A26815:336
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Postquam Roma Contarenus rediit, confestim ad summos honorum gradus sine ulla dubitatione vel controversia elatus est, nam & maturius, quam civitatis consuetudo antea tulisset, Sapiens magnus factus est, & Consiliarius, qui duo magistratus summi apud Venetos sunt, neque dubium erat quin, si quis ex Marci Procuratorum collegio demortuus esset, ejus Contarenus in locum substitueretur, ea una procuratio perpetua Venetorum legibus est; id unum ad honorum perfunctionem Contareno abfuit. Itaque sic in republica versabatur, ut etiam si litteras omnino non didicisset, illustrissimum tamen civitatis locum obtinere eum necesse esset; sic autem doctrinae gloria celebrabatur, ut, tametsi rempublicam attigisset nunquam, civium omnium, qui fama ac nomine excellunt, clarissimus suo tamen nomine fuisset futurus. Accedebat Christian• Theologiae singularis quaedam atque exquisita cognitio: eaque non scientiae modo aut ostentationis disceptationisve, sed vitae ac disciplinae causa comparata: ad ejus enim praecepta animum mentemque referens, omnes suas cogitationes, consilia, actions, vitam denique omnem conformaverat atque direxerat: ut non modo ad philosophorum regulas bene beateque, sed etiam ad Christianorum divinum hoc praescriptum pie sancteque viveret. Est Venetiis quidam, quasi Romanorum, qui quondam fuit, campus ille atque comitium, quod Magnum ab illis Concilium nominatur, ad id concilium omnes, quibus ferre suffragium per aetatem licet, statutis diebus conveniunt, ibi cum Contarenus forte esset consiliarius, custosque positus sortibus, quibus Veneti in petendis magistratibus utuntur; nam quorum sors exiit, ii pronuntiant quem potissimum sua sententia ei magistratui, cujus comitia habentur, gerendo idoneum esse existiment: itaque mirifico casu accidit, ut ibi cum esset, in universae civitatis conspectu atque oculis, publice Roma allatae litterae sint, in quibus res omnibus nova, omnibus inopinata: illi quidem certe ipsi prorsus incredibilis, scripta esset, cooptatum Contarenum à Paulo Pont. Max. in Cardinalium collegium esse. Legerunt eas inter se litteras primum ejus Collegae; à quibus satis magno interposito ille intervallo, ad sortium urnas, ut dixi, assidebat.
Postquam Roma Contarenus rediit, confestim ad summos honorum gradus sine ulla dubitatione vel controversia elatus est, nam & maturius, quam civitatis consuetudo antea tulisset, Sapiens magnus factus est, & Consiliarius, qui duo magistratus summi apud Venetos sunt, neque dubium erat quin, si quis ex Marci Procuratorum collegio demortuus esset, ejus Contarenus in locum substitueretur, ea una procuratio perpetua Venetorum legibus est; id unum ad honorum perfunctionem Contareno abfuit. Itaque sic in republica versabatur, ut etiam si litteras omnino non didicisset, illustrissimum tamen civitatis locum obtinere eum necesse esset; sic autem doctrinae gloria celebrabatur, ut, tametsi rempublicam attigisset nunquam, civium omnium, qui fama ac nomine excellunt, clarissimus suo tamen nomine fuisset futurus. Accedebat Christian Theologiae singularis quaedam atque exquisita cognitio: eaque non scientiae modo aut ostentationis disceptationisve, sed vitae ac disciplinae causa comparata: ad ejus enim praecepta animum mentemque referens, omnes suas cogitationes, consilia, actiones, vitam denique omnem conformaverat atque direxerat: ut non modo ad philosophorum regulas bene beateque, sed etiam ad Christianorum divinum hoc praescriptum pie sancteque viveret. Est Venetiis quidam, quasi Romanorum, qui quondam fuit, campus ille atque comitium, quod Magnum ab illis Concilium nominatur, ad id concilium omnes, quibus ferre suffragium per aetatem licet, statutis diebus conveniunt, ibi cum Contarenus forte esset consiliarius, custosque positus sortibus, quibus Veneti in petendis magistratibus utuntur; nam quorum sors exiit, ii pronuntiant quem potissimum sua sententia ei magistratui, cujus comitia habentur, gerendo idoneum esse existiment: itaque mirifico casu accidit, ut ibi cum esset, in universae civitatis conspectu atque oculis, publice Roma allatae litterae sint, in quibus res omnibus nova, omnibus inopinata: illi quidem certe ipsi prorsus incredibilis, scripta esset, cooptatum Contarenum à Paulo Pont. Max. in Cardinalium collegium esse. Legerunt eas inter se litteras primum ejus Collegae; à quibus satis magno interposito ille intervallo, ad sortium urnas, ut dixi, assidebat.