A26815:349
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Alios metus impellebat, veritos ne à suis defererentur, si ab illis dissentire pergerent, partim rerum novarum studio, partim levitate & stultitia, quod Deo immortali, legibusque spernendis, fortitudinis opinionem facere sese de se nonnulli arbitrarentur; partim etiam avaritia, quod sacerdotum maximas amplissimasque possessions publicatas, inter se partiebantur, multi tamen, quibus esset Deus pro sua ipsorum pietate propitius, veram integramque pietatem constantissime complexi, nullis permulceri illecebris, nullis illici praemiis, nullo timore deeply sese passi sunt, eaque à majoribus, quae acceperunt, instituta ad hoc usque tempus fortissimo animo retinuerunt. Sed tanta inter utrosque extitit non modo contentio ac disceptatio, sed jam concertatio atque pugna, tantumque exarsit odium, ut maximae, bellicosissimae, florentissimae, atque adeo, ante hunc furorem, religiosissimae, optimaeque de rep. meritae nationis, vires, opes, & copiae absumptae, in sese ipsa conficienda atque delenda, sint. Quibus rebus permotus Caesar animo & cogitation in ea cura defigebatur, si per compositionem minui id malum sedarique discordiae possent, qua de re cum omni contentione cum Germaniae civitatibus ageret; primo Christianorum omnium concilium in iis maxim locis indici postulaverunt, quo adire tuto ipsi possent; […] erat locus nusquam gentium: quippe cum ab omnibus defecissent, nec ullis sese gentibus committere auderent, praeterquam in eorum ipsorum finibus; ad id concilium venturos, ejusque decretis judiciisque staturos sese pollicentur, id eo ab illis consilio fiebat, quod Pontificem Max. nunquam eo descensurum sibi persuaserant, verum ubi probari à Paulo III. conditionem, ac ne de loco quidem, cujus iniquitate deterritum iri eum maxim sperabant, recusari senserunt; paulatim regredi, neque in eo quod ultro ipsi postulaverant, manere; dirimi controversias per colloquium posse; id brevius, expeditius, certiusque ⟨p. 173⟩esse, dicere; longum esse expectare, dum ex ultimis terris conveniretur. Omnia sibi Caesar experienda existimabat, si ulla ratione mederi ei tanto malo posset. Itaque deliguntur homines docti ex utroque numero undeni, ad colloquium venitur; magna contention, magna pertinacia, ab iis, qui se ipsi Protestants appellant, disputatur, atque in omni generi calumniae delitescitur:
Alios metus impellebat, veritos ne à suis defererentur, si ab illis dissentire pergerent, partim rerum novarum studio, partim levitate & stultitia, quod Deo immortali, legibusque spernendis, fortitudinis opinionem facere sese de se nonnulli arbitrarentur; partim etiam auaritia, quod sacerdotum maximas amplissimasque possessiones publicatas, inter se partiebantur, multi tamen, quibus esset Deus pro sua ipsorum pietate propitius, veram integramque pietatem constantissime complexi, nullis permulceri illecebris, nullis illici praemiis, nullo timore depelli sese passi sunt, eaque à majoribus, quae acceperunt, instituta ad hoc usque tempus fortissimo animo retinuerunt. Sed tanta inter utrosque extitit non modo contentio ac disceptatio, sed jam concertatio atque pugna, tantumque exarsit odium, ut maximae, bellicosissimae, florentissimae, atque adeo, ante hunc furorem, religiosissimae, optimaeque de rep. meritae nationis, vires, opes, & copiae absumptae, in sese ipsa conficienda atque delenda, sint. Quibus rebus permotus Caesar animo & cogitatione in ea cura defigebatur, si per compositionem minui id malum sedarique discordiae possent, qua de re cum omni contentione cum Germaniae civitatibus ageret; primo Christianorum omnium concilium in iis maxime locis indici postulaverunt, quo adire tuto ipsi possent; erat locus nusquam gentium: quippe cum ab omnibus defecissent, nec ullis sese gentibus committere auderent, praeterquam in eorum ipsorum finibus; ad id concilium venturos, ejusque decretis judiciisque staturos sese pollicentur, id eo ab illis consilio fiebat, quod Pontificem Max. nunquam eo descensurum sibi persuaserant, verum ubi probari à Paulo III. conditionem, ac ne de loco quidem, cujus iniquitate deterritum iri eum maxime sperabant, recusari senserunt; paulatim regredi, neque in eo quod ultro ipsi postulaverant, manere; dirimi controversias per colloquium posse; id brevius, expeditius, certiusque