A26815:326
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque cum certior factus esset, Gallorum Venetorumque copias in Insubribus fusas superatasque, Gallos ex oppido esse expulsos caede & fuga suorum, qui eam rem nuntiarent Contareno misisse dicitur, atque iis praecepisse, ut de incommodo, quod Veneti accepissent, reticerent, neque illorum copias in eo proelio dicerent interfuisse: eam in illo sese corporis imbecillitatem aspicere, ut excruciari eum illam noctem suae tanta illa patriae clade nuntiata nolit. In Hispaniam Caesar constituerat reverti, neque per Gallorum fines, qua proximum erat iter, quod exercitum non habebat, ire poterat, itaque per Belgas profectus ad oceanum perrexit, atque ibi navibus conscensis in Britanniam appulit, paucisque intermissis diebus rursum naves solvit atque in Hispaniam contendit. Toto hoc itinere eum Contarenus prosequutus est, cumque in Hispaniam pervenissent, biennium apud eum est commoratus, atque in ea legation omnino quinquennio consumpto Venetias rediit. Cum illud re confirmasset, quod à Graecis quibusdam poëtis mandatum versibus video: Magnam gratiosi nuntii esse utilitatem.
Itaque cum certior factus esset, Gallorum Venetorumque copias in Insubribus fusas superatasque, Gallos ex oppido esse expulsos caede & fuga suorum, qui eam rem nuntiarent Contareno misisse dicitur, atque iis praecepisse, ut de incommodo, quod Veneti accepissent, reticerent, neque illorum copias in eo proelio dicerent interfuisse: eam in illo sese corporis imbecillitatem aspicere, ut excruciari eum illam noctem suae tanta illa patriae clade nuntiata nolit. In Hispaniam Caesar constituerat reverti, neque per Gallorum fines, qua proximum erat iter, quod exercitum non habebat, ire poterat, itaque per Belgas profectus ad oceanum perrexit, atque ibi navibus conscensis in Britanniam appulit, paucisque intermissis diebus rursum naves solvit atque in Hispaniam contendit. Toto hoc itinere eum Contarenus prosequutus est, cumque in Hispaniam pervenissent, biennium apud eum est commoratus, atque in ea legatione omnino quinquennio consumpto Venetias rediit. Cum illud re confirmasset, quod à Graecis quibusdam poëtis mandatum versibus video: Magnam gratiosi nuntii esse utilitatem.
Nam cum omne id temporis spatium inimico inter se animo Caesar & Veneti essent, ac fere continenter bello inter se contenderent: multa ille tamen ob eam, qua suo nomine erat apud Caesarem, gratiam, obtinuit: multa suae civitatis mandata confecit: magno quoque usui reipublicae fuit: simulque illud est assequutus, ut multarum magnarumque rerumdiuturna tractatione ac consuetudine; tot nationum naturis, moribus, institutis cognitis atque perceptis, magnam rerum agendarum usum, magnamque haberet