, ut multis in locis sit fides angustior, neque, hoc tantum majoribus in nominibus custodiebat: ad tempusque his, qui se grandiore pecunia juvissent, respondebat (quod tamen ut faceret aegre & urgent tantum aliqua necessitate committebat) verum etiam adversus tenues homines, quibus aliquid deberet, see talem praebebat, quae culpa moribus eorundem inhaerens, inquinat non parum eorum splendorem; miserosque illos creditores ad desperationem & laqueum aliquando adigit. Declarat quantopere maculam hanc fugeret: quamque omni in re justitiam coleret, vox edita aliquando ab ipso, quum forte audissent dioecetem suum jubere minutum quendam opificem cras redire: castigatum enim illum jussit pecuniam eam statim dissolvere: addiditque, si unde id faceret, non esset, sumeret ex abaco vas, ipsumque divenderet: arbitrari enim se tenuem illum hominem magis mercede sua, quam se argento illo, mensae que ornatu eager.
Quod judicium ipsius etiam faciebat, ut reliquias Graecae nationis, multis gravibusque malis conflictatas, foveret, ac, quibuscunque rebus posset, sublevaret; accedebat autem huic animi propensioni erga illos, ut miseros & durissima servitute oppressos, quod memor erat veterum beneficiorum, quae universi mortales ab erudita ea gente accepissent: inde namque & bonas artes, & cuncta ingenua studia profecta per omnes terras manasse affirmabat. Nam quin majores eorum pietatem Christianam, cultumque hunc optimum nostrae vitae strenue juvissent, dubitari non posse dicebat, cum Basilius, Chrysostomus, Nazianzenus quasi signiferi hujus sanctissimi doctorum hominum gregis fuissent, qui pectora nostra excoluerunt, ac scriptis laboribusque suis veros ritus, explosis inde falsis opinionibus, eo inseverunt, quare oportere nos, si grati esse velimus, lapides etiam stirpesque ejus telluris amplexari, ne dum homines, cum quibus tot arctissimis vinculis conjuncti sumus, omni amore prosequi non debeamus: vigebat autem eo magis in animo ipsius haec opinio, quia illos ipsos summos theologos, quos appellavi, ut philosophos quoque ejusdem gentis, quotidie in manibus habebat, & eorum laboribus, vigiliisque se instructum esse recordabatur. Benigniorem eum esse cum res non pateretur, quod proximum erat, fidem diligentissime praestabat, ut ad diem, quibus deberet, semper persolveret, quae res à potentoribus non paucis neglecta, efficere solet, ut multis in locis sit fides angustior, neque, hoc tantum majoribus in nominibus custodiebat: ad tempusque his, qui se grandiore pecunia juvissent, respondebat (quod tamen ut faceret aegre & urgente tantum aliqua necessitate committebat) verum etiam adversus tenues homines, quibus aliquid deberet, se talem praebebat, quae culpa moribus eorundem inhaerens, inquinat non parum eorum splendorem; miserosque illos creditores ad desperationem & laqueum aliquando adigit. Declarat quantopere maculam hanc fugeret: quamque omni in re justitiam coleret, vox edita aliquando ab ipso, quum forte audissent dioecetem suum jubere minutum quendam opificem cras redire: castigatum enim illum jussit pecuniam eam statim dissolvere: addiditque, si unde id faceret, non esset, sumeret ex abaco vas, ipsumque divenderet: arbitrari enim se tenuem illum hominem magis mercede sua, quam se argento illo, mensae que ornatu egere.