A26815:339
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verum tamen is est virtutis splendor, ut non modo ii, qui ejus compotes sint, honore digni habeantur, sed etiam siqui honorem illis, qui adepti eam sint, habeant, honorati ipsi & clari ob eam rem evadant. Id, quod Theseus de se sperabat, Paulus etiam assequutus est: nec enim dici potest quantum in Contareni dignitate amplificanda suam ipse gloriam propagarit.
Quanquam fuit ille suo quoque nomine insignibus laudibus ornatus, virque egregie magnanimus & plane maximus. Ab hoc tempore aliud tamquam vitae exordium & quasi origo, Contareno nascitur. Antiquiores habentur Venetum mores, propterea quod inquinari se externis consuetudinibus ea civitas passa non est. Victu & cultu non modo à luxuria longe absunt, sed etiam de lautitia hac, quae, plerasque Italiae civitates nuper invasit, per multum circumscripserunt: quippe qui prisco more esse se principes, quam videri malunt; consuetudo autem eorum moderatioque vitae quotidiana discrepat illa quidem fortasse nonnihil, sed ita, ut ad summam expolitionem desit forsitan aliquid; firmum autem quiddam ac solidum certe subsit, & levitate atque ineptiis vacet, quod Romae contra mihi visum est fieri: aptiores enim in convictu & congressionibus Romani homines sunt: sed accersito quodam interdum genere, minimeque vernaculo, vitae autem cultus lautior est, atque, ut video nonnullos existimari, etiam delicatior, in principibus quidem luxus paene regalis; magnus equorum, jumentorumque numerus, multitudo familiarium; lauta, splendida, sumptuosa supellex: ut dedisse mihi operam videantur non modo re magni ut essent atque clari, sed etiam specie ac pompa. Neque eo hoc dico, quod exterarum rerum, quae ad dignitatem ac decorem pertinent, rationem non habendam esse existimem, aut quo mihi id arrogem, ut utrius civitatis studia rectiora sint, dijudicare me posse profitear: sed illud affirmo, hanc quasi migrationem è sua in alienam, non illam quidem deterius, sed longe longeque aliter moratam civitatem Contareno, ingravescente jam aetate, subitam ac repentinam necessario molestam fuisse. Verum tamen ita vitae victusque mutatio facta ab eo est, ut ingenium tamen, institutaque illa sua pristina retineret: nec ullos spiritus, tanta facta accessione dignitatis atque fortunae, sibi sumeret: sed probitas, affabilitas, & eadem, quae in privato fuerat, facilitas atque humanitas (quamquam invidiosa illa, tantoque opere à multis expetita purpura recens induta erat) integumentis involuta, & quasi personata elucebat tamen, & agnoscebatur ab omnibus.